תמונות בעמוד
PDF
ePub

Mosi apud Deum conquerenti, et excusationem a munere petenti, synedrium septuaginta seniorum adjungitur; e quibus Eldad et Medad in castris manentes prophetarunt".

Deus populo coturnices (non, ut præcedente anno, ad unum diem; sed) ad integrum mensem suppeditat: gravissima plaga adjuncta: unde a sepulchris concupiscentium loco datum est nomen Kibroth-Hattaavahy.

XIV. Hazeroth".

Miriam et Aaron contra fratrem Mosem obloquuti, propter uxorem Æthiopissam, (Zipporam videlicet Midianitidem; ex Æthiopia orientali, sive Arabia, ab eo ductam) illi se æquabant. Sed a Deo præfertur Moses: et Miriam lepra percussa, e castris ejicitur. Verum orante pro ea Mose, post septem dies sanatura.

XV. Rithmæ, in deserto Paranis; juxta Kadeshum Barneæ.

QUINTO mense.

A deserto Paranis vel Kadesho Barneæ petente populo, et approbante Mose', Deo vero jubentes, quando erat tempus primarum uvarum, duodecim exploratores, vir unus pro unaquaque tribu (in quibus, pro tribu Judæ fuit Caleb filius Jephunnæ, annos quadraginta tum natus'; pro Ephraim, Hoshea filius Nunis, quem Moses Jehosuam appellaverat) ad terram Canaanis perlustrandam præmissi sunt: qui eam ingressi a deserto Sinis et parte meridiana, ad aquilonares ejusdem terminos Rechobum usque processerunt*. SEXTO mense.

Exactis quadraginta diebus, ab exploratione terræ re

"Num. cap. 11. ver. 10-17. et 24-30.

* Exod. cap. 16. ver. 12, 13.

y Num. cap. 11. ver. 31-34. Psal. 78. ver. 26–31. et cap. 106. ver. 15.

2 Num. cap. 11. ver. 35. cap. 33. ver. 17.

a Num. cap. 12. ver. 1-15. Deut. cap. 24. ver. 9.

b Num. cap. 12. ver. 16. cap. 33. ver. 18.

Num. cap. 13. ver. 26.

d Num. cap. 13. ver. 3.

e Num. cap. 32. ver. 8. Deut. cap. 1. ver. 19. 22. cap. 9. ver. 23. et Josu. cap. 14. ver. 7.

Deut. cap. 1. ver. 22, 23.

Num. cap. 13. ver. 20.

Num. cap. 13. ver. 1, 2.

Josu. cap. 14. ver. 7.

* Num. cap. 13. ver. 2-20, 21, 22. Deut. cap. 1. ver. 23.

versi sunt Kadeshum in deserto Paranis: ingentem palmitem cum botro uvarum, ex valle Eshcolis (inde nomen adepta) excisum, cum malogranatis et ficubus terræ, secum deferentes'. Ex qua fructuum maturitate apparet, propinquum fuisse mensem septimum: quandoquidem paulo ante tabernaculorum festum, quod 15. illius mensis die celebrabatur, fructus ex area et torculari colligebantur.

Decem ex eorum numero qui ad explorandam Cananæam missi fuerant, famam malam de terra illa inducentes, urbiumque et incolarum robur prædicantes, populum ab aditu illius absterrent; Calebo frustra renitente".

Populus territus reditum in Ægyptum molitur; Josuam et Calebum dissuadentes lapidibus obtruere paratus. Deus subitum exitium eis minatus, deprecatione Mosis flectitur: ita tamen ut omnibus, præter Josuam et Calebum, a nato viginti annos et deinceps ab ingressu promissæ terræ exclusis mortem in deserto decernat; ubi 40. annis eos erraturos esse denunciato, numero videlicet rotundo: quum anno 39. filios eorum in terram promissam ingressos esse constet".

Decem exploratores, qui seditionem hanc excitaverunt, a Deo subita morte sublati sunt; cujus rei memoriam, ad hunc usque diem, Judæi jejunio septimi diei mensis sexti (Elul) celebrant.

Deus Israelitas castra movere jubet, et in desertum retrocedere mare rubrum versus. Hi tamen contra jussum Domini conscendentes in montem, ab Amalekitis et Cananæis percussi sunt Hormam usque. Reversi itaque fleverunt coram Domino: sed non exauditi sunt'.

Hujus calamitatis, atque eam insecuta continuæ Israelitarum mortis quotidie cadentium in deserto, compositus

Num. cap. 13. ver. 23-27. m Exod. eap. 23. ver. 23-27.

n Num. cap. 13. ver. 28-33.

Deut. cap. 1. ver. 24, 25.

Deut. cap. 1. ver. 24, 25. cap. 32. ver. 9.

Ibid, cap. 14. ver. 1. 35. cap. 26. ver. 64, 65. cap. 32. ver. 10-13.

Deut.

cap. 1. ver. 26-36. cap. 9. ver. 23. Josu. cap. 5. ver. 6. Psal. 95. ver. 8-11. et 106. ver. 24, 25, 26.

P Confer Num. cap. 32. ver. 13. cum Deut. cap. 2. ver. 14.

9 Num. cap. 14. ver. 36, 37.

r Num. cap. 14. ver. 40-45. Deut. cap. 1. ver. 40-45.

est a Mose Psalmus nonagesimus, "Domine refugium,' factus es nobis ;" in quo et dies hominum ordinarios ad septuaginta vel octoginta annos redactos esse significat. Itaque :

Ætas vitæ humanæ tertio jam quasi dimidiata parte brevior efficitur.

2515. a. Israelitæ Kadeshi consederunt dies multos; secundum dies, quibus ibi consederants. Quot enim dies ante reditum exploratorum ibi transegerant, totidem etiam moræ dies indulsisse videtur illis ibi Deus, ut accepta curarent vulnera. Quibus diebus exactis, relinquentes Kadeshum, profecti sunt rursus in desertum, mare rubrum versus, sicut præceperat Dominus: et circumiverunt montana Seiris diebus multist. A discessu enim ex Kadesho Barneæ usque ad transmissum torrentem sive vallem Zeredi (circa medium anni 40. exodi) anni intercesserunt 38: intra quos tota illa rebellium bellatorum multitudo est extincta"; quamvis alioqui spatium inter duo illa loca interjectum quinque dierum iter non excesserit: quemadmodum ex propria experientia confirmat Georgius Syncellus, in chronico. Neque toto eo 38. annorum tempore plures quam 17.stationes in Numerorum XXXIII. capite habentur enumeratæ. Unde apparet in earum aliquibus per aliquot annos Israelitas consedisse: sive enim biduo, sive mense, sive anno, prout continuabat nubes residere super tabernaculo, castra habebant in eodem loco, et non proficiscebantury. Ex 17. vero illis stationibus fuit ordine,

XVI. Rimmon-Parez. XVII. Libna. XVIII. Rissa. XIX. Kehelatha. XX. Mons Shepheris. XXI. Harada. XXII. Makheloth. XXIII. Thahath. XXIV. Thara. XXV. Mithka. XXVI. Hashmona. XXVII. Moseroth. XXVIII. Bene-Jaakan, sive Beeroth bene Jaakan, Putei filiorum Jaakanis. [Deut. cap. 10. ver. 6.] XXIX. Hor-hagidgad, sive Gudgoda. [Deut. cap. 10. ver. 7.] XXX. Jotbatha: regio fluminibus aquarum irrigua. [Deut. cap. 10. ver. 7.] XXXI. Hebrona. XXXII. Eziongaber. (quæ est prope Elothas, ad litus maris rubri, in terra Edomaorum; 1 Reg. cap. 9. ver. 26.)

Deut. cap. 1. ver. 46.

Deut. cap. 2. ver. 1. Judic. cap. 11. ver. 16. "Deuteron. cap. 2. ver. 14, 15, 16.

* Pag. 142.

Num. cap. 9. ver. 22.

Præter stationum hunc catalogum in Numerorum etiam capite XV. et quatuor sequentibus, alia habentur tradita ; tum ad leges tum ad historiam spectantia; quomodo colligens ligna in Sabbato (quod in deserto, licet sacrificiis intermissis, studiose servatum est) a toto cœtu, jussu Dei, lapidibus obrutus est". Kora, Dathan et Abiram, seditionem contra Mosem et Aaronem moventes, hiatu terræ; 250. vero conjurationis socii suffitum offerentes, igne divinitus immisso, perierunt. Deus seditiosorum thuribula ad tegendum altare adhiberi jussit, in monimentum filiis Israelis. Populo ob superiorem cladem in Mosem et Aaronem murmurante, 14700. a Deo percussi interierunt. Duodecim virgis a 12. principibus tribuum acceptis, et in sanctuario positis; sola virga Aaronis floruit et amygdala protulit, atque ante arcam, in signum contra deditos rebellioni, servata est'. Quæ omnia posteriore semestri anni secundi ab egressu ex Ægypto contigisse existimantur: licet anno 40. exodi, filiæ Zelopheadi seditionis Korah ut rei non ita longe ante actæ meminisse videantur.

Annis vero novem primis, quibus in deserto versabantur Israelitæ, regnum Ægyptiorum administravit Armais, orientem vero invasit Sethosis: quos Amenophis, in mari rubro submersi, filios fuisse, supra, ad annum mundi 2494. annotavimus. De quibus, in Ægyptiacis suis, Manethond ita scribit: "Sethosis equestres et navales copias habens, fratrem quidem Armain procuratorem Ægypti constituit, et omnem ei aliam regalem contulit potestatem: tantummodo autem diademate uti prohibuit, et ne reginam matrem liberorum opprimeret imperavit, et ut abstineret etiam ab aliis regalibus concubinis. Ipse vero ad Cyprum et Phoeniciam, et rursus contra Assyrios atque Medos castrametatus; universos quidem, alios ferro, alios sine bello virium suarum terrore sibimet subjugavit: eoque successu elatus, confidentius incedebat, orientales provincias ac urbes subvertendo. Aliquanto vero tempore procedente Armais, qui in Ægypto fuerat derelictus, om

z Num. cap. 15.

b Num. cap. 17.

a Ibid. cap. 16.
Num. cap. 27. ver. 3.

d Apud Josephum, libro 1. contra Apionem.

nia contra quam frater agere monuerat, sine timore faciebat. Nam et reginam violenter tractavit, et aliis concubinis jugiter miscebatur; persuasusque ab amicis, et diademate utebatur, et fratri rebellabat." Ita Manetho Ægyptius: simul etiam addens, Armain quidem Danaum, Sethosim vero, et Ægyptum (unde et regioni nomen datum fuisse ait) et Ramessem avi nomine fuisse nuncupatum. Ex qua appellationum et rerum gestarum similitudine, eum Taciti Rhamsen et Herodoti Sesostrim fuisse apparet. Regem enim "Rhamsen Libya, Ethiopia, Medisque et Persis, et Bactriano, ac Scythia potitum, quasque terras Syri Armeniique et contigui Cappadoces colunt, inde Bithynum, hinc Lycium ad mare imperio tenuisse;" in libro secundo annalium refert Cornelius Tacitus, et de Sesostri, libro secundo Herodotus. "Istum dicebant sacerdotes primum omnium regum longis navibus Arabicum sinum prætervectum, et populos rubri maris accolas in potestatem suam redegisse; indeque retro iisdem vestigiis reversum, et coactis ingentibus copiis transgressum in continentem, infesto exercitu obvias ubique gentes subegisse; deinde ex Asia in Europam transgressum, Scythas subjugasse et Thraces: ad quos usque," inquit ille, " et non ulterius mihi videtur Ægyptius exercitus pervenisse; quoniam in istorum terra tituli, non ultra, positi apparent;" ex quibus "titulis a Sesostri erectis, quosdam se in Palæstina Syria vidisse," ipse asserit; "circa Ioniam item duos, unum qua ex Epheso in Phocæam itur, alterum qua e Sardibus Smyrnam versus." Eadem de Sesoosi refert Diodorus Siculus, libro secundo, sed ad longe anteriora tempora refert: quum ad Mosis tempora (uti a Manethone factum) esse eum retrahendum, fratris Danai ætas evincat; a qua nec multum ipse Diodorus aberravit, in libro quadragesimo referens: "expulsis ex Ægypto alienigenis, Danaum et Cadmum eorum duces in Græciam, Mosem in Judæam concessisse," ut in Photii eclogis videre licet. Quod ut rectius intelligatur, simulque temporis inter 2. et 39. exodi annum (a Mose prætermissi) hiatus aliquo modo suppleatur; exoticarum istarum rerum tempora, ex Eusebianis tabulis descripta, hic exhibere, abs re fortasse non fuerit.

« הקודםהמשך »