תמונות בעמוד
PDF
ePub

reliquam hominum turbam et opes in Con insulam secum transportarunt. Alexander, arce muro fossaque insigni cincta, urbem ipsam solo adæquavit: eique et reliquæ Cariæ præsidio imposito, exterorum peditum trium millium, equitum ducentorum, ac Ptolemæo iis præfecto; totius provinciæ principatum matri suæ adoptivæ Adæ detulit*. Alexander militibus suis Macedonicis, qui paulo ante expeditionem uxores duxerant, ex Caria dimissis, hybernandi cum uxoribus potestatem fecit, Ptolemæo Seleuci filio, uno ex regiis corporis custodibus, iis præfecto: ex ducibus vero copiarum, Cœno Polemocratis et Meleagro -Neoptolemi filio (quod etiam hi recens uxores duxissent) adjunctis. Imperavitque ut, quum ipsi reverterentur et eos qui una dimissi erant reducerent, equitatum ac peditatum quam maximum possent ex ea regione conscriberent'. Cleandrum quoque Polemocratis filium ad conducendum ex Peloponneso militem cum pecunia misitm.

Alexander Parmenionem Sardes mittit, data ei sociorum equitum præfectura: utque Thessalos equites aliosque auxiliarios et plaustra ducat, atque Sardibus in Phrygiam procedat, jubet. Ipse in Lyciam et Pamphyliam tendit; ut oris maritimis in potestatem redactis, classem hostium inutilem ipsis efficeret. Ac primo quidem ex itinere Hyparna oppidum munitum, extero milite mercenario qui arcem tenebat fide data exeunte, primo accessu cepit. Deinde Lyciam cum exercitu ingressus, Telmisseos pactis sibi conciliavit. Transmisso inde Xantho flumine, Pinara et Xanthum urbem et Patara deditione accepit, aliaque minora oppida circiter triginta".

b. His rebus gestis, media hyeme in Myliada, magnæ Phrygiæ regionem, movit. Ibi cum legatis e Phaselide et inferiori Lycia ad eum missis foedus iniit, urbibus omnibus ipsi traditis. Ipse paulo post in Phaselidem profectus, castellum quoddam munitum, quod ibi Pisidæ ad Phaselitas infestandos extruxerant, expugnato.

* Diodor. ann. 3. Olymp. 111. Arrian. lib. 1.

1 Arrian. lib. 1. pag. 50.

Arrian. lib. 1. et Quint. Curtius, in ipso lib. 3. initio.

Arrian. lib. 1. pag. 50.

VOL. VIII.

• Id. ibid.

G G

Dum circa Phaselidem esset, nuntium accepit de insidiis vitæ ipsius structis ab Alexandro Aeropo, quem Thessalico equitatui ille præfecerat: licet suspectum, quod simul cum fratribus suis, Heromene et Arrabæo, necis Philippi regis conscius fuisset. Darius enim acceptis per Amyntam transfugam ab hoc Alexandro literis, Asisinem Persam ad maritimam oram miserat, prætextu quidem legationis ad Atyziem Phrygiæ satrapam, revera autem, ut Alexandro huic fidem faceret, si regem Alexandrum interficeret, Macedoniæ regnum et mille insuper auri talenta se illi daturum. Sed Asisines a Parmenione comprehensus, quum rem totam prodere fuisset coactus, cum custodia ad regem Alexandrum missus est. Rex tota re perspecta, Amphotero ad Parmenionem cum mandatis clam misso, Aeropum capiendum et custodia tradendum curat. Quo referenda regis Alexandri illa, in literis ad Darium; "Cum habeatis arma, licitamini hostium capita: sicut tu proxime talentis mille, tanti exercitus rex, percussorem in me emere voluisti."

Alexander ex Phaselide movens, per litus Pamphylii maris exercitum Pergas usque deducit. Hic Pamphiliæ percursus, inquit Plutarchus, compluribus suppeditavit historicis, elegans ad miraculum excitandum et pompam argumentum: quasi divina quadam sorte cederet Alexandro mare; quo et Menander in comœdia prima allusit.

Ως ̓Αλεξανδρῶδες ἤδη τοῦτο; κἂν ζητῷ τινα
Αὐτόματος οὗτος παρέσται καν διελθεῖν δηλαδὴ
Διὰ θαλάσσης δέῃ τόπον τιν, οὗτος ἔσται μοι βατός.

Quantum Alexandrina sunt ista: quæro quod si forte quem
Ultro currens aderit hic coram :

Sin meandum per maris fluctus profundi,

Permeabilis mihi mox fit.

Et de Alexandro agens Appianus, in libro secundo 'Eupudiwv," Intimum," ait, " Pamphylium sinum vadis vento nudatis transcurrit feliciter, fortuna interim marina undas cohibente." Alexander vero ipse in epistolis suis nihil portenti ejuscemodi jactans, iter narrat fecisse se per Climaca appelq Apud. Q. Curtium, lib. 4. cap. 1.

P Arrian. lib. 1. pag. 51.

r Vid. Justin. lib. 11. cap. 7. init.

latam, atque ex Phase progressum eam peragrasses; sed re hac tota audiendus Strabo, libro decimo quarto: "Termessus Pisidica urbs angustiis montium imminet per quas in Milyadem transitur: atque Alexander propterea eam diruit, ut fauces istas aperiret. Apud Phaselidem sunt ad mare angustiæ, per quas exercitum traduxit Alexander. Est enim ibi mons Climax, Pamphylio incumbens mari, et propter litus arctum relinquens transitum: qui tranquillo mari nudatur, et a viatoribus perambulari potest; mari exundante, fluctibus admodum obtegitur. Alexander autem hybernam incidit in tempestatem, (kaipov) cumque fortunæ maximam eventus partem crederet, antequam defluerent undæ profectus est: itaque contigit, ut totum diem milites per aquam iter facerent usque ad umbilicum in eam demersit." Inde progressus Aspendum usque contendit, urbemque in edita asperaque rupe sitam circumsedit, et ad deditionem compulit. In Pisidiam deinde tendens, Telmisso urbe frustra tentata, et cum Selgeis Telmisseorum hostibus foedere inito, Salagassum urbem vi cepit: ex Pisidis circiter quingentis cæsis, ex Alexandri vero parte Cleandro duce cum militibus circiter viginti desideratis. Inde in alios Pisidas movit: et nonnulla eorum castella vi cepit, nonnulla pactionibus ad deditionem adduxit. Posthæc in Phrygiam ad Ascaniæ paludem, et quintis castris Celænas pervenit".

Arcem Celænarum, quam Phrygiæ satrapa præsidio Carum mille et Græcorum mercenariorum centum tenebat, post sexaginta dierum inducias (quibus auxilium a Dario expectaretur) Alexander per deditionem recepit".

Alexander Celænis 1500. milites præsidio relinquit: et dies decem ibi commoratus, Antigonum Philippi filium Phrygiæ satrapam declarat; et Balacrum Amyntæ filium ejus loco auxiliaribus copiis præficit. Ipse Gordium pro

Plutarch. in Alexandro.

Vid. Diodor. Arrian, et Curt. ibique Raderum in Prolegom. et Perer. de transitu maris rubri.

"Arrian. lib. 1. pag. 57.

Arrian. lib. 1. et Curt. lib. 3. cap. 1.

ficiscitur: literis ad Parmenionem missis, uti illuc sibi cum exercitu obviam veniat.

Parmenio cum exercitu, et Macedones qui uxores noviter nuptas visum ierant, Gordium veniunt, et cum iis exercitus recens conscriptus: quem Ptolemæus Seleuci, et Cœnus Polemocratis, atque Meleager Neoptolemi filius ducebant. Erat is exercitus, peditum quidem Macedonum mille et equitum 300; Thessalorum equitum 200. et Eleorum (quibus Alcias Eleus præerat3) 150.

Memnon, quem Darius universæ classi oræque maritimæ præfecerat, bellum ex Asia in Macedoniam et Græciam transferre cogitans, trecentarum navium classe instructa, Chium insulam proditione capit; et præter Mitylenem, reliquas omnes Lesbi urbes in potestatem suam redigit3.

Hierosolymorum seniores ægre ferentes Manassem, Jaddi summi pontificis fratrem, contra legem duxisse externi generis fœminam; postularunt, ut aut uxorem ille dimitteret, aut ad altare amplius non accederet. Cumque ob id frater pontifex a ministerio sacerdotali eum repellere cogeretur; ad socerum Sanaballatem ille profectus, se quidem amare filiam ejus dixit, nolle tamen propter eam privari sacerdotio: qui honor et gentilitius ipsi, et apud Judæos semper in maxima existimatione fuerit. Sanaballates contra recepit, se illi non sacerdotium tantum servaturum, sed et pontificatum paraturum, et totius suæ provinciæ principem eum facturum, modo ejus filiam retineret uxorem; ædificaturum quoque templum in monte qui imminet Samariæ, Hierosolymitano simile: idque se Darii regis auctoritate facturum est pollicitus. His ille captus promissis, mansit apud socerum: putans se pontificatum, dante Dario, consecuturum. Omnes quoque sacerdotes

et Israelitæ, qui alienigenarum similiter implicati erant conjugiis, ad Manassem defecerunt: Sanaballate præbente eis et pecuniam et agros ad colendum, ac modis omnibus ambitionem generi promoventea.

Alexander nexum Gordium, vel exempto temonis paxillo

[blocks in formation]

z Diodor. ann. 4. Olymp. 111. cum Arriano, in libri 2. initio.

a Joseph. antiquit. lib. 11. cap. ult.

(ut Aristobulus author est) explicuit, vel gladio (ut alii malunt) abrupit.

Gordio deinde Phrygiæ discedens Alexander, Ancyram Galatiæ urbem profectus est. Eo Paphlagonum legati ad eum venerunt; et fœdere cum eo inito, regionem suam dediderunt, cui Calas Phrygiæ satrapa ab eo est præpositus. Ipse, assumptis qui ex Macedonia nuper advenerant, Cappadociam petiit: omnemque quæ cis Halym fluvium est regionem, et partem aliquam ejus quæ trans Halym est, subegite.

Mortuo in Mitylenes obsidione Memnone, Autophradates et Pharnabazus Artabazi filius (cui Memnon moriens præfecturam suam commendarat, donec Darius aliquid de ea statueret) certis conditionibus eam receperunt. Deinde Pharnabazus, Autophradate apud classem relicto, in Lyciam navigat, exteros mercenarios ducens.

Darius, post mortem Memnonis, ex omnibus locis milites evocat, et Babylonem convenire jubet. Castris ibi positis, universas vires in conspectum dedit: et circumdato vallo quod decies millium armatorum numerum caperet, Xerxis exemplo numerum copiarum iniit. Persarum erant centum millia; in queis eques triginta millia implebat. Medi decem equitum, quinquaginta millia peditum habebant. Barcanorum (quam gentem Hyrcanis conterminam fuisse docet Stephanus) equitum duo, peditum decem millia fuere. Armenii quadraginta millia miserant peditum, additis septem millibus equitum. Hyrcani sex millia expleverant, equis militatura. Derbices quadraginta peditum, duo millia equitum armaverant. A Caspio mari octo millium pedester exercitus venerat, ducenti equites. Cum his erant ignobiles aliæ gentes; quæ duo millia peditum, equitum duplicem paraverant numerum. His copiis triginta millia Græcorum, mercede conducta, accesserunt. Ita numerum copiarum recenset Curtius, qui summam 311200. tantum efficit. Diodorus vero b Plutarch. in Alexandro. Arrian. lib. 2. Curt. lib. 3. cap. 2. Justin. lib, 11. cap. 7.

Arrian. lib. 1. cum Curtio, lib. 3. cap. 2.

d Arrian. lib. 2. init.

Lib. 3. cap. 2.

e Diodor. Olymp. 111. ann. 4.

« הקודםהמשך »