תמונות בעמוד
PDF
ePub

quitatum libro, confirmat diligentissimus hujusmodi rerum investigator Dionysius Halicarnassensis: Ninum tamen, cum Ariæo Arabum rege societate inita, annis septemdecim Asiam totam, præter Indos ac Bactrianos, in potestatem suam redegisse, et Bactrianos demum cum rege suo Zoroastre superavisse, in secundo bibliothecæ suæ libro, ex Ctesia Cnidio refert Diodorus Siculus, de quo Justinus quoque, ex Trogi Pompeii historiarum libro primo : "Domitis proximis, cum accessione virium fortior ad alios transiret, et proxima quæque victoria instrumentum sequentis esset; totius orientis populos subegit. Postremum illi bellum cum Zoroastre rege Bactrianorum fuit; qui primus dicitur artes magicas invenisse, et mundi principia siderumque motus diligentissime spectasse. Hoc occiso et ipse decessit." Annos regni 52. illi tribuunt Julius Africanus et Eusebius.

2752. d. Israelitæ, denuo peccantes, in manus Midianitarum deduntur. Quæ quarta oppressio, annorum septem fuit".

2756. a. Jubilæus quartus.

2759. d. Oppressi Israelitæ, ad Dominum clamantes, a propheta redarguuntur. Gideon Manassites, Joashi Abiezritæ filius, ab angelo Domini ad eos liberandos excitatur. Idem, Dei jussu, Baalis altare diruit, et lucum succendit: unde popularium suorum contentione adversus ipsum orta, nomen Jerub-baal (et) Jerub-besheth°, adeptus est. Ex 32. millibus, ita Deo volente, selectis tantum trecentis viris; tubis, hydriis et facibus Midianitas territans, exercitum eorum fudit; quos insecuti deinde Ephraimitæ, principes eorum Orebum et Zeebum interemerunt. Gideon vero, placatis Ephraimitis, quod ad expeditionem primum vocati non fuissent ægre ferentibus, Jordanem transiens, reliquas Midianitarum copias profligavit; Succothanos et Penuelitas, qui commeatum illi denegarant, castigavit; duosque reges Midianiticos, Zebam et Zalmunnam, interfecit. Parta demum victoria tam insigni, regnum sibi et posteris suis ab Israelitis oblatum respuit: sed ex

n Jud. cap. 6. ver. 1.

• 2 Sam. cap. 11. ver. 21.

inauribus eorum aureis Ephodem conflavit, quæ idololatria illis postea causa extitit. Atque ita, subjugatis Midianitis, “quievit terra anno quadragesimo;" post quietem priorem, a Debora et Barako restitutam".

2768. d. Quamprimum vita excessit Gideon, Israelitæ ad idololatriam conversi, Baal-berith pro Deo coluerunt. Abimelech, Gideonis e concubina Shecemitana filius, regnum quod pater recusaverat affectans; septuaginta fratres suos super unum lapidem interemit'.

2769. a. Abimelecho, Shecemitarum opera, rege constituto; Jothanus, filiorum Gideonis natu minimus, qui solus fratris manus evaserat, e vertice montis Garizimi de injuria domui paternæ illata cum eis expostulat, et parabola proposita ruinam eorum prædicit: deinde oratione peracta, fuga se proripiens, Beeri tutus habitats.

2771. d. Quum triennio super Israelem regnasset Abimelech, Gaal cum Sichemitis conjurationem adversus eum iniit: qua per Zebulem detecta, diruta est urbs Sichemitana et sale seminata, incolæ omnes deleti, et domus Dei ipsorum Berith succensa igni. Inde vero ad obsidionem Thebezi progressus Abimelech, fragmento lapidis molaris a muliere projecto primum vulneratus, deinde ab armigero suo confossus, interiit.

2772. a. Post Abimelechum, Tolah Puæ filius Issacharita judicavit Israelem annos" 13.

2781. Argon Nini filius, post Atyadas primus Sardibus regnavit: cujus posteri per 505. annos, 22. virorum ætates, Lydorum imperium tenuerunt, filius patri deinceps succedens; usque ad Candaulem Myrsi filium*.

2789. Semiramis, Dercetidis filia, Menonis primum, deinde Nini uxor, universæ Asiæ præter Indos imperitavit: vixitque annos 62. cum 42. regnasset: ut ex Ctesia Cnidio, refert in libro secundo bibliothecæ suæ Diodorus Siculus; ubi fusius res ab ea gestas, maxime cum Stabro

P Jud. cap. 6, 7, et 8. ver. 28.

4 Jud. cap. 8. ver. 33.

s Jud. cap. 9.

Ibid. cap. 9. ver. 5. 18. 24. 56.

Jud. ver. 22. ad finem, cum 2 Sam. cap. 11. ver. 21.
Jud. cap. 10. ver. 1, 2.

Herodot. lib. 1. cap. 7.

bate Indorum rege, ex eodem explicat; quanquam rerum Indicarum scriptor Megasthenes mortuam Semiramidem fuisse dicat, priusquam Indiam fuerit aggressa. Aggeres circa Babylonem extruxisse eam spectatu dignos, narrat Herodotus, quum antea flumen planitiem eam omnem restagnare solitum esset. De eadem etiam, ex Trogo Pompejo in libro primo, capite secundo, Justinus: "Hæc Babyloniam condidit, murumque urbi cocto latere circumdedit, arenæ vice, bitumine interstrato: quæ materia in illis locis passim e terra exæstuat. Multa alia præclara hujus reginæ fuere. Siquidem non contenta acquisitos a viro regni terminos tueri, Ethiopiam quoque imperio adjecit. Sed et Indiæ bellum intulit; quo, præter illam et Alexandrum magnum, nemo intravit." Ubi his, quos Indiam intravisse dicit, Dionysius etiam sive Bacchus ab aliis omnibus additur; de Babylonico muro fabella illi cum aliis multis est communis, Semiramidi opus illud tribuentibus, quod a Nebucadnesare et nuru ejus Nitocride longo post illam tempore est peractum. De Babylonia autem ab illa primum condita commentum, a Diodoro simul et Trogo, uti et a Strabone, venditatum, non solum ex sacra historia refellitur, sed etiam ex Eupolemo, qui, in libro περὶ Ἰουδαίων Ασσυρίας, ab his conditam primum fuisse retulit, qui a diluvio evaserunt: et Erranio qui Babylonem annis 1002. Semiramide antiquiorem fuisse innuit. Qui si 1022. scripsisset (sicut fortasse, et scripsit) ab epocha Calisthenis Babylonica; quam supra, ad annum mundi 1770. ex Porphyrio proposuimus, non multum discessisset. Idem quoque Porphyrius, in quarto contra Christianos libro, de Sanchuniathone Berutio, originum Phoeniciacarum antiquissimo scriptore, verba faciens; ab Hierombalo (cujus nomen ab illo Jerubbaalis, de quo paulo

y Apud Strabonem, lib. 15. et Arrianum in Indicis.

z Lib. 1. cap. 184.

a Lib. 2. et 16. Geographiæ suæ.

b Genes. cap. 11.

Apud Eusebium lib. 9. præparat. Evangel.

d Apud Stephanum Byzantinum de urbibus in Baßvλwv et Eustathium in Dionys. Perieg. pag. 126.

e Ab Eusebio, lib. 1. et 10. præparat. evangelic. citato.

66

superius, ad 2759. mundi annum, non multum abludit) sacerdote Dei 'Iev (sive Jehova, Judæorum Dei) sua illum hausisse narrat; qui Abibalo Berutiorum regi historiam suam inscripsit, deinde Sanchuniathonem hunc reginæ Assyriorum Semiramidis temporibus fuisse subjicit; σε ἢ πρὸ τῶν ἰλιακῶν, ἢ κατ' αυτούς γε χρόνους γένεσθαι ἀναγέγραπται, quæ ante Iliaca vel circa ea tempora fuisse scribitur," quod cum nostris rationibus probe convenit; quæ undecim annis Ilio Semiramidem superstitem fuisse statuentes, et ante bellum illud et sub eo floruisse illam indicant.

2790. a. Eli sacerdos nascitur. Cum vixisset enimannos 98. mortuus est anno mundi 2888.

2795. a. Tolæ defuncto, et Shamire, ubi habitaverat, in monte Ephraimi sepulto, successit Jair Gileadita, e tribu Manassis ultra Jordanem, qui Israelem judicavit 22. annos. E posteris Jairis illius hic fuit, qui villas Argobi a se captas de suo nomine Havoth-Jair appellavith: quo exemplo et filii 30. junioris hujus Jairis, 30. illas quas ipsi obtinebant urbes Havoth-Jair pariter determinabant'.

2799. a. Israelitæ jam inde a Gideonis mortek variarum gentium idola colentes, in manus Philistæorum ab occidente, et Ammonitarum ab oriente incursantium traditi sunt'. Quorum quidem violentia ipsius Jairis opera repressa fuisse videtur: si quidem Bedan ille fuerit qui", inter Jerubbaalem (sive Gideonem) et Jephtham medius (eodem quo Jair loco) collocatus, eripuisse dicitur Israelitas e manu hostium circuitu ut habitarent secure. Unde et sub eo

2805. a. Jubilæus quintus celebratus est.

2816. d. Hoc anno nempe quintæ hujus oppressionis decimo octavo et ultimo, morbo (ut videtur) lethali Jaire laborante, hostes animos resumentes confregerunt omnes Israelitas qui erant ultra Jordanem: et trajecerunt etiam Ammonitæ, ut pugnarent contra Judam, Benjaminem et

[blocks in formation]

Ephraimum (quos et Philistæi prius oppresserant:) Israelitæ Deum inclamantes, primum graviter increpantur ; deinde resipiscentes, et idola rejicientes, gratiam impe

trant".

2817. a. Mortuus Jair, Camone sepultus est".

Ammonitis in Gileade, Israelitis Mizpæ in Gileade quoque castrametantibus, Jephtha Gileadita a senioribus Gileadis accersitus, populi et exercitus Israelitici dux constitutus est. Is Ammonitas, rationibus prius frustra tentatos, annis subjugavit. Rediens a Rediens a prælio, Deo filiam devovit; et 42000. Ephraimitas, adversus ipsum insolentius se gerentes, trucidavit; atque Israelem sex annos judicavit.

2820. c. Troja a Græcis expugnata est: annis 408. ante primam Olympiadem.

2823. a. Mortuo Jephtha, et in Gileade sepulto; Ibzan Bethlehemita judicavit Israelem septem annos.

2830. a. Ibzani defuncto, et Bethlehemi sepulto, successit Elon Zabulonita: qui judicavit Israelem decem

annos.

2831. Semiramis, cum concubitum filii petiisset, ab eodem interfecta est, duos et quadraginta annos post Ninum regno potita; et quanquam 62. annorum anum de ejusmodi incestu cogitavisse, vix videatur esse credibile: apud B. Augustinum tamen", fidem invenisse videtur. Verum de Semiramidis exitu, videnda quæ in secundo bibliothecæ suæ libro retulit Diodorus Siculus.

Ejus filius et successor, Ninus sive Nynias dictus, contentus elaborato a parentibus imperio, belli studia deposuit; et veluti sexum cum matre mutasset, raro a viris visus, in fœminarum et eunuchorum turba consenuitTM. 2840. a. Eloni defuncto, et Ajalone in terra Zabulonis

n Jud. cap. 10. ver. 8. 17.

P Jud. cap. 10. ver. 17. cap. 11. ver. 11.

4 Jud. cap. 11. et cap. 12. ver. 6, 7.

r Jud. cap. 12. ver. 7, 8, 9.

Justinus, histor. lib. 1.
cap. 2.

Ibid. cap. 10. ver. 5.

Ibid. ver. 10, 11.

Lib. 18. de civit. Dei, cap. 2.

w Justin. lib. 1. cap. 2. ex Trogo. Diodor. Sic. lib. 2. et Athenæus, lib. 12. ex

Ctesiæ Persicorum lib. 3.

« הקודםהמשך »