תמונות בעמוד
PDF
ePub

prælioque commisso, utrinque magna Cyrenæorum strages editur, et Messenii prope omnes ibi cadunt. A pugna vero missis ultro citroque legatis, Cyrenæi rem componunt; et sub fide, per juramentum data et accepta, injuriarum memores se nunquam fore, communi deinceps jure civitatem administrarunt.

3604. a. Tissaphernes (pro quo, Pharnabazi nomen apud Diodorum per errorem hic irrepsit) ad omnes oræ maritimæ satrapias in fidem accipiendas ab Artaxerxe missus, mox civitates Ionicas omnes imperio suo parere volebatd.

Cum præfecti et urbes, qui Cyro adhæserant, in anxio pavore essent, ne pœnas luerent eorum quæ in regem deliquissent: cæteri quidem satrapæ per legatos Tissaphernis gratiam reconciliare sibi studuerunt. At qui plurimum inter eos poterat Tamos (Memphites; de quo supra, ad annum mundi 3593. c. et 3603. b.) Ioniæ præfectus, opes filiosque omnes, præter unum Gaum qui regiarum postea copiarum dux fuit, triremibus imponens; in Ægyptum ad Psammitichum regem, quem beneficiis sibi devinctum habuerat, cum classe discessit. Psammitichus vero, tum benefactorum necessitudinem tum jus supplicum pro nihilo habens, supplicem et amicum una cum liberis jugulavit, ut pecuniis et classe potireture.

Græci Trapezunte (quæ prima urbs Græca fuit ad quam venerant, in litore ponti Euxini et regione Colchorum posita) profecti, tridui pedestri itinere Cerasuntem (aliud Græcum oppidum, in Colchide quoque ad mare situm) pervenerunt: ibique decem dies substitere, quibus instituta lustratione, censi sunt milites 8600. qui ex 10000. circiter salvi evaserant; quum reliqui partim per hostiles incursiones, partim a nivibus, partim etiam morbo consumpti periissent. Inde per Mosynæcorum, Chalybum et Tibarenorum regiones progressi, Græcorum ad oppidum Cotyora venerunt, Sinopensium coloniam : octo videlicet (vel quinque potius, ut series historiæ pos

e Diodor. ann. 4. Olymp. 94. d Xenoph. Hellenic. lib. 3.

Diodor, ad ann. 1. Olymp. 95.

e Diodor. ad ann. 1. Olymp. 95.

VOL. VIII.

BB

tulare videtur) post pugnam in regione Babylonica commissam mensibus; stathmis 122. parasangis vero 620. sive stadiis 18600. confectis. Hic vero 45. dierum stativa habuerunt'.

Dum istic hæreretur, partim ex Cotyorensium foro, partim ex præda, quam ex Paphlagonum finibus agebant, Græci sibi victum quæsiverunt. Paphlagones vicissim Græcos aut dissipatos spoliabant, aut paulo longius a castris tabernacula habentes noctu oppugnabant: donec inter eos pax Corylæ, qui tum Paphlagonibus cum imperio præerat, interventu constituta est. Naves deinde Græci ab Heracleensibus et Sinopensibus nacti, ad Harmenen Sinopæ portum navigarunt; ibique dies quinque sunt commorati. Inde Heracleam, Megarensium coloniam in Maryandenorum finibus sitam, navigarunt; et ad Acherusiam peninsulam appulerunt. In tres deinde partes diviso exercitu, Arcades et Achæi qui supra 4500. erant omnes gravis armaturæ pedites, navibus ab Heracleensibus impetratis primi navigarunt; ut subito Bithynos adorti, quamplurima auferrent: et ad portum Calpæ, qui in media fere Bithynica est Thracia, noctu descendentes, ad vicos proximos stadiis plus minus 50. a mari perrexerunt. Lacessiti vero ab eis Thraces, maxima eos clade affecerunt. Una enim cohors, cum duce Smicrete, in conflictu tota deleta est; ex alia, octo tantum cum duce Hegesandro servati sunt : reliqui autem duces et milites omnes, in colle quo convenerant, arcta obsidione a Thracibus sunt circumsessi. Chirosophus, cum gravis armaturæ 1400. et cetratis 700. (qui Thraces erant, et Clearchum secuti fuerant) inde ab Heraclea per regionem pedibus iter fecit; deinde cum Bithynicam Thraciam attigisset, ac jam valetudine infirmiore uteretur, navem conscendit, et ad Calpæ portum tuto pervenit. Xenophon, cum gravis armaturæ peditibus 1700. cetratis 700. et 40. plus minus equitibus, maritimo itinere in eos fines venit, qui Bithynicæ Thracia et Heracleotidis agros terminant: deinde per mediterranea progressus, socios suos a Thracum obsidione liberavit. Simulque tandem ad Calpæ portum omnes coierunt. Expedit. Cyri, lib. 6.

Expedit. Cyri, lib. 5.

Mortuo ibi Chirosopho, in ejus locum Neo Asinensis est surrogatus: qui, quum exercitum misere premi commeatus inopia videret, coactis plus minus duobus hominum millibus ad prædam faciendam per Bithynorum vicos discurrit. Eos primi Pharnabazi equites invadunt: qui Bithynis opem laturi advenerant, et eorundem vicissim adjuti copiis, avertere volebant Græcos, ne Phrygiam ingrederentur. Trucidant hi equites ex Græcis non pauciores 500. Cæteri quemdam in montem fuga se recipientes, suppetias illis Xenophonte veniente, salvi ad castra ante solis occasum sunt reducti. Spithridate deinde et Rhathine cum novis copiis ad auxilium Bithynis ferendum adventantibus, Græci insigni adversus eos potiti victoria, erecto trophæo ubi primum conflixerant, ad castra sua juxta mare plus minus 60. stadiis ab eo loco posita redierunt. Post eam pugnam hostes, suis rebus providentes, domesticos et facultates suas quo poterant longissime abduxerunt. Græci vero postea, cum recta incedentes per Bithynos via nihil usquam offenderent, unius diei ac noctis itinere in Bithyniam reversi, amplam et mancipiorum et ovium copiam secum abduxerunt. Indeque sexto die Chrysopolim Chalcedoniæ urbem pervenerunt: ubi dies septem commorati, prædam vendiderunth.

3604. Pharnabazus, metuens ne Græcorum istæ copiæ ditionem suam bello peterent, Anaxibii Lacedæmonii navarchi opera, qui tum forte Byzantii erat, effecit ut milites universi ex Asia Byzantium traducerentur. Anaxibius cum Xenophonte in Asiam reversus, Cyzici ex Aristarcho novo Byzantii præfecto intellexit, successorem sibi datum ad Hellespontum adventare Polum: indeque Parium navigans, ad Pharnabazum misit, qui eum moneret, ut quæ ob Græcorum traductionem promiserat ipsi præstaret. A quo spe sua frustratus, Xenophonti negotium dat, ut Græcorum copias in Asiam summa celeritate iterum reduceret. Verum a Pharnabazo persuasus Aristarchus conatum illum impediit. Unde sub Seuthe Thraciæ rege militare coactus est Xenophon: sæviente adhuc hyeme,

Expedit. Cyri, lib. 6.

et vi frigoris ita intensa, ut nares et aures ab eo adustas multi Græcorum amiserint'. Partem quidem Græcorum in patriam rediisse, partem vero maximam, ad 5000. fere, ducem Xenophontem secutam in Thraciam fuisse, refert Diodorus ad annum primum Olympiadis XCV. Unde liquet, vitiatum apud eum esse numerum, ubi Chrysopolim 3800. tantum superstites pervenisse legimus.

c. Ionicæ et aliæ Græcæ per Asiam urbes, quod partim in libertatem se vindicare cuperent, partim Tissaphernem metuerent, (quia Cyrum, dum is adhuc esset in vivis, Tissapherni prætulerant) recipere eum recusabant: missisque ad Lacedæmonios legatis petebant ut, quando totius ipsi Græciæ præsides ac duces essent, se natione Græcos habitantes in Asia non negligerent: sed darent operam, ut ipsorum ager a populationibus immunis esset, atque ipsi libertate fruerentur1. Hanc legationem libenter Lacedæmonii audierunt: qui, more ingenii humani, quo plura habent eo ampliora cupientes, non contenti accessione Atheniensium opum vires sibi duplicatas, totius Asiæ imperium affectare cœperunt.

Lacedæmonii igitur, promissis statim auxiliis, per legationem a Tissapherne contendunt, ne hostica Græcis oppidis arma inferre velit. At ille Cumæorum urbem cum exercitu primum adortus, omnem circumquaque regionem vastat, magnoque captivorum numero potitur. Post urbem ipsam obsidione cingit: sed cum propter hyemis interventum capere illam nequiret, captivis pro magna pecuniæ summa redditis, ab obsidione discessit".

Thimbron a Lacedæmoniis in Asiam missus est cum exercitu: in quo erant mille novitiorum civium Laconicorum, 4000. Peloponnesii, equitesque Atheniensium 300. quibus triginta tyranni fuerant usi; quos civitas Attica peregre perire, quam domi cum periculo manere volebat. Atque his Thimbron, cum in Asiam venisset, ex Græcis istius regionis urbibus plures addidit. Ephesi enim, tum

Expedit. Cyri, lib. 7.

k Diod. ad ann. 4. Olymp. 94.

n Diodor, ad ann. 1. Olymp. 95.

Xenoph. Hellen. lib. 3. Diodor. ad ann. 1. Olymp. 95.

m Justin. lib. 6. cap. 1.

• Xenoph.

ex urbibus confoederatis tum aliunde, 2000. conscripsit, Inde vero, sub signis suis plures 7000. habens, 120. stadia progressus, Magnesiam Tissaphernis ditioni subjectam primo statim impetu cepit. Mox etiam Tralles Ioniæ oppidum adortus, oppugnationem ejus instituit: verum ubi nihil per loci firmitatem proficere licuit, Magnesiam retro flexit. Hæc nullo tum muro cincta fuit. Idcirco veritus ne denuo post discessum suum Tissaphernes illam subigeret; ad proximum montem, nomine Thoracem, eam transtulit. Hostium deinde agros incursans, varia militem præda locupletavit. Verum ubi magno cum equitatu Tissaphernem imminere accepit, Ephesum se recepit. Illius enim equitatui sustinendo impar, in planitiem descendere noluit: satis esse sibi ducens, si populationes iis in regionibus prohibere posset, in quibus ipse degeret.

Quum duobus jam prope mensibus Græci sub Seuthe in Thracia Europea militassent, Charminus Laco et Polynicus a Thimbrone missi in castra venientes, eum hujus exercitus opera in bello contra Tissaphernem egere declararunt: pollicitumque esse, se cuivis militi singulos in menses Daricum nummum daturum in stipendium, præfectis cohortium binos, ducibus quaternos. Xenophonte vero ad iter in patriam se comparante, orarunt eum homines e toto exercitu lectissimi, ne prius discederet, quam copias abduxisset ac Thimbroni tradidisset. Inde igitur Lampsacum cum eis navigio trajecit: ubi cum Euclide Phliasio vate congressus est. Hinc per Troadem profecti, Pergamum pervenerunt: ubi ab Hellade Gongyli Eretriensis uxore, et ejus filiis Gorgione et Gongylo, Xenophon hospitio est exceptus. Horum consilio et opera, cum ille Asidaten Persam capere frustra (et non sine suo et sociorum magno periculo) fuisset conatus: casu demum in eum Xenophontis milites incidentes, ipsum cum uxore, liberis, equis, et fortunis omnibus (quæ magnæ erant) ceperunt. His ita gestis Thimbron supervenit: acceptumque a Xeno

[blocks in formation]
« הקודםהמשך »