תמונות בעמוד
PDF
ePub

peditum 400. millia, equitum millia centum circiter, fuisse refert; quem numerum nuperæ etiam Justini editiones ex MSS. emendatæ retinent: licet priores editiones, una cum Justini sequace Orosio 300. peditum et 100. equitum millia exhibeant: et apud Arrianum libro secundo et Plutarchum in Alexandro, 600. in universum millia nominata reperiantur.

Charidemus Atheniensis, belli peritus, quem Athenis Alexander expulerat, Dario consulit, ut non ipse per se bellum gereret, sed per legatum, qui virtutis imperatoriæ experimenta dedisset: centum armatorum millia, quorum tertia pars e Græcia mercede esset conducenda, ad expeditionem istam sufficere confirmans. Quo sano dato consilio, in satraparum invidiam et regis iram ita incurrit, ut ad capitale supplicium statim abstractus fuerits.

Darius Thymondam sive Thymodem Mentoris filium, impigrum juvenem, ad Pharnabazum misit; ut omnes peregrinos milites, quibus Memnon præfuerat, ab eo acciperet, opera eorum usurus in bello: ipsique Pharnabazo tradidit imperium, quod ante Memnoni dederat.

d. Alexander, Abistamene (ut Curtius) vel Sabicta (ut Arrianus) Cappadociæ præposito, cum omnibus copiis ad Pylas sive angustias aditus qui Ciliciam aperit contendit : quumque ad castra Cyri, (sive a majore, ut Curtius, sive a minore potius, ut Arrianus vult, denominata) quæ quinquaginta stadia ab aditu illo aberant, pervenisset: ut Pylas valido præsidio insessas comperit, Parmenionem ibi cum cohortibus peditum, qui gravioris armaturæ erant, reliquit; ipse sub primam noctis vigiliam, sumptis secum scutatis et sagittariis atque Agrianis, ad Pylas movit, ut ex improviso præsidium invaderet. Præsidiarii vero in fugam se conjecerunt: et Arsames, qui Cilicia præerat, igne ferroque Cilicia vastata, ut hosti solitudinem faceret, ex Tarso ad Darium fugit.

Cum Tarsum magna festinatione venisset Alexander, captus Cydni fluminis amoenitate, per mediam urbem in

Diodor. Olymp. 111. ann. 4. Curt. lib. 3. cap. 2.

h Curt. lib. 3. cap. 3. et Arrian, circa lib. 2. initium. i Arrian. lib. 2. Curt. lib. 3. cap. 4.

fluentis, projectis armis, plenus pulveris ac sudoris in præfrigidam undam se projecit. Tum repente tantus nervos ejus occupavit rigor, ut interclusa voce non spes modo remedii, sed nec dilatio periculi inveniretur*. Estatem tunc fuisse, ejusque calorem non aliam magis quam Cilicia oram vapore solis accendere; addit Curtius'. Et præ nimio labore in morbum hunc incidisse Alexandrum, refert Aristobulus. Philippus Acarnan medicus regem salutari potione, quamvis suspectus a Parmenione factus, curat".

Orontobates Persa (qui Halicarnassi arcem, et Myndum et Caunum ac Theram et Callipolim tenebat) a Ptolemæo et Asandro prælio victus est; cæsis peditum circiter 700. equitum 50. vivis non infra mille captis: indeque Myndii et Caunii, et pleraque tractus ejus, ad Alexandri ditionem accesserunt.

Darius, Euphrate pontibus juncto, quinque diebus trajecit exercitum3.

Parmenionem Alexander ad præoccupandas alias Pylas sive angustias mittit, quæ Ciliciam ab Assyria (sive Syria) dividunt. Ipse ex Tarso subsecutus, primo die Anchialon pervenit. Inde Solos profectus, arci præsidium militum, et civibus ducentorum argenti talentorum mulctam imposuit, quod propensiore erga Persas animo fuissent'. Inde cum tribus Macedonum agminibus, sagittariis omnibus, atque Agrianis, Cilicas qui montes occupaverant adorsus, iisque intra septem in universum dies partim vi partim pactionibus in potestatem suam redactis, Solos rediit. Ubi quum Esculapio sacrificasset, ipseque pariter ac totus exercitus pompam facibus circumgestatis peregisset, ludis etiam gymnicis ac musicis editis; Solensibus democratiam concessits.

Græci milites, quos Thymodes a Pharnabazo acceperat, præcipua spes et propemodum unica, ad Darium perve

k Justin. lib. 11. cap. 8.
Apud Arrian. lib. 2. pag. 65.

n Justin. Curt. Arrian. Plutarch.
• Arrian. lib. 2. Curt. lib. 3. cap. 7.
P Curt. lib. 3. cap. 7.

Arrian. lib. 2. Curt. lib. 3. cap. 7.
Arrian. lib. 2. pag. 68.

1 Lib. 3. cap. 5.

Valer. Maxim. lib. 3. cap. 8.

१ Arrian. lib. 2.

nientes, magnopere illi suadebant, ut retro abiret, spatiososque Mesopotamia campos repeteret; vel divideret saltem copias innumerabiles, neu sub unum fortunæ ictum totas vires regni cadere pateretur. Sed Dario consilium eorum displicuit: qui minime cunctandum hic esse ratus, quum jam hyems (ab autumno inchoata) instaret; pecunia rerumque pretiosissimis Damascum Syriæ (per Cophenem Artabazi filium, ut in libro secundo Arrianus indicat) cum modico præsidio militum missis, reliquas copias in Ciliciam duxit: insequentibus more patrio agmen conjuge et matre, cum filiabus et parvo filio'; cæteris impedimentis turbaque bellis inutili Damasci relictis".

Sanaballates lætus descensu Darii, aiebat se mox præstiturum quæ Manassi genero suo de pontificatu fuerat pollicitus, quamprimum reverteretur Darius post victoriam; quam illum sine dubio obtenturum, omnes Asiatici sibi persuaserant*.

3672. a. Alexander, negotio Philotæ dato ut equitatum per Aleium campum ad Pyramum amnem duceret, cum peditatu et turma regia Magarsum venit, et Minervæ Magarsidi sacrificavity.

Inde Pyramo amne ponte juncto, ad urbem Mallon pervenit, ubi Amphilocho, urbis conditori, ut heroi parentavit: quumque cives seditione laborantes invenisset, ea sedata,tributa quæ Dario pendere solita erant iis remisit".

Quum adhuc apud Mallon esset, nuntii ad eum veniunt, Darium cum universo exercitu ad Sochos castra fixisse; locum a Pylis quæ Assyriam [sive Syriam] aperiunt duorum stathmorum intervallo dissitum".

Mallo deinde ad oppidum Castabalum pervenit. Ibi Parmenio illi occurrit, quem præmiserat ad explorandum iter saltus per quem ad urbem Isson penetrandum erat. Atque ille angustiis ejus occupatis, et præsidio modico relicto, Isson quoque desertam a Barbaris ceperat. Inde progressus, deturbatis qui interiora montium obsidebant, præsi

Curt. lib. 3. cap. 8.

Joseph. antiquit. lib. 11. cap. ult.

y Arrian. lib. 2. pag. 68.

a Curt. lib. 3. cap. 8.

" Diodor. Olymp. 111. ann. 4.

Curt. lib. 3. cap. 8. b Id. ibid.

diis cuncta firmavit: occupatoque itinere, idem et author

et nuncius venit.

Isson deinde Alexander copias admovit: ubi consilio habito, utrum ultra progrediendum foret, an ibi opperiendi essent novi milites, quos ex Macedonia adventare constabat: Parmenio non alium locum prælio aptiorem esse ostendit; quod illic utriusque regis copiæ numero futuræ essent pares, quum angustiæ multitudinem non caperent. Alexandro vero, in Ciliciam intraturo, supplementum advenisse e Macedonia 5000. peditum et 800. equitum, retulit Callisthenes, apud Polybium®.

Darius, superato monte qui prope Pylas Amanicas est, Isson versus movit, Alexandrum imprudens a tergo relinquens. Capta Isso, quotquot Macedones ibi propter invaletudinem relictos comprehendit, crudeliter excruciatos interficit. Postero die ad Pinarum amnem processit.

Postquam vero ei nuntiatum est Alexandrum instructa acie adventare, triginta millibus equitum et expeditorum sive levis armaturæ viginti millibus Pinarum flumen transiit; ut reliquum exercitum securius instruat. Ac primo quidem ex armigeris Græcos mercede conductos, numero triginta millium, adversus Macedonum phalangem constituit. Ab utroque horum latere Cardacas, qui et ipsi armigeri erant, ad sexaginta millia collocat. Neque enim plures in simplice phalange constitui, locus in quo exercitus instruebatur, patiebatur. Reliqua expeditorum atque armigerorum multitudo, pro gentium varietate, in confertos inutilesque ordines redacta, post Græcos mercenarios et Cardacas illos stabat. Sic, in libro secundo Arrianus: Curtius vero, in libro tertio, capite decimo septimo, ita: "Nabarzanes, Darii prætor, equitatu dexterum cornu tuebatur; additis funditorum sagittariorumque viginti ferme millibus. In eodem Thymodes erat, Græcis peditibus mercede conductis triginta millibus præpositus. Hoc erat haud dubie robur exercitus, par Macedonicæ phalangi acies. In lævo cornu

c Curt. lib. 3. cap. 8. e Lib. 12. pag. 664.

d Id. ibid.

f Arrian. lib. 2. pag. 70.

Aristomedes Thessalus viginti millia Barbarorum peditum habebat. In subsidiis pugnacissimas locaverat gentes. Ipsum regem in eodem cornu dimicaturum tria millia delectorum equitum assueta corporis custodia, et pedestris acies 40. millia sequebantur. Hyrcani deinde Medique equites: his proximi cæterarum gentium ultra eos dextra lævaque dispositi. Hoc agmen, sicut dictum est instructum, sex millia jaculatorum funditorumque antecedebant. Quidquid in illis angustiis adiri poterat, impleverant copiæ; cornuaque hinc ab jugo, illinc a mari stabant: úxorem matremque regis, et alium foeminarum gregem, in medium agmen acceperant." Callisthenes, qui prælio ipse interfuit, equites 30000. et auxiliares totidem in phalangem compositos fuisse significat: quem Polybius libro duodecimo in Alexandri exercitu pedites 42000. et equites 5000. ponens, multa absurda præ rei militaris et artis Tactica imperitia in hujus prælii descriptione temere effutiisse demonstrat.

Cum de educendo in aciem exercitu Alexandrum Hephæstio moniturus, per imprudentiam ὑγίαινε βασιλεύ, pro Xaipɛ, dixisset, conturbatis qui aderant, atque ipso Hephæstione contremiscente, ac si regem ut dubiæ sanitatis hominem notavisset; "6 Accipio omen," respondit Alexander, nam nos salvos e pugna reversuros esse, hoc verbum mihi nunc pollicetur." Refert hoc in epistola ad Antipatrum Eumenes Cardianus; qui præsens tum adfuit, et in eundem errorem ipse quoque est lapsus; apud Lucianum ἐν τῷ περὶ τοῦ ἐν τῇ προσαγορεύσει πταίσ

ματος.

66

Pugnam hanc commissam fuisse, archonte Athenis Nicostrato (vel Nicocrate, ut apud Diodorum est, anno quarto Olympiadis CXI.) mense Mæmacterione, cujus neomenia in 28. Octobris Juliani incidit: atque in ea, inter Persas, decem equitum millia et peditum ad nonaginta millia cecidisse, scribit Arrianus. Cum quo in equitum cæsorum numero reliqui consentiunt: in peditum, et ab illo et inter se, maximopere dissentientes. Nam 61. eorum millia numerat Justinus, 80. Orosius, 100. Curtius, plus 120. Diodorus Siculus. Plutarchus universe 110. militum mil

« הקודםהמשך »