תמונות בעמוד
PDF
ePub

66

66

Ita et Strabo, libro decimo septimo, Νάρσην ἀποκτείνας Βαγῶος ὁ εὐνοῦχος, κατέστησε Δαρεῖον οὐκ ὄντα τοῦ γένους Twv Basiλewv. Narsem occidens Bagous eunuchus, Darium substituit qui ex regum genere non fuerat." Plutarchus denique, in libro priore de fortuna Alexandri, ita eum Fortunam alloquentem inducit: " Δαρεῖος ἦν σὸν ἔργον, ὃν ἐκ δούλου (quæ vox hinc apud Elianum, pro δούλης restituenda est) καὶ ἀστάνδου (quæ vox item apud ipsum Plutarchum in vita Alexandri, pro àoyávdov, est reponenda) βασιλέως, κύριον Περσῶν ἐποίησας. Tuum erat opus Darius quem, ex servo et astanda regis, dominum Persarum fecisti." Hesychio autem àorávồns, nμepodpóμoc est: et Suidæ astanḍæ et angari, Persica appellatione, οἱ ἐκ διαδοχῆς γραμματοφόροι, tabellarii qui literas ferunt, aliis alii succedentes. Ut ex regiorum cursorum ordine Darius fuerit, qui 'awns Estheræ cap. VIII. ver. 10. 14. nominantur.

Bagoas eunuchus, sanguinaria crudelitate cui hactenus assuetus fuerat inductus, medicata potione Darium necare instituit. Sed insidiis per indicium patefactis, rex Bagoæ comiter advocato poculum tradidit, et ad ebibendum illud vi hominem adegit'; hac excusatione popularibus satisfaciens, quod insidiantem interemisset".

d. Darius, ante Philippi mortem, futurum bellum in Macedoniam transferre studuit".

A Dario in Samariam satrapa missus est Sanabelletes Cuthæus genere, unde et Samaritis origo est: qui Nicaso filiam suam Manassæ fratri Jaddi sacerdotis summi nuptam dedit; ratus connubium hoc ceu vadem futuræ cum Judæorum gente amicitiæ1.

Philippus Macedonum rex, dum nuptias Alexandri Epirotarum regis cum filia sua Cleopatra celebraret, apud Ægæas Macedoniæ oppidum a Pausania Cerastæ filio ex Orestarum gente occisus est*. Alexander vero in

* Lib. 12. Var. histor. cap. 43.

f Diodor. ad ann. 2. Olymp. 111.

Q. Curtius, lib. 6. cap. 6.

Joseph. antiquit. lib. 11. cap. 7.

h Diodor. lib. 17.

* Diodor. ann. 1. Olymp. 111. Justin. lib. 9. cap. 6. Joseph. lib. 11. cap. 8.

epistola ad Darium, per insidiatores, quos ingentis pecuniæ spe Persæ solicitaverant, parentem suum interfectum fuisse affirmat1.

Paulo antequam cæderetur Philippus, Neoptolemum tragœdum ominosum carmen coram illo cecinisse, in libro decimo sexto refert Diodorus: quod et coram Caligula repetitum, eodem quo trucidatus est die, narrat in ejus vita Suetonius; "Pantomimus Mnester," inquit, "tragœdiam saltavit, quam olim Neoptolemus tragœdus ludis, quibus rex Macedonum Philippus occisus est, egerat." Eam Latinæ historiæ partem non recte (ut videtur) assecutus Josephus", postquam de illa a Mnestere saltata tragoedia dixisset; ὁ ὀρχηστὴς δράμα εἰσάγει Κινύραν, ἐν ᾧ αὐτός τε ἐκτείνετο, καὶ ἡ θυγάτηρ Μύρρα. quod Rufnus reddidit: "Pantomimus fabulam saltavit Cinyræ, in qua et ipse occisus et ejus filia Myrrha videbatur:" idem omen, quod eodem quo Philippus et Caligula ceciderant die contigisse fuit traditum, ad eundem cædis utriusque diem ita deinde pertrahit: “ Ὁμολογεῖται δὲ καὶ τὴν ἡμέ ραν ἐκείνην γενέσθαι ἐν ᾗ Φίλιππον τὸν ̓Αμύντου Μακεδόνων βασιλέα κτείνει Παυσανίας, εἷς τῶν ἑταίρων, εἰς τὸ θέατρον Elolóvra. Receptum autem est, eundem diem fuisse, quo εἰσιόντα. Philippum Amyntæ filium, Macedonum regem, in theatrum ingredientem, Pausanias sociorum unus e medio sustulit." Atque hinc nonnulli neci Philippi eundem ipsum quem cædi Caligulæ, Januarii diem 24. assignant. Sed tempus excessus Philippi, ex initio successoris Alexandri, rectius intelligitur.

Sublato Philippo, archonte Athenis sive Pythodemo ut Arrianus eum nominat, sive Pythodoro ut Diodorus, anno primo Olympiadis CXI. successit Alexander, annos viginti tum natus; ut Plutarchus, et ex Trogo Justinus scribunt. Et licet apud Arrianum in historiæ Alexandri initio, " ἀμφὶ τὰ εἴκοσιν ἔτη, viginti circiter annorum” fuisse legatur, quum accepto post mortem patris regno in Peloponnesum profectus ille fuit; quod de vicenarii

1 Apud Q. Curtium, lib. 4. cap. 1. et Arrian. lib. 2. pag. 41.

Antiquit. lib. 19. cap. 1.

anni ratione præcisa nonnihil detrahere videatur: tamen, ut de spatio inter cædem Philippi et iter Alexandri Peloponnesiacum interposito nihil dicamus; plenitudinem numeri illius exactam satis adstruit, quod in fine ejusdem historiæ habetur annotatum, vixisse Alexandrum annos 32. cum mensibus octo, atque regnavisse annos 12. ac menses illos octo. Subductis enim annis 12. et mensibus 8. ab annis 32. et mensibus 8. relinquuntur anni 20. pleni, (non 19. ut apud Curtium, lib. 9. cap. 12. innuitur) et ab alicujus mensis vel adjectione vel detractione plane liberi. Et quum in fine Macedonici mensis Dæsii eum decessisse, ex ipsius ephemeridibus (suo loco producendis) appareat: circa principium mensis ante illum octavi, id est Dii, regnum eum iniisse; et quod inde est consequens, circa 24. diem Septembris (a quo Dium mensem cœpisse, in dissertatione de Macedonum et Asianorum anno solari demonstravimus) potius quam 24. Januarii, occisum fuisse Philippum, concludimus.

3669. a. In Peloponnesum profectus Alexander, exemplo patris, Corinthum evocatis civitatibus, communibus Græcorum præter Lacedæmonios suffragiis, in locum ejus imperator et dux eorum contra Persas substituitur".

c. Inde in Macedoniam reversus, ineunte vere per Thraciam in Triballos et Illyrios excurrit°; ubi magno prælio ad Danubium fluvium inito, Syrmum Triballorum regem superavit. Interim nunciatur, Athenienses, Thebanos, et Lacedæmonios ab eo ad Persas defecisse; autoremque ejus defectionis magno auri pondere a Persis corruptum Demosthenem oratorem extitisse, qui Macedonum deletas omnes cum rege copias a Triballis affirmaverit. Athenienses quoque Attalum, ex Macedonum in Asia ducibus unum, per legatos cum Demosthenis epistola sollicitarunt ut ab Alexandro deficeret; Græcarum civitatum exemplo, quæ decretum de abrogando illi imperio fecerunt. d. Memnon Rhodius dux, cum quinque conductitiorum

" Justin. lib. 11. cap. 2. Diodor. lib. 17. Arrian. lib. 1. pag. 3.
Arrian. lib. 1. pag. 3.
P Plutarch. in Alexandro.

7 Justin. lib. 11. cap. 2. cum Æschinis orat. in Ctesiphontem.
Diodor. ad ann. 2. Olymp. 111. cum Demosthenis orat. pro Ctesiphonte.

millibus a Dario in Phrygiam missus, Ida monte transcenso, Cyzicenorum urbem subita impressione invadit. Conatu tamen frustratus, agrum eorum populatur, et ingenti præda onustus redit.

Mortuo Pexodaro gener illius Orontobates, regis Persarum authoritate fultus, Cariæ principatum obtinuit.

Alexander, devictis barbaris, exercitum in Græciam tumultuantem traducens, in transitu Thessalos sibi adjunxit, Thermopylasque trajecit, et Ambraciotas humanitate sibi devinxit. Tum traductis celeriter in Boeotiam copiis, et castris ad Cadmæam, quæ præsidio Macedonico tenebatur, positis; Atheniensibus per legatos petentibus veniam concessit, Thebanos eam contemnentes acriter oppugnavit".

Idem Hecatæum, cum manu armatorum non exigua, in Asiam ad Attalum comprehendendum misit. Attalus interea, mutato consilio, epistolam sibi a Demosthene scriptam, ad Alexandrum, cum amica sui defensione transmisit. Sed Hecatæus illum per dolum circumventum obtruncavit: atque ita Asiaticus Macedonum exercitus ad defectionem propendere desiit*.

Parmenio, qui erga Alexandrum optime affectus erat, Grynium vi capit, ac cives sub corona vendit. Hinc Pitanem oppugnat: sed Memnon superveniens, incusso Macedonibus terrore, obsidionem solvity.

Callas cum Macedonum et conductitiorum agmine in Troade cum Persis, numero longe superioribus, confligit: sed victus in Rheteum sese recipit.

8670. a. Alexander Thebas Boeotias solo æquavit", mense Octobri Juliano, utpote circa Mysteria. Sic Plutarchus in Camillo, ubi et eodem die Lucullum Armenios et Tigranem fudisse innuit; quod pridie Nonas Octobris

Diodor. ad ann. 2. Olymp. 111. cum Demosthenis orat. pro Ctesiphonte. t Strabo, lib. 14. Arrian. lib. 1. " Diodor. ann. 2. Olymp. 111. * Diodor. ann. 2. Olymp. 111. y Diodor. ann. 2. Olymp. 111.

z Diodor. ann. 2. Olymp. 111. a Diodor. ann. 2. Olymp. 111.

Plutarch. in Alexandro.
Plutarch. in Alexandro.
Plutarch. in Alexandro.
Plutarch. in Alexandro.

factum, idem indicat in Lucullo, ut annus videlicet Romanus tunc agebatur: nam juxta Julianas rationes, posterius hoc circa Julii 28. accidit. Unde mysteriorum magnorum solennitatem, quæ in manibus tunc erant, ob luctum Athenienses intermiserunt. Cæsa Thebanorum 90. in servitutem abducta 30. millia: sacerdotibus, et patris Philippi antiquis hospitibus, cum Pindari poetæ domo atque posteris, conservatis°.

Alexander a communi Græcorum concilio, in Isthmo Peloponnesi habito, imperator contra Persas denuo electus, Corinthi Diogenem Cynicum invisitd.

b. In Macedoniam deinde rediite; ubi in oppido Dio de ratione subigendæ Asiæ cogitanti, per quietem summi sacerdotis Hierosolymitani species illi est objecta; qui eum forti esse animo hortatus est, et sine mora exercitum trajicere, utpote suo ductu potiturum Persarum imperio; ut ipse narrat, apud Josephum, libro undecimo antiquitatum capite ultimo.

c. Ineunte igitur vere, Alexander domo egressus, viginti dierum spatio Sestum pervenit: indeque cum exercitu trajecit in Asiam'; archonte Athenis Evæneto, ante obitum suum annis undecim: ut ex antiquioribus chronologis, in primo Stromatum libro, refert Alexandrinus Clemens, tertio videlicet mense ante initium præturæ Ctesiclis, sub qua Diodorus Siculus hanc diáßaoi collocat; quem simpliciter (ut videtur) secutus Zosimus in primo historiarum suarum libro, ad tertium regni Alexandri annum eam retulit: quum secundo revera facta fuerit, Olympiadis CXI. anno secundo currente.

In Europa sub Antipatri administratione peditibus 12000. et equitibus 11500. relictis, ipse Alexander cum 60. navibus longis in Troadem trajecits. Parmenioni peditatus maximam partem et equitatum ex Sesto in Aby

b Diodor. in Alexandro, et Arrian. lib. 1.

Elian. var. histor. lib. 13. cap. 7.

d Plutarch. in Alexandro.

f Arrian. lib. J. pag. 23.

e Arrian. lib. 1. pag. 23.

Diodor. ann. 2. Olymp. 111.

« הקודםהמשך »