תמונות בעמוד
PDF
ePub

dum trajiciendi negotium dedit: qui triremibus 160. aliisque navibus onerariis quamplurimis transvecti sunt".

De copiarum transvectarum numero, etiam inter ipsos qui expeditioni huic interfuerant, non satis convenit. Apud Polybium Callisthenes equites 4500. pedites 30000. apud Plutarchum in priore de fortuna Alexandri libello Aristobulus pedites quidem 30000. sed equites tantum 4000. Ptolemæus Lagi filius Ægypti rex, pedites item 30000. sed equites 5000. Anaximenes vero Lampsacenus, aucto numero, 40000. pedites, 5500 equites, fuisse tradidit. In equitum 4000. numero, Livius libro nono consentit cum Aristobulo; in 4500. Diodorus, Justinus' et Orosius cum Callisthene: licet supra 5000. fuisse, in libro primo Arrianus asserat; et apud ipsum Diodorum, particularis enumerationis numeri 5100. conficiant. In peditum 30000. numero, cum Callisthene, Aristobulo et Ptolemæo Diodori congruens est sententia. Non plus quam 30. Livius; non multo plus quam 30. peditum millia fuisse, Arrianus asserit. His duo præterea millia Justinus et Orosius adjiciunt. Illum vero 40000. numerum, peditibus a Callisthene et Anaximene tributum, universis copiis Julius Frontinus sic assignat: "Alexander Macedo 40. millibus hominum, jam inde a Philippo patre disciplinæ assuefactis, orbem terrarum aggressus, innumeras hostium copias vicit"."

Stipendium his non amplius quam septuaginta talenta habuisse Alexandrum Aristobulus; Duris triginta tantum dierum commeatus: Onesicritus insuper talenta 200. eum debuisse, memoriæ prodidit.

Cum delati in continentem essent, Macedonum primus hastam Alexander e puppi in litus conjectam, quasi Asiæ possessionem occupaturus defixit: armatusque de navi tripudianti similis prosiluit; et cæsis hostiis precatus est, ne se regem illæ terræ invitæ acciperent. Deinde ad tumulos Achillis, a quo per matrem genus ducebat, et Ajacis

h Arrian. lib. 1. pag. 24.

* Lib. 17.

m Lib. 3. cap. 16.

Lib. 12, pag. 663. fin. 1 Lib. 11. cap. 6.

"Frontin. stratagem. lib. 4. cap. 2. Vid. et panegyricum Constantino dictum. Plutarch. in vita, et lib. 1. de fortuna Alexandri.

aliorumque ducum qui in Trojano bello ceciderant, parentavit; beatum prædicans Achillem, quod et dum viveret fidelem amicum nactus esset Patroclum, et post mortem magnum præconem nactus esset Homerum2.

Quum in Ilium venisset, Palladi Trojanæ sacrificavit : suisque armis in templo ejus fixis, sacra quædam alia ex adytis illius desumpsit, quæ ex Trojano bello adhuc superant'. Et quum Alexandri sive Paridis lyra monstranda afferretur: Achillis eam se videre malle dixit, qua fortium virorum laudes ille cecinissets.

Ex Ilio deinde ad Arisben est progressus, ubi exercitus ejus universus trajecto Hellesponto castra fixerat. Postridie Percotam, deinde Lampsacum prætergressus, ad Prosactium flumen consedit'. Lampsacenos quidem, quod ad Persarum regem vel jam defecissent vel defectionis essent suspecti, Alexander excindere constituerat. Atque accedenti ad illum Anaximeni historico Lampsaceno (tum ipsi tum patri Philippo ante probe cognito) conceptis verbis juravit, quod petiturus esset id se non facturum. Cui ille Peto, inquit, ut Lampsacum diruas. Qua viri sagacitate circumventus Alexander, Lampsacenis invitus pepercit".

Granico, Phrygiæ amne, magno cum periculo et labore superato, cum Persarum exercitu in Adrastiis campis Alexander conflixit. In acie Persarum sexcenta millia militum fuisse, Justinus et Orosius; Persarum equitatum fuisse viginti millium, externorum vero qui mercede conducti erant peditum paulo minus viginti millium fuisse, Arrianus parum probabiliter affirmat. Magis caute Diodorus, equitum supra decem, peditum non infra centum millia, fuisse scribit. Ex his, 20000. pedites, et 2500. equites in prælio cecidisse, Plutarchus; pedites plures quam 10000. equites

P Diodor. Justin. Arrian.

¶ Plutarch. in Alexand. cum Ciceron. orat. pro Archia poeta, et lib. 5. epist. 12. ad familiar. et Arrian. lib. 1. de Homero.

r Diodor. Arrian.

• Plutarch. in Alexand. Ælian. var. histor. lib. 9. cap. 38.

t Arrian. lib. 1.

[ocr errors]

" Valer. Maxim, lib. 7. cap. 3. Pausan. Eliac. lib. 2. Suid. in 'Avažiμévns.

non minus 2000. fuisse casos, vivos vero in hostis manus ultra 20000. venisse, Diodorus refert. Equitum Persarum mille circiter in fuga occisos, exteros mercede conductos pene omnes deletos, vivos circiter 2000. captos fuisse narrat Arrianus: ut de Orosio taceam, qui quadringenta fere millia interfecta memorat, libro quarto, capite primo, immani nimis errore.

In hac pugna Alexandro, armatura ex Palladis Iliensis adytis desumpta induto, galea capillo tenus dissecta est. De ejus exercitu desiderati, ut ex Aristobulo (qui expeditioni Alexandri interfuit) refert Plutarchus, equites viginti quinque, pedites novem. Præter pedites illos novem, equites 120. cecidisse, Justinus et Orosius narrat. Juxta Arrianum vero, Macedonum ex turma quidem regia circiter viginti quinque in primo conflictu ceciderunt; quorum æneæ statuæ a Lysippo fusæ sunt: ex reliquo equitatu supra sexaginta, ex peditatu circiter triginta sunt desiderati; quos Alexander postridie cum armis et reliquo cultu sepeliri jussit. Parta autem est insignis hæc victoria, quæ viam Alexandro in universam Asiam patefecit, mense Macedonico Dæsio, Attici Thargelionis die sexto et Maii Juliani die vigesimo, Olympiadis CXI. anno secundo adhuc currente: ut in dissertationis nostræ de Macedonum et Asianorum anno solari capitulo primo declaravimus.

Refectis inde copiis per Lydiam Alexander processit, urbemque Sardianorum cum thesauris inibi conditis, Mithrinne (sive Mithrene) præfecto voluntariam deditionem faciente, occupavit*.

d. Ephesum deinde profectus, oligarchia abrogata democratiam in civitate constituit, et tributa barbaris ante pensa Dianæ assignavit. Ephesii eos qui templum Dianæ spoliaverant, et Philippi statuam in eadem æde subverterant, ad cædem poscunt: Syrphacemque ejusque filium Pelagontem, et fratrum Syrphacis liberos, e templo protractos lapidibus obruunt. Templum enim nocte Alexandri natali ab Herostrato incensum, postmodum ad cul

w Op. tom. 7. pag. 350. y Arrian. lib. 1. pag. 38.

x Diodor. Arrian.

tum augustiorem Ephesii reformarunt; fabro operi eodem Dinocrate præfecto, qui Alexandri jussu Alexandriam in Ægypto præmetatus est: ut in quadragesimo capite tradit Julius Solinus. De quo videndus Artemidorus, apud Strabonem libro decimo quarto, ubi et ipsum Alexandrum narrat promisisse Ephesiis, et factos sumptus se compensaturum, et facturum de suo reliquos, ea lege ut ipsum operi inscriberent: sed Ephesios id renuisse.

Dum Ephesi versatur Alexander, legati ex Magnesia et Trallibus adveniunt, atque urbes illi dedunt. Ipse Parmenionem cum 2500. peditibus exteris, et Macedonibus totidem, atque equitibus, ex auxiliariis, 200. mittit. Alcimalum quoque Agathoclis filium ad Æolicas et Ionicas urbes, quæ adhuc in Persarum erant potestate, cum non minoribus copiis emittit. Oligarchias ubique tolli jubet, et democratias earum loco constitui, patriasque leges cunctis restitui; atque tributa, quæ Persis pendebant, rescindi2.

Ipse Ephesi commoratus, Dianæ sacrificavit: eique, cum universo exercitu armato ac veluti ad pugnam instructo, pompam misit. Postridie vero cum reliquo peditatu, sagittariis et Agrianis, Thracum equitatu, et sociorum copiis, ac cohorte regia, aliisque insuper tribus, Miletum profectus est. Eo Persæ ex pugna ad Granicum elapsi, cum imperatore suo Memnone se receperunt. Sed triduo ante eorum adventum Alexander, Nicanore cum 160. navibus misso, Laden proximam Mileto insulam occupaverat; Thracumque et aliorum exterorum militum ad quatuor millia in ipsam transmiserat: ita ut Persarum classis, quæ navium circiter 400. erat, serius appellens, sub Mycalem montem se recipere coacta fuerit.

Alexandro Miletum terra marique continenter oppugnante, et adhibitis machinis moenia disjiciente; Milesii supplices sese et urbem in ejus fidem tradiderunt. Græcos mercenarios 300. qui inde in parvam insulam urbi proximam se receperunt, Alexander in exercitum suum tran

z Arrian. lib. 1. pag. 38. Diodor. Olymp. 111. ann. 3.

a Ibid.

c Arrian. lib. 1.

scripsit Milesiis vitam et libertatem dedit; Barbaros captos vel trucidavit, vel mancipiorum loco distraxitd.

a. Alexander classem illam suam 160. navium (totam 182. fuisse, Justinus refert) dissolvit : 20. auxiliaribus Atheniensium et pauculis aliis navibus exceptis, quibus ad obsidionalia instrumenta vehendum uteretur.

Memnon Rhodius, uxore et liberis ad Darium veluti obsidibus missis, summus belli totius imperator ab eo declaratus est".

Alexander cum toto exercitu in Cariam contendit : quaque iter faciebat, Græcas urbes suis uti legibus et a vectigalibus immunes esse jussit; se pro liberatione Græcorum bellum in Persas suscepisse, identidem professus".

Dum iter adhuc faceret, Ada illi occurrit, cui Pexodarus frater principatum Cariæ ademerat. Ea ad avitum regnum recuperandum Alexandri auxilium implorat, Alinda munitissimam Cariæ urbem, ubi ipsa degebat, ei tradit; operam suam in recipiendis oppidis quæ defecerant pollicetur, quod ea a suis necessariis teneri ostenderet; ipsumque regem sibi in filium adoptat. Alexander Alinda ei custodienda relinquit, Cariæ eam reginam declarat, regnum vindicare sibi illam jubet, et filii nomen non aspernatur. Indeque Cariæ civitates, missis ad eum legatis, aureis illum coronis honorant, promptamque ad cuncta operam illi deferunt'.

Halicarnassum Cariæ metropolim, jam inde a soceri Pexodari morte, tenebat Orontobates Persa: cui se cum copiis suis adjunxit Persici exercitus imperator, Memnon Rhodius. Alexander positis ad urbem castris, oppugnationem acrem et terribilem instituit: in cujus defensione Ephialtæ Atheniensis virtus præcipue emicuit. Eo vero cum plurimis aliis cadente, Memnon cæterique duces ac satrapæ, optimorum militum præsidio in arcem imposito,

d Diodor. ann. 3. Olymp. 111. Arrian. lib. 1. pag. 42.

e Lib. 11. cap. 6.

f Diodor. ann. 3. Olymp. 111. h Id. ibid.

¡Diodor. ann. 3. Olymp. 111. in Alexandro.

* Id. ibid.

Strabo, lib. 13. Arrian. lib. 1. Plutarch.

« הקודםהמשך »