תמונות בעמוד
PDF
ePub

Priores enim illas non stationes Israelitarum fuisse ait Tremellius, sed loca per quæ transiverunt, antequam Moses legatos ad Amoræum mitteret. Quanquam Chaldæi paraphrastæ, non ut nomina propria, sed ut appellativa accipientes, de aquis putei (ut petræ, 1 Cor. cap. X. ver. 4.) Israelitas ad torrentes sequentibus interpretentur, et a torrentibus ad montes, et a montibus ad vallem Moabitarum.

E deserto Kedemotharum miserunt Israelitæ nuncios ad Sihonem Emoræum, regem Hesbonis, ut pacifice eos transire permitteret per extrema regionis suæ (quemadmodum Edomæi et Moabitæ fecerunt) quæ brevi itinere ad vada Jordanis eos deducebant. Illo vero renuente, et prælio cum eis ad Jahasam congrediente; Israelitæ, eo percusso, occupaverunt omnes civitates illius et in eis habitaverunte.

Deinde misit Moses ad explorandum Jazerem: quam ceperunt cum oppidis ejus, Amoræo inde expulso'. Atque ita universum Sihonis regnum Israelitæ occupaverunt; ab Arnone fluvio, Moabitarum termino, usque ad torrentem Jabboki, Ammonitarum limitem": toto tamen tractu ipsius Jabboki, omnibusque ad Ammonitas et Moabitas eo tempore spectantibus, prout Deus jusserat, intactis relictis1. Unde quum post annos 264. conquererentur Ammonitæ, Israelitas cepisse terram suam, ab Arnone ad Jabbokum et Jordanem usque: a Jephthaco recte illis est responsum, non attigisse eos terram vel Moabitarum vel Ammonitarum; sed Sihone devicto, totum terminum Amoræorum, ab Arnone usque ad Jabbokum, hæreditario jure possedisse; quanquam verum etiam fuerit, Sihonem Amoræum prius, ut a Vahebo rege Moabitarum Hesbonem et totam

d Num. cap. 21. ver. 12.

* Deut. cap. 2. ver. 24-36. Num. cap. 21. ver. 21-31. Judic. cap., 11. ver. 19-22.

1 Num. cap. 21. ver. 32.

Ibid. cap. 21. ver. 13. cap. 22. ver. 36.

Deut. cap. 3. ver. 16.

Josu. cap. 12. ver. 2. et cap. 13. ver. 10.

Deut. cap. 2. ver. 9. 19. 37.

Judic. cap. 11. ver. 13. 15. 22, 23.

regionem ejus Arnonem usque', ita etiam ab Ammonitis dimidiam eorum terram ademisse Aroerem usque, quæ est ante conspectum Rabbæ (Ammonitarumm.) Eam enim Ammonitarum primum fuisse, deinde ab Amoræis ablatam tribui Gadis fuisse assignatam, ex Josu. cap. XIII. ver. 25. intelligimus.

Ascendentibus Israelitis via ad Basanem, Og rex Basanis, ex residuo gigantum, prælio cum eis congressus ad Edrein, simul cum toto suo populo deletus est: Israelitis regionem illius occupantibus, 60. nimirum civitates cum toto tractu Argobi". Totum vero tractum illum Argobi usque ad terminum Geshuritarum et Maharathitarum cepisse dicitur Jair filius Manassis, et vocavisse villas Basanis a se captas, de nomine suo, Havoth Jair. Qui quidem Segubi e tribu Juda filius fuit; sed Manassitis accensus, tum hæreditatis ratione, tum etiam aviæ. Filia enim Machiris Manassitæ, patris Gileadis, Hezroni e tribu Judæ Segubum peperit, patrem Jairis hujus: ut in I Chron. cap. II. ver. 21, 22. legimus, ubi porro etiam additur; Jairem possedisse viginti tres civitates in terra Gileadis, cepisseque Geshurem et Aramum (secundum meliores interpretes) cum villis Jairis, Kenatham quoque cum villis ejus, sexaginta civitates. Licet sub eo Kenatham cum villis ejus Nobachus ceperit, et de nomine suo Nobachum appellaverit.

Post has victorias profecti Israelitæ a montibus Abarimorum, castrametati sunt in campestribus Moabitarum cis vadum Jerichuntinum Jordanis, a Beth-jeshimoth usque ad Abel-shittim. Unde statio eorum

XLII. Shittim', vel Abel-Shittims; ubi permanserunt, donec sub Josua inde profecti, ad Jordanem pervenerunt.

1 Num. cap. 21. ver. 14. 26. 28.

m Deut. cap. 3. ver. 2.

n Deut. cap. 3. ver. 1-11. Num. cap. 21. ver. 33, 34, 35. Amos, cap. 2. ver. 9.

• Num. cap. 32. ver. 41. Deut. cap. 3. ver. 14.

P Num. cap. 32. ver. 42.

Ibid. cap. 22. ver. 1. et cap. 33. ver. 48, 49.

Ibid. cap. 25. ver. 1.

Josu. cap. 3. ver. 1.

Ibid. cap. 33. ver. 19.

Balak filius Zippora, rex Moabitarum, omnia quæ Emoræis fecerant Israelitæ considerans, ne specie transitus regnum ejus occuparent vereri cœpit. Itaque consilio cum vicinorum Midianitarum senatoribus communicato, Balaamum filium Beoris hariolum, ut Israelitis malediceret, magna mercede proposita, ex Mesopotamia accersit: de re bello cum eis experiunda postea cogitans".

Balaamus venire primum recusat, de voluntate Dei admonitus: iterum vocatus, veniam abeundi extorquet; et cum animo maledicendi Israelitis proficiscitur. Unde offensus Deus, ut subjugis asina muta, humana voce locuta, inhiberet prophetæ dementiam effecitTM.

Balaamus, præmissis sacrificiis, bis conatur Israelitis maledicere, morem Balako gerens: sed spiritu Dei adactus, eisdem benedicit; et felicia eis, infelicia vero eorum hostibus coram Balako prænunciat*.

Balaami consilio subornatæ Moabiticæ et Midianiticæ fœminæ, Israelitas in idololatriam et scortationem induxerunt. Quamobrem edixit primum Deus Mosi, ut duces omnes maleficiorum coram sole suspenderentur: deinde Moses judicibus, ut reliquos occiderent qui copularunt se idolo Peoris. Et irrumpente in illos plaga Dei, ceciderunt ex eis uno die 2300; quibus addito suspensorum et gladio confossorum numero, summa fit 24000a.

Phineas, Eleazari filius, occidens Zimri filium Salu principem paternæ familiæ ex Simeonitis et Cozbi filiam Suris principis Midianitarum, iram Dei avertit, et plagam illam coercuit. Deus, Phineaso propter zelum suum sacerdotio perpetuo adjudicato, bellum in Midianitas imperat. Moses et Eleazarus, Deo jubente, in campestribus Moabitarum secundum Jordanem ex adverso Jerichuntis, populum a nato 20. annos et deinceps numerantes, 601730. invene

Josu. cap. 24. ver. 9.
16.

Deut. cap. 23. ver. 4.
2 Pet. cap. 2. ver. 15,
Deut. cap. 23. ver. 5. Josu. cap. 24. ver, 10.
cap. 31. ver. 16. Deut. cap. 4. ver. 3. Psal.

Num. cap. 21. ver. 1-6. Num. cap. 22. ver. 7-35. * Num. cap. 23. et cap. 24. y Num. cap. 25. ver. 1, 2, 3. 106. ver. 28. Apoc. cap. 2. ver. 14.

1 Cor. cap. 10. ver. 8. b Num. cap. 25. Psal. 106. ver. 30. Num. cap. 25. ver. 12, 13. 17, 18.

a Num. cap. 25. ver. 4, 5. 9.

runt: præter Levitas; quorum census a nato uno mense et deinceps erat 23000. Terræ promissæ inter eos distribuendæ Moses mandatum accepitd.

Filiabus Zelopheadi hæreditas paterna, mascula prole deficiente, decernitur: eaque occasione, de jure successionum lex ferture.

Mosi mors denunciatur, et successor Josua designatur : cui manus ille imponit, mandatisque eum instruit. Variæ leges ferunturg.

Duodecim Israelitarum millia, cum Phineaso, bello contra Midianitas gesto omnes eorum mares occiderunt: simul cum quinque eorum principibus (et inter eos Sure patre Cozbi) qui Sihoni regi Amoræorum, dum viveret, subjecti fuerant; et Balaamo divino, qui in patriam suam rediturush apud Midianitas substiterat'. Ex fœminis, solæ virgines servantur. Præda inter milites qui conflixerant et reliquum populum dividitur. Deus ex illorum pro sacerdotibus, ex hujus præda pro Levitis portionem assumit: præter res a ducibus oblatas, quæ in tabernaculo ad moni

mentum asservatæ sunt.

b. Terræ, quæ fuerant Sihonis et Ogi, trans Jordanem duabus tribubus Reubenis et Gadis ac dimidiæ Manassis a Mose distribuuntur: ab Arnone fluvio usque ad montem Hermonem (qui et Shenir et Sirion et Sion est dictus) AntiLibano contiguum".

Deus Israelitis terram ingressuris mandata dat; de Cananææis eorumque idolis exterminandis"; de terræ cis Jordanem terminis, ejusque inter tribus novem et dimidiatam Manassis distribuendi ratione°; 48. civitatibus Levitarum, et 6. refugii; quarum tres trans Jordanem ab ipso Mose

d Num. 26. ver. 1-63.

e Ibid. cap. 27. ver. 1-11.
Num. cap. 27. ver. 12-23. Deut. cap. 3. ver. 26, 27, 28.
Num. cap. 28, 29, 30.
h Ibid. cap. 24. ver. 25.

1 Num. cap. 31. ver. 1-8. Josu. cap. 13. ver. 21, 22.

k Num. cap. 31. ver. 9-54.

Ibid. cap. 32. Deut. cap. 3. ver. 12—20.

ver. 8-12. cap. 22. ver. 4.

cap. 29. ver. 8. Josu. cap. 13.

m Deut. cap. 3. ver. 8, 9. cap. 4. ver. 48. Josu. cap. 12. ver. 1. cap. 13. ver. 9.11.

n Num. cap. 33. ver. 50-56.

P Num. cap. 35.

o Ibid. cap. 34.

designatæ sunt; de filia denique hærede intra paternam tribum nubere jussa, occasione hæreditatis filiarum Zelopheadi: quæ, juxta hujus legis præscriptum, filiis patruorum suorum nupserunt'.

UNDECIMI mensis

Die primo, Februarii 20. die Sabbati, ab exitu ex Ægypto anno quadragesimo in campestribus Moabitarum, Moses concionem ad populum Israeliticum habuit, quæ ab initio Deuteronomiis usque ad capitis quarti versum quadragesimum continetur: eamque postea, usque ad caput vigesimum septimum continuavit.

Moses cum senioribus Israelis præcipit populo, ut trajecto Jordane lapides oblitos calce inscripto decalogo erigant: ritumque benedictionis in monte Garizim et maledictionis in monte Ebal præscribitt; deinde ipse, propositis præmiis ad legis Dei observationem hortatur, et comminationibus ab ejus violatione absterret".

Moses, jussu Dei, fœdus in Horebo pactum cum Israelitis Jordanem trajecturis et eorum posteris renovat: ejusque observationem, partim beneficiis et promissis, partim terroribus et minis, urget". Veniam tamen et liberationem proponit ex animo resipiscentibus: et divinam voluntatem populo ita patefactam fuisse docet, ut nullus sit futurus in posterum prætextui ignorationis locus*.

Moses scriptam hanc legem sacerdotibus filiis Levi et omnibus senioribus Israelis tradit: eamque septimo quoque anno in festo tabernaculorum, publice legi jubet. Scripsit quoque canticum suum die illo, et Israelitas illud docuit. Quumque absolvisset scribere verba legis hujus in libro: a latere arcæ fœderis eum reponendum curavity. Canticum vero illud excellentissimum in trigesimo secundo Deuteronomii capite habetur.

Moses, paulo post moriturus, singulis tribubus (Simeonis excepta) prophetice benedicit: quod extremum ipsius

9 Deut. cap. 4. ver. 41, 42, 43.

r Num. cap. 36.

t Deut. cap. 27.

* Deut. cap. 29.

Deut. cap. 31.

Ibid. cap. 1. ver. 3. 6.

u Ibid. cap. 28.

* Ibid. cap. 30.

« הקודםהמשך »