תמונות בעמוד
PDF
ePub

natus fuerit; utpote 30. annorum, quum ipse stetit coram Pharaone, statim ante copiæ annos septem'.

2261. a. Mephres in Ægypto regnatTM, annis 12. mensibus 9.

2265. c. Jacob, animadversa Labanis et filiorum invidia anxius, divinitus in patriam redire jubetur. Unde re tota cum uxoribus communicata, dum oves suas tonderet Laban, (sub veris extremum : ut infra, ad annum mundi 2974.) postquam 20. annis illi servivisset, clam eo cum facultatibus suis omnibus et tota familia discedens, Euphratem trajecit". Quum vero duodecim filii nati illi fuisse dicuntur in Mesopotamia: ex eo numero Benjamin est excipiendus; quem in Cananæa, non procul Bethlehemo, postea natum constat : quomodo et duodecim apostolos appellatos invenimus, quum numero tamen complendo deesset Judas".

Laban, die tertio (quot dierum itinere greges ipsius a generi statione aberant) Jacobum fugisse audiens, cognatis suis secum assumptis, persecutus est eum itinere septem dierum, tandemque assecutus est in monte Gileadis, ab hujus congressus eventu nomen illud adepto. Post multas enim ultro citroque expostulationes, fœdere pacis inito, in ejus testimonium cumulus lapidum aggestus est: quem Laban Syrus suo sermone Jegar-sahadutho, Jacob Hebræus suo ya Galaadem, id est, cumulum testimonii appellavit'.

A Labane dimissus Jacob, novo fratris Esavi cum copiis adventantis nuncio territus, suos in duas acies distribuit, Dei auxilium implorat, fratri munera præmittit, fortique cum angelo lucta et novi Israelis nominis impositione de divino præsidio confirmaturs.

Esau, Jacobo fratre benigne excepto, munera precibus victus accipit, se cum suis itineris comitem offert, eoque renuente discedit. Jacob profectus est Succothas; ita

Gen. cap. 41. ver. 32. 46.

n Gen. cap. 31. ver. 3. 19. 21. 38. 41.

• Ibid. cap. 35. ver. 22. 26.

m Manetho.

p Ibid. ver. 18, 19.

9 Johan. cap. 20. ver. 24. et 1 Corinth. cap. 15. ver. 1. de quo videndus Augustinus, in Genes. quæst. 117.

Gen. cap. 31. ver. 22. ad fin.

Gen. cap. 32. cum Hose. cap. 12. ver. 3, 4.

tum ab eo appellatas. Ibi enim, extructa sibi domo, pecori suo fecit tuguria; a quibus loco illi Succoth nomen imposuit. Jacob, superato Jordane, Cananæam repetiit: et tentoria sua fixit juxta Salemum urbem Sichemitanam, in portione agri quam emit a filiis Hamoris patris Sichem, centum nummis: ubi et altare statuit, quod appellavit ElElohe-Israel, sive, Dei fortis, Dei Israelist; eodem videlicet loco, in quo Abraham primum suum altare extruxerat": et fons Jacobi erat, in conspectu montis Garisim : de quo mulier Samaritana ad Christum, "Patres nostri adorarunt in monte hoc." Eum enim in agro Sichemitano positum fuisse, liquet.

2266. a. Judah Adullamum descendens filiam Shuæ Cananæi uxorem duxit".

d. Et primogenitus Judæ natus esta.

2267. c. Onan secundus Judæ filius natus est".

2268. c. Sela tertius filius natus est; cum esset ille Chezibic.

2270. Circa hoc tempus, Jacobo Sichemi commorante, filia ejus Dina a Sichemo filio Hamori principis regionis illius rapta et vitiata est. Quod flagitium Simeon et Levi, puellæ fratres, sævissime sunt ulti in miseros Sichemitas dolo circumventos, irruentes et mares eorum omnes, simul cum Hamoro ipso et filio raptore, occidione delentes.

2271. Jacobus a Deo monitus ut Bethelem proficisceretur, familia ab idolis prius purgata, eo contendit; ibique altare Domino extruxit. Debora Rebecca nutrix defuncta sub quercu Allon-bachuth deinceps dicta sepulta est. Deus nova apparitione Jacobo priores promissiones confirmat, et fœcunditatis benedictionem soboli ejus impertite.

Gen. cap. 33.

* Joh. cap. 4. ver. 5, 6. 12. 20.

y Judic. cap. 9. ver. 7.

Gen. cap. 12. ver. 6, 7.

2 Gen. cap. 38. ver. 12. vid. chronolog. part. 1. cap. 10. fin.

a Gen. cap. 38. ver. 3.

Gen. cap. 38, ver. 5.

b Ibid. ver. 4.

d Gen. cap. 34. Vid. chronolog. part. 1. cap. 10.

e Gen. cap. 35.

Jacobo Bethele profecto, dilecta ejus uxor Rachel in itinere Benjaminem enixa ex partu moritur, et juxta Ephratham sive Bethlehemum sepelitur. Inde pergens Jacobus, tetendit tentorium suum ultra turrim Ederis. Cum ejus uxore Bilha filius Reuben incestam consuetudinem habuit. Tandem pervenit Jacobus ad Isaacum patrem suum, Mamrem, in urbem Hebronem.

2273. d. Mephramuthosis in Ægypto regnat, annis 25. mensibus 10.

2276. c. Josephus 17. annos natus, fratrum vitia patri retegens, divinitus paternæ familiæ princeps futurus præmonstratur: sed fratrum odium invidiamque tantam suscipit, ut occasione oblata, primum in necem, deinde in venditionem ejus conspirent. Unde ex puteo, in quem eum conjecerant, extractus Ismaelitis et Midianitis mercatoribus (utrisque proavi sui Abrahami posteris) 20. argenteis venditur: a quibus in Ægyptum abductus Potipheris præfecti satellitum Pharaonis mancipium efficitur. Ejus "excellens ingenium veritos fratres, clam interceptum peregrinis mercatoribus vendidisse," et ab iis "deportatum in Ægyptum fuisse," etiam ex Trogo Pompeio refert Justinusi.

2280. d. Judah filio suo primogenito Eri uxorem dedit Thamaram.

2281. c. Post occisum a Deo Erem, Judah filium secundum suum Onanem Thamaræ tradidit, ut exsuscitaret semen fratri suo. Quo item ob infandum scelus a Deo interempto, veritus Judah similem tertii sui filii casum, nurui suæ persuasit ut vidua tantisper in patris domo habitaret, donec Sela filius adolesceret'.

2282. c. Uxor Judæ filia Shua Cananæi mortua est. Judah sese consolaturus, Thimnam ad tondendum gregem suum, sub veris exitum, cum amico suo Hira Adullamita proficiscitur. Thamar, animadvertens Judæ non fuisse in animo filium suum Selam (puberem jam factum) ipsi maritum tradere, sumpto habitu meretricio, in via Thimnam

f Gen. cap. 35.

h Gen. cap. 37. ver. 2-36. k Gen. cap. 38. ver. 6.

g Manetho.

i Lib. 36. cap. 2.

1 Gen. cap. 38.

versus cum socero scortum eam fuisse existimante congressa, ex eo concepit; d. Cumque mense quasi tertio gravida deprehensa, et a Juda mortis rea adjudicata, productis signis ex ipso Juda gravidam fuisse ostenditTM.

2283. b. Thamar, sub hyemis exitum, gemellos est enixa, Phares et Zaram".

2287. c. Josephus, carcere conclusus, duobus aulicis Pharaonis somnia ipsorum, convenienter eventui interpretatus est; justo biennio antequam accerseretur ad Pha

raonemo.

2288. c. Isaak moritur, 180. annos natus; et a filiis, Esavo et Jacobo, sepelitur".

2289. b. Pharao somniorum suorum interpretationem a suis sapientibus minime consequutus, Josephum audita peritia ejus accersit; annos 30. tum natum. Qui somniis ipsius, de septem annis saturitatis primum, ac totidem deinde famis, expositis; consilium suum de procuranda annona contra famem venturam insuper adjicit. Indeque Pharao, ex omnium procerum consensu, in summam regni præfecturam illum evexit: data ei in uxorem Asenatha filia Potipheris Oniorum (sive Heliopolitanorum) præsidis. Justinus quoque ex Trogo, Josephum Ægypti regi percharum fuisse narrat. "Nam et prodigiorum," inquit, "sagacissimus erat, et somniorum primus intelligentiam condidit; nihilque divini juris humanique ei incognitum videbatur; Adeo, ut etiam sterilitatem agrorum ante multos annos providerit; periissetque omnis Ægyptus fame, nisi monitu ejus rex edicto servari per multos annos fruges jussisset: tantaque experimenta ejus fuerunt, ut non ab homine sed a Deo responsa dari viderentur." Hæc ille'.

c. Ab hujus anni messe septem ubertatis anni numerantur: quibus Josephus ingentem annonæ copiam comparavit; et ex Asenatha duos filios, Manassem et Ephraimum, suscepit.

m Gen. cap. 38.

"Gen. cap. 38. cum 1 Chron. cap. 2. ver. 4. et Matth. cap. 1. ver. 3.

Gen. cap. 40. cum cap. 41. ver. 1.

P Ibid. cap. 35. ver. 28, 29.

Lib. 36. cap. 2.

4 Ibid. cap. 41. ver. 1-46.

Gen. cap. 41. ver. 47-53.

2296. c. Anni septem famis cœperunt: quibus Josephi providentia non totam Ægyptum solum sublevavit, sed etiam aliis regionibus alimentum suppeditavit.

2297. b. Phareso Judæ filio decimum quintum ætatis annum ingresso natus est Hesron.

d. Jacobus decem filios suos pro annona in Ægyptum mittit: qui a fratre Josepho dissimulante agniti, callide explorationis insimulantur; et in carcerem conjecti, non prius dimittuntur quam vincto Simeone (maximo natu ex iis qui in ipsius venditionem consenserant) et ut obside relicto, Benjaminem fratrem suum minimum, ex Josephi matre Rachela natum, adducturos se promitterent. Dimissi, una cum annona illius pretium manticis ipsorum jussu Josephi inditum domum referunt; patri quicquid acciderat narrant, et minimi fratris sistendi necessitatem persuadere conantur frustra".

2298. b. Jacobus, fame coactus, Benjaminem et reliquos filios, priore pecunia et duplice altera muneribusque instructos, ad Josephum pro annona remittit: a quo humaniter lauto convivio, restituto obside, excipiuntură.

Josephus poculum mandato suo in mantica Benjaminis clam fratribus abditum, ut sublatum furto ab ipsis abeuntibus repetit: qui furti crimen ex anteactis diluentes se inquisitioni submittunt, mortemque in se et servitutem decernunt, si comperiantur. Itaque invento penes Benjaminem poculo, ad Josephum reducti se in servitutem dedunt: quod recusante illo, et solius deprehensi servitute contento, Judas se in illius vicem mancipari supplex petity.

Josephus oratione Judæ permotus, se fratribus patefacit; eosque sceleris in se recordatione consternatos, proposita divina providentia, erigit. Deinde jussu regis eos curribus, commeatu, muneribusque instructos remittit ad patrem familiamque celeriter adducendam: quibus nuncium hunc referentibus pater, non nisi multis verbis et visis curribus, fidem habet.

c. Jacobus oblatis victimis divinitus confirmatus, cum

Gen. cap. 41. ver. 54-57.

x Gen. cap. 43.

"Ibid. cap. 42.
y Idid. cap. 44.

z Gen. cap. 45.

« הקודםהמשך »