תמונות בעמוד
PDF
ePub

cundo, Salomon templum extruere cæpisse: menses et dies, quibus uterque periodi illius terminus est circumseptus, ex integro illo annorum numero menses undecim, et dies quatuordecim, demendos esse ostendunt; et non integros quadringentos et octoginta, sed annos tantum quadringentos septuaginta novem, cum diebus sexdecim pro dictæ periodi spatio esse assumendos.

Tempus astronomicum a primo creationis puncto ad principium æræ Christianæ exactum, qui se dare nobis posse promittunt, favore mihi digni videntur magis quam laude; quia majus quid ingenio humano moliuntur:” ait, qui inter nostrorum novissimos tempus ab orbe condito usque ad Christum ex Scripturis sacris numerare aggressus est, David Paræus. Itaque relicto tempore astronomico, ad politicum Hebræorum, Ægyptiorum et Persarum tempus, velut ad deutepovaloūv, hic recepisse se dicit. Verum si quid ego hic video, ad rei summam nihil omnino interest, qua mensura in seculi curriculo dimetiendo quis utatur; modo nota ea sit, et certo dierum numero terminata. Et si “ per æquabilem aliquam annorum mensuram," distantiam inter mundi primordia et Christi tempora interpositam, cum D. Paræo definire quis poterit: absque ullarum astronomicarum tabularum adminiculo, quot numero æquinoctia in eo intervallo contigerint, eidem facillimum quoque fuerit statuere. Temporis autem ab æquinoctio ad idem æquinoctium in anno quocunque politico notata revolutio, quid aliud est quam annus naturalis et vere astronomicus?

Quod si quis ad ista studia, non modo sacræ et exoticæ historiæ cognitione, sed etiam aliquanta astronomici calculi et veteris Kalendarii Hebraici notitia instructus accesserit: ut is non annorum tantum, sed etiam dierum numerum ab orbe condito jam transactum possit assequi, ego quidem inter zakenà, sed non inter ådúvara ponendum censeo. Per retrogradam certe supputationem ad

[ocr errors]

ipsum primum mundi diem posse perveniri, ita nos magnus docuit Basilius : «'Αφου χρόνου ήρξατο ή του κόσμου τούτου σύστασις δυνατόν σοι μαθείν. εάν γε εκ του παρόντος εις το κατόπιν αναποδίζων φιλονεικήσεις ευρείν την πρώτην ημέραν της του κόσμου γενέσεως ευρήσεις γαρ ούτως πόθεν τω χρόνω η πρώτη κίνησις. Discere utique possis quo primum tempore constiterit mundi origo: si ex hodierno die ad superiores retrogressus ætates, primum mundi conditi diem invenire studiose contenderis. Hoc enim pacto invenies, unde prima motio accesserit tempori.”

Cum autem variis seculis, et apud varias gentes, variæ extiterint temporum epochæ atque variæ annorum formæ: communis aliqua et nota mensura necessario hic est assumenda, ad quam reliquarum omnium illa diversitas commodissime reduci possit. Nobis vero nulla mensura notior, neque ad communem temporum collationem accommodatior est, quam annorum et mensium Julianorum formula, a media nocte, Kalendas Januarias anni primi vulgaris æræ Christianæ inchoante, deducta : cum tribus illis cyclis; quibus conjunctis annus unusquisque ab aliis quicumque fuerunt omnibus distinguitur; Romana nimirum indictione annorum quindecim, cyclo lunari sive aureo numero annorum novendecim, et cyclo solari (diei solis sive Dominicæ indice) annorum viginti octo periodum complectente. Neque enim aut certius quicquam nobis est, aut notius, quam numerari hodie annum (non dico, veri natalis Christi, qui inter doctos controversus est, sed) vulgaris æræ Christianæ MDCL. Romanæ indictionis tertio, lunaris cycli decimo septimo, et cycli solaris septimo, characteribus insignitum.

Quandoquidem vero Christiana hæc nostra epocha primordio mundi multis seculis est posterior; et retrograda annorum ante eam numeratio tum molestior est, tum er

• Basil, in Hexacmer. homil. 1.

rori etiam (nisi major attentio adhibeatur) admodum obnoxia : receptissimæ illi hypothesi, quæ annos Julianos cum tribus suis cyclis apolnte quadam mathematica ad ipsa mundi initia decurrisse ponit, artificialem quoque epocham, ex tribus istis cyclis in se multiplicatis confiatam, recentioribus nostris chronographis placuit adjicere. Solari enim cyclo in lunarem ducto, sive numero 28. per 19. multiplicato, magnus cyclus paschalis prodit annorum 532. eoque rursus per 15. indictionis numerum multiplicato, emergit annorum 7980. periodus; a Roberto Lotharingo Herefordensi in Britannia nostra episcopo primum (ni fallor) notata, et post 500. annos a Josepho Scaligero chronologicis usibus adaptata, et periodi Julianæ nomine, quod totidem Julianorum annorum cyclum contineret, nuncupata. Quod si retrorsum a præsenti anno trium minorum cyclorum series in tempora anteriora extendatur; 4713. ante initium æræ nostræ Christianæ annus, ille esse deprehendetur, in quem et indictionis primi, et cycli lunaris primi, et cycli solaris primi, concursus recidet. In Kalendis igitur Januariis proleptici illius anni capite hujus periodi constituto ; annus vulgaris æræ Christianæ primus, periodi Julianæ 4714. erit numerandus: qui per 15, 19, et 28. divisus, indictionem Romanam 4. cyclum lunarem 2. et solarem 10. notissimos illius anni characteres exhibet.

Primorum patrum, veterumque Ægyptiorum et Hebræorum annus, ejusdem cum Juliano quantitatis fuisse reperitur, sed ex mensibus duodecim æqualibus dierum triginta constans (Hebræos enim ante Babylonicam captivitatem lunaribus mensibus fuisse usos, probari non potest) dierum inayouévwv quinque, et quarto quoque anno sex, ad duodecimi mensis finem adjecta appendicula. Ex hujusmodi annorum continua serie in sacris literis tradita, in annum mundi 3442, ex Chaldaicæ vero historiæ et astronomiçi canonis collatione, in annum Nabonasari 186.

[ocr errors][ocr errors]

et cum eo cohærentem nexu certissimo annum ante æram Christianam 562. Julianæ periodi 4152. magni Nebuchadnesaris exitum et regni Evilmerodachi filii ejus initium incurrisse, animadverti: indeque sub finem anni periodi Julianæ 710. mundum conditum fuisse collegi; posito nimirum in autumno creationis rerum exordio. Quandoquidem vero cum vespera primi diei septimanæ primus seculi dies est inchoatus : feriam primam, quæ in anno illo 710. ad autumnale æquinoctium accessit proxime, ex astronomicis tabulis (non obstante solis vel statione in diebus Josuæ, vel retrocessione in diebus Ezechiæ) in vigesimum tertium Octobris Juliani diem incurrisse, observavi; indeque a vespera illum Juliani anni diem antecedente, et Apwroktisinv ñuépav, et primum temporis motum deducendum fuisse, conclusi.

Basiliana igitur illa pedoveikią perplexis chronologorum difficultatibus tandem superatis, in hanc concessi sententiam: a vespera primum mundi diem aperiente ad mediam noctem primum Christianæ æræ diem inchoantem, annos fluxisse 4003. dies septuaginta et horas temporarias sex, verumque Christi Domini natalem, quadriennio toto (quod mortis Herodis tempus demonstrat) vulgaris æræ Christianæ principio anteriorem extitisse. Juxta rationes enim nostras, et Salomonici templi structura 3000. mundi anno est absoluta ; et 4000. mundi anno, impletisa diebus quibus virgo Deotókoç erat paritura, Christus in perfecta carne, cujus templum fuerat' typus, hominibus primum apparuit et manifestatus est. Unde ad annos æræ Christianæ quatuor additis, et ab annis ante eandem totidem detractis; pro communi et vulgata, vera et germaņa obtinebitur nativitatis Christi epocha.

1

p Vide annales nostros; anno mundi 2553. d. et 3291. c.
? Luc. cap. 2. ver. 6.

i Johan. cap. 2. ver. 21.

[ocr errors]
[ocr errors]

Ista, ad quæ nunc digitum intendo tantum, plenius deinceps, volente Deo, confirmabuntur in sacra chronologia ; quam, simul cum tractatu de anno primitivo et veterum Hebræorum Kalendario, edere mihi in animo est. Interim veteris testamenti annales, fundamentis ibi positis superstructos, in lucem edere visum fuit ; cum rerum exterarum in Asia et Ægypto ab Olympiadum initio gestarum chronico; ad specialem Græcorum et Romanorum historiam eis potissimum sepositis, quæ in Græcia (ad quam et Rhodum et insulas inter Europam et Asiam positas refero) atque occidentis partibus actæ memorantur.

In sacris historiis repræsentandis, Tremellii et Junii Latinam versionem (cum suis quoque Hebraismis) et capitum summaria, sum secutus: in exteris exprimendis, ipsorum authorum veterum vel optimorum eorundem ex Græco interpretum verbis sum usus; et nominatim Jacobi Dalechampii in Athenæo, licet in capitulorum notatione ad Natalis Comitis editionem hic respexerim. Ex hisce vero historias aut contraxi ipse, aut a Codomano, Cappello, Emmio, Pezelio, Ebero, Saliano, vel alio quocunque qui ad manum aderat chronographo, contractas desumpsi: sic tamen, ut ipsi primorum authorum fontes (quorum a me loca studiose sunt annotata) semper mihi observarentur ante oculos. Temporum enim rectæ dispositioni unice intentus, de verbis aliorum mutandis (quod præstare fuisset facillimum, si tanti res esse videretur) parum fui sollicitus.

Cumque ex magna historicorum turba qui Julii Cæsaris ætatem antecesserunt, quatuor tantum ævi injuria reliquos nobis fecerit, Herodotum, Thucydidem, Xenophontem, Polybium (eumque maxima sui parte mutilum ;) horum, ut antiquissimorum, potissimam rationem habui; eorumque authoritate fretus, crebros Diodori Siculi anachronismos emendavi: in rebus vero Alexandri magni, quas illi non attigerunt, non Diodoro solum sed Curtio etiam et Ar

« הקודםהמשך »