תמונות בעמוד
PDF
ePub

Josua bellum gessit°; toto videlicet sexennio; ut mox videbimus.

2559. c. Terra quiescente a bello" et reliquos hostes qui nondum subacti fuerant suo tempore se expulsurum Deo promittentea Josua, jam senex, terram cis Jordanem novem tribubus et dimidiatæ Manassis dividere jubetur. Unde is, Gilgale primum (ubi Dei tabernaculum et Israelitarum castra eo tempore commorabantur) tribubus Judæ et Ephraimi et dimidiæ illi Manassis hæreditates distribuit. d. Quo tempore Caleb Jephunnæ filius, annis 45. postquam ad explorandam terram a Mose missus fuerat, Hebronem, cum montanis Judææ, pro hæreditate petiit; ad Anakæos gigantes inde expellendos operam suam offerens. Pars enim illorum, quæ Josuæ manus evaserat, et ad vicinas Philistæorum urbes Gazam, Gath, et Azotum se receperant" denuo majorum suorum sedes occupasse videntur, donec tandem a Calebo, post Josuæ obitum, inde sunt exterminati", quemadmodum, in commentariis ad Josua caput undecimum admonuit Andreas Masius, et ad caput decimum quartum Jacobus Bonfrerius.

Hebronem vero (agros nimirum et villas illius: urbe ipsa una cum suburbiis, pro civitate refugii seposita, et sacerdotibus assignata) Calebo hæreditario jure possidendam Josua tradidit; ut constat. Ubi quæ in posteriori loco de expulsis a Calebo Anakæis, et filia ejus Acsha Othonieli data subjiciuntur, ob historiæ cognationem eodem modo sunt addita, quo in Daniticæ tribus sortitione2, urbis Leshemi sive Laishi ab ea occupatæ et Danis nomine appellatæ, facta est mentio; quod postea

Jos. cap. 11. ver. 1-18.

P Ibid. ver. 23. et cap. 14. ver. 15.

Ibid. cap. 13. ver. 2—6.

• Ibid. cap. 14. ver. 6. cap. 15, 16, 17.

Ibid. cap. 14. ver. 6. 10. 13.

Ibid. cap. 13. ver. 1-7.

" Ibid. cap. 11. ver. 21, 22.

w Judic. cap. 1. ver. 10. collat. cum Numer. cap. 13. ver. 22. 33. et Jos. cap. 15. ver. 14.

* Jos. cap. 21. ver. 11, 12, 13. 1 Chron. cap. 6. ver. 55, 56, 57.

Jos. cap. 14. ver. 13, 14. et cap. 15. ver. 13.

2 Jos. cap. 19. ver. 47.

tamen contigisse constat, quum rex, sive magistratus, non esset in Israelea.

3

2560. a. Annus septimus a terra primum ab Israelitis coli cœpta, idemque primus Sabbaticus in ea ab illis actus: quum a Jesu typico in requiem fuissent adducti, quæ sabbatismi populo Dei per verum Jesum acquirendi umbra erat et figura. Atque hinc annorum jubilæorum, sive quinquagesimorum, epocha est deducenda.

Mensis septimi die 15. Novemb. 5. die Sabbati, Israelitæ festum tabernaculorum, in tabernaculis ex ramis arborum confectis, juxta legema, majore celebrasse videntur studio, quam temporibus judicum et regum postea est factume.

Quum Dominus Israelitis esset daturus quietem ab omnibus inimicis suis circumquaque, ita ut habitarent secure ; statuendus erat locus quem ipse eligeret ad collocandum nomen suum ibi'. Congregati igitur universi Shiluntem, tabernaculum conventus ibi collocaverunt; postquam "terra domita fuisset coram eis. Shilo vero (ubi tabernaculum deinceps, simul cum arca fœderis, per annos 328. quievit) tum ex nominis significatione, tum ex loci situ, eadem videtur esse et Salem. Ut enim he pacificum denotat et tranquillum", ita et : unde et Messias Shiloh appellatus existimatur; quod non ipse modo pacificus esset et tranquillus, sed etiam æternæ pacis et tranquillitatis nobis auctor: cum typo ipsius Melchisedeko, existens rex Salem, quod est, rex pacis', cujus quidem Melchisedeki palatium suo tempore ostensum fuisse in urbe Salem, prope quam Johannes baptizabatTM, in epistola ad Evagrium refert Hieronymus: quæ", juxta ipsius et Septuaginta interpretationem urbs Sichimorum

a Judic. cap. 18. ver. 1. 29.
c Levit. cap. 25. ver. 8—13.
e Nehem. cap. 8. ver. 17.
Jos. cap. 18. ver. 1.
h Gen. cap. 34. ver. 21.
Dan. cap. 4. ver. 1.
Hebr. cap. 7. ver. 2.

n Gen. cap. 33. ver. 18.

Nahum.

b Hebr. cap. 4. ver. 8, 9.
d Ibid. cap. 23. ver. 39, 40.
f Deut. cap. 12. ver. 10, 11.

cap. 1. ver. 12.

Gen. cap. 49. ver. 10. m Joh. cap. 3. ver. 23.

appellatur; quod in agro Sichemitano, ut Shilo, esset posita.

Reliquis septem tribubus, terræ quæ supererat descriptione in libro facta, hæreditates assignatæ sunt: atque ita, post deletas septem gentes in terra Canaan, distributioni terræ finis est impositus; annis post electionem patrum circiter 450. A nato enim semine promisso Isaako hucusque anni 452. a rejecto Ismaele 447. effluxerunt: utrobique, circiter 450.

d. Ex universa terra, tam ultra quam citra Jordanem, urbes 48. a Levitis habitandæ secernuntur: asylis, ad quæ cædis minus voluntariæ rei confugerent, in sex earum constitutis'. Atque ita terram promissam possederunt Israelitæ: dante illis Deo requiem circumquaque, secundum omnia quæ patribus eorum juramento promiserat. Unde copiæ auxiliares, e Reubenitica, Gaditica, et dimidia Manassis tribu accitæ, requie hac fratribus a Deo jam præstita, cum benedictione Josuæ, ad possessiones suas, quas a Mose trans Jordanem acceperant, redierunt*.

Quum illi vero, ad suos in Peræam revertentes, ad transitum Jordanis in Cananææ terminis magnum altare extruxissent: reliquæ tribus, a Deo defecturos suspicatæ, de bello eis inferendo cogitabant. Verum, misso ad eos Phineaso Eleazari summi sacerdotis filio, cum decem aliis principibus, ubi non ad sacrificandi usum, sed ad testandam suam cum reliquo populo Israelitico communionem, erectum fuisse altare rescivissent; mutatis animis, a proposito destiterunt".

2561. Sheera Ephraimi patriarchæ filia, annos circiter quadraginta nata, ædificavit Beth-horonem inferiorem et superiorem et Uzzen-Sheram; Josua quoque ejusdem contribulis civitatem Timnath-Seræ, in monte Ephraimi, ædificavit: in qua et longo post quietem Israeli a Deo datam

Jos. cap. 24. ver. 25, 26. cum cap. 18. ver. 1. Gen. cap. 35. ver. 4. Jud. cap. 9. ver. 6. et cap. 21. ver. 19. collat.

P Jos. cap. 18. et 19.

Jos. cap. 20, 21.

4 Act. cap. 13. ver. 17. 19, 20.
Ibid. cap. 21. ver. 43, 44.

Jos. cap. 22. ver. 4. cum cap. 1. ver. 13. 15. et Num. cap. 32. ver. 21, 22. ☐ Jos. cap. 22.

VOL. VIII.

* 1 Chron. cap. 7. ver. 24.
G

tempore, habitavit: et 110. annorum senex (quæ eadem et Josephi, in fine Geneseos, ætas fuerat) demum moriens, sepultus esty.

2591. d. Quum tempore ȧvaoxías, Josuæ et superstitum illi seniorum (qui, jam adulti cum exirent ex Ægypto, observare poterant mirabilia quæ Deus fecerat Israeli) mortem insecutæ, faciente unoquoque quod rectum videbatur in oculis suis, ea contigissent quæ in quinque postremis capitibus libri Judicum, de Michæ et Danitarum idololatria, belloque Benjaminitico et ejus causis, commemorantur; et successisset ætas Dei immemor, quæ cum Canaaniticis gentibus conjugia misceret, et idola earum coleret irritatus Deus, in manus Cushanis Risathaim Mesopotamiæ regis Israelitas tradidit. Quæ prima oppressio, octo tantum annorum fuit".

2599. d. Othoniel Kenasi filius, Calebi genera, e tribu Judæ, judex, et vindex a Deo suscitatus, Cushane debellato, libertatem Israelitis restituit. "Et quievit terra anno quadragesimo;" post quietem a Josua in ea primum constitutam".

2609. a. Jubilæus primus in terra actus.

2658. a. Jubilæus secundus.

2661. d. Post mortem Othonielis iterum peccantes Israelitæ, traditi sunt in manus Eglonis regis Moabitarum : qui adjunctis sibi Ammonitis et Amalekitis, Israelem percussit, et civitatem Jerichuntis occupavit. Fuitque hæc secunda oppressio, annorum octodecim.

2679. d. Ehud Geræ filius, e tribu Benjaminitica (non diu ante ad internecionem pene deleta) vindex populi a Deo suscitatus, simulata legatione, Eglonem, pugione in ventrem adacto, in cœnaculo interemit; deinde prudenti fuga elapsus, Israelitarum copiis in monte Ephraimi coactis, decem robustiorum Moabitarum millia percussit.

Jos. cap. 23. ver. 1. cap. 24. ver. 29, 30.

2 Judic. cap. 2. ver. 7. 10. et cap. 3. ver. 6, 7, 8. a Jos. cap. 15. ver. 17. Jud. cap. 1. ver. 31. Judic. cap. 3. ver. 9, 10, 11.

c Ibid. ver. 12, 13, 14.

“Et quievit térra anno octogesimo;" post quietem priorem, ab Othoniele restitutamd.

2682. Belus Assyrius in Babylonia, post Arabas, regnavite annis 55.

2699. d. Ehude mortuo, ad peccata Israelitæ redierunt', quos variis modis ad officium revocare tentavit Deus. 1. Philistæorum in eos immissione. 2. Samgaris vindicis excitatione; qui eorum sexcentos occidit stimulo bovis". 3. Prædonum latrociniis; quæ iter facientes a via regia ad diverticula et privatas semitas deflectere coegere: Samgare eorum grassationes reprimere non valente". 4. Decennali fame; quæ Elimelechum Bethlehemitam cum uxore et duobus filiis in terram Moabitidem (quàm Israelitis eo tempore subjectam fuisse, ex Judic. cap. III. ver. 30. nonnulli colligunt) secedere compulit. 5. Vicennali sub Chananæis servitute. Nam Jabin rex Chanaanis, qui regnavit Hazore, et habuit 900. currus ferreos, Israelitas in potestatem suam redactos sævissime tractavit. Duravitque hæc tertia oppressio annos viginti3.

2707. a. Jubilæus tertius.

2719. d. Debora Lapidothana prophetissa, quæ eo tempore Israelem judicabat in monte Ephraimi, et Barak Nephthalita Abinoami filius, Israeliticarum copiarum dux constitutus, conflictu ad aquas Megidduntinas inito, Siseram principem militiæ regis Jabinis profligavit: eoque a Jaele, uxore Heberi Kenitæ, paxillo in tentorio occiso ; Debora carmine epinicio victoriam celebravit. Et " quievit terra anno quadragesimo;" post quietem priorem, ab Ehude restitutam'.

2737. Ninus Beli filius, Assyriorum fundavit imperium: qui 520. annis superiorem Asiam obtinuerunt, ut Herodotus author est; quem et in operis sui initio Appianus Alexandrinus est secutus. Exiguam quandam Asiæ partem sub illorum ditione fuisse, in primo Romanarum anti

Jud. cap. 3. ver. 15-30.
Jud. cap. 4. ver. 1.

h Jud. cap. 5. ver. 6.
Jud. cap. 4. ver. 1, 2, 3.
Lib. 1. cap. 95.

e Jul. African.

Ibid. cap. 3. ver. 31.
Ruth. cap. 1. ver. 1—6.
Ibid. cap. 4. ct 5. ver. 31.

« הקודםהמשך »