תמונות בעמוד
PDF
ePub

imperio sibi ipsi reservato. Et quanquam suaderet Agesilaus, ut ipse in Ægypto subsistens legatorum opera bellum administraret: obtemperare tamen noluitm. Navigantem tamen in Phoeniciam comitatus Agesilaus est; præter dignitatem suam et ingenium, obsecundans illi".

Ægyptiaco exercitu in Phoenicia stativa habente, missus inde Nectanebus est ad expugnandas urbes Syriæ: ubi, conjuratione cum eo qui Ægypti præses fuerat relictus inita, Ægypti regem se declaravit: exercitus præfectos largitionibus, et milites pollicitationibus, ad societatem belli contra Tachon pelliciens.

3643. a. Tachos, et ab Ægyptiis suis et ab Agesilao (quem incivili scommate offenderat) desertus, sibi metuens, Sidonem Phoenicia, indeque ad regem Persarum fuga se recepit: ut cum Xenophonte et Plutarcho in Agesilao, habent etiam Theopompus et Lyceas Naucratites in Ægyptiacis, ab Athenæo in libri decimi quarti capite primo citati. A rege vero humaniter eum fuisse exceptum, Diodorus et Ælianus indicant; licet illud Diodoro non assentiamus: summum belli contra Ægyptios moti imperatorem declaratum, in patriam eum rediisse, et Agesilai opera regnum suum recuperavisse; sicut nec illud Æliano: frugaliter illum in patria vixisse, Persico vero luxu postea corruptum vitam amisisse; quum Ægyptiacas illius cœnas Persicis longe fuisse lautiores, ex Lynceo (vel Lycea fortasse jam dicto) confirmet Athenæus, libri quarti capite decimo.

Inde ex Mendete alius rex declaratus, contractis centum hominum millibus, in Nectanebum insurrexit. Ita duobus ab Ægyptiis creatis regibus, Agesilaus illius qui Græcorum magis studiosus esse videbatur militiam est secutus'. Is erat Nectanebus: cum quo in castellum quoddam inclusus Agesilaus, ab hostibus circumvallabatur. Ægyptio circumvallationem non ferenti, et pugnæ aleam experiri volenti, non obtemperavit Agesilaus: sed in castello mansit, donec totum exercitu et muro circumdatum

m Diodor. ann. 3. Olymp. 104. • Diodor. ann. 3. Olymp. 104. Plutarch. in Agesil.

n Plutarch. in Agesilao.

r

P Var. histor. lib. 5. cap. 1.
Xenoph. in Agesil.

esset; excepto admodum exiguo spatio, per quod ostium et transitus muri fuit. Tum vero per ostium erupit : non paucos hostes in angustia cædens; et circumdatum murum quasi munimentum habens, ut circumdari ab hostibus non posset".

b. Regem illum alterum, nationem Græcorum odio prosequentem, Agesilaus victum prælio cepit; alterum in regno constituit, et Lacedæmoni amicum fecitt. Chabriam quidem Nectanebo regnum constituisse, scribit Æmilius Probus : quia conjuncta Atheniensis Chabriæ et Lacedæmonii Agesilai opera id factum est. Hinc autem ad Nectanebum regno exutum duodecim anni in Diodoro numerantur: quot etiam regno illius tribuendi sunt, non octodecim, ut in Africano et Eusebio.

Contendit ab Agesilao amice Nectanebus, ut secum hybernaret: Verum festinavit ille ad bellum domesticum, certus rempublicam suam ærarii inopia laborare, et externum militem alere. Itaque honorifice et munifice illum prosecutus, præter alios honores et munera, ad bellum domesticum 230. (vel, ut Æmilius Probus habet, 220.) talenta ei donavit".

Pecuniis acceptis, Agesilaus domum versus navigavit, quanquam media hyeme; idcirco festinans, ne sequenti æstate civitas adversus hostes otiosa foret. Tempestate vero in locum desertum delatus, quem Menelai portum nuncupant, jacentem inter Cyrenas et Ægyptum; in morbum implicitus, e vita decessit. Ibi eum amici quod mel non haberent, cera circumfuderunt: atque ita Lacedæmonem deportaverunt. Corpus ejus melle conditum Spartam relatum, et regio ibi cultu ac honore sepultum, affirmat Diodorus2.

c. Ochus legitimus Artaxerxis filius, fratrem Arsamem ex concubina susceptum, quod magna apud patrem gratia

Plutarch. in Agesil. Polyæn. stratagem. lib. 2. cum Diodoro, ann. 3. Olymp. 104. ubi tamen pro rege Mendesio Tachon ille non recte substituit. Xenoph. in Agesil.

u Plutarch. in Agesilao.

y Plutarch, et Emil. Prob. in Agesilao.

2 Ann. 3. Olymp. 104.

* Xenophon, in Agesilao.

valeret, submisso percussore Harpate Tiribazi filio, e medio tollendum curavit. Artaxerxes, allato ei de dilecti filii interitu nuncio, ne paulisper quidem duravit; verum illico luctu et moerore extinctus est.

Ochus, cum sciret patrem superstitem adhuc formidabilem subditis extitisse, se vero post ejus obitum pro nihilo habitum iri; cum eunuchis, cubiculariis et chiliarcho pactum iniens, mortem illius ad decem menses celavit. Interea temporis regium sigillum circummittens, nomine parentis edixit, ut Ochum regem promulgarent".

3644. Clearcho Heraclea Ponti tyranno natus est filius Dionysius; qui 55. annos vivendo exegit: teste Athenæo, libro duodecimo et Memnone in excerptis Photii, capite quinto.

Ochus, cum omnes eum regem salutarent obedientiamque ei præstarent, patris mortem confessus, regium luctum secundum leges Persarum imperavit; et paterno nomine Artaxerxes cognominatus est. Deinde regiam cognatorum cæde et strage principum replevit ; nulla non sanguinis, non sexus, non ætatis misericordia permotus. In quibus, Ocham sororem, atque eandem socrum, vivam capite defodit; et patruum cum centum amplius filiis ac nepotibus vacua area destitutum, jaculis confixit'; qui pater fuisse videtur Sisigambis, Darii regis ultimi Persarum matris: cujus octoginta fratres eodem die Ochum trucidavisse, adjecto etiam stragi tot filiorum patre, confirmat Q. Cur

tius.

3646. Chiis, Rhodiis, Byzantiis et Cois deficientibus ab Atheniensibus, bellum Sociale exortum est. Chio ab Atheniensibus obsessæ, præter socios, etiam Mausolus Cariæ dynastes auxilia misit". Thracum, Pæonum, et Illyriorum reges contra se conspiratos Philippus subegiti.

a Plutarch. in Artoxerxe.

c Polyæn. lib. 7.

e Justin. lib. 10. cap. 3.

Lib. 10. cap. 8.

b Polyæn, stratagem. lib. 7.
d Diodor. Sic. Valer. Maxim.

f Valer. Maxim. lib. 9. cap. 2.

h Demosthen. in orat. de pace, et de Rhodiorum libertate.

Olymp. 105.

i Demosthen. in Olymp. 106. ann. 1.

Diod. ann. 3,

"

3648. Olympiadis CVI. anno primo (ut in Eusebii chronico, ex Fuxensi codice ab Arnaldo Pontaco emendato, recte legitur) Alexander, qui Asia debellata Magni cognomentum postea obtinuit. Pellæ in Macedonia natus est. Cum enim annos 32. et menses 8. ille vixerit, ut ex Aristobulo retulit Arrianus; et ad finem tendente anno primo Olympiadis CXIV. Thargelione videlicet penultimo Attici anni mense, vita decesserit, uti suo loco videbimus: eo quo dictum est anno, et quidem mense anni Attici tertio Boedromione, in lucem eum prodiisse consectarium est. Ut et illik magnopere erraverint, qui eodem sexto Thargelionis die et in vitam eum introiisse, et e vita egressum esse, tradiderunt; et Plutarchus quoque, qui in vita Alexandri “ ἱσταμένου μηνὸς Ἑκατομβαιώνας ὃν Μακέδονες Λῶον καλοῦσιν ἕκτη, incipientis mensis Hecatombæonis quem Macedones Loum appellant sexta," die natum eum fuisse asserit. Et Loi quidem mensis die sexta natum fuisse, ut illi dicerent qui tum viventes primi literis hoc mandarunt, rationi erat consentaneum: quum co tempore Lous Macedonicus Metonico Boedromioni reipsa responderet; quemadmodum ex ipsius Philippi patris Alexandri epistola ad Peloponnesios, in dissertationis de anno Macedonum et Asianorum capitulo primo declaravimus. Quod posteriorum temporum scriptores ignorantes, et Calippicum Syro-macedonum Loum cum Attico Hecatombæone congruere cernentes; sexto Hecatombæonis die natum fuisse Alexandrum crediderunt.

Atque ex hac origine Plutarchi ille error ortus fuisse videtur; quem et novo, in hac quam subjicit narratione, errato auxit: " Philippo, quum jam cepisset Potidæam, tres eodem tempore advenerunt nuntii. Unus quidem a Parmenione magna clade affectos fuisse Illyrios. Alter, equo celoce in certamine Olympico se vicisse. De Alexandri vero nativitate tertius." Atqui non anno hoc, sed ante biennium, Potidææ expugnationem contigisse, ex Demosthene in oratione contra Leptinem et Diodoro Siculo ad annum tertium Olympiadis CV. didicimus. Et ut

Apud Ælianum, lib. 2. Var. histor. cap. 25.

in ipsam Olympiadem CVI. ea incidisset, et sexto Hecatombæonis die lucem Alexander aspexisset; mirum profecto esset, illud non multo prius patrem rescivisse, quam de Olympica victoria nuntius ad eum pervenisset. In plenilunio enim agonem Olympicum actum fuisse, et Lunæ (sive mensis) die decimo sexto judicium esse factum, vetus Pindari' nos docuit scholiastes. Simplicius ex Trogo rem retulit Justinus", eadem qua Alexander natus est die, “nuntium patrem ejus duarum victoriarum accepisse: alterius, belli Illyrici; alterius, certaminis Olympici, in quod quadrigarum currus miserat." Ex quibus non plane inter se consentientibus narrationibus, licet Alexandri nativitatem in æstatem incidisse illius anni quo apud Eleos Olympias est acta, recte colligi posse non abnuam: Aristobuli tamen, cui tantopere notus ipse Alexander fuit, de mense ejus natalitio tanti apud me ponderis est testimonium; ut Philippum, prius quam nasceretur ipsi filius, de Olympica sua victoria certiorem fuisse redditum, ne dubitandum quidem esse censeam.

Eodem die quo natus est Alexander, Ephesi Dianæ templum conflagravit. Unde ortus est ille sive Timai (ut Cicero) sive Hegesiæ Magnesii (ut Plutarchus vult) jocus, sane frigidus: quod Diana, quum ea nocte in partu Olympiadis occupata domo abesset, templo suo succurrere non potuerit". Qui templum incendit, eculeo impositus, id se fecisse fassus est, ut opere pulcherrimo consumpto, nomen ejus per totum terrarum orbem diffunderetur. Unde a communi concilio Asia decretum est, ne quis nomen ejus ullo tempore nominaret". Quod Theopompus tamen historiis suis inseruit: sive Herostratus illud fuerit, ut apud Strabonem legimus libro decimo quarto et Solinum, capite quadragesimo, sive Ligdamis, ut apud Hesychium, in Λύγδαμ.

Magi, quotquot eo tempore agebant Ephesi, templi inflammationem existimantes alterius esse prodigium cladis,

dri.

In Od. 5. Olymp.

m Lib. 12. cap. 16.

Cicero, lib. 2. de natura Deor. et lib. 1. de Divinat. Plutarch. in vita Alexan

• Valer. Maxim. lib. 8. cap. 14. A. Gell. lib. 2. cap. 6.

« הקודםהמשך »