תמונות בעמוד
PDF
ePub

: 403.

ses?

btulit

SUS

epit

:

şisse

, itur;

patur

est:

ela,

Hitlium obis

nte

doctissimi Varronis, in decimo septimo Rerum humanarum libro, verba illa9 refero : " Ad Romuli initium plus mille et centum annorum est." Ab Inachi enim initio juxta Castoris rationes hic constituto, usque ad Palilia Varroniana, anni 1102. numerantur.

2158. d. Semus, Noachi filius, mortuus est; 500. annis post natum Arphaxad".

2167. d. Quum undeviginti post nuptias annis Rebekka permansisset sterilis, supplex pro ea oravit Dominum Isaakus: cujus precibus exauditis, gemellos illa concepit,

2168. c. Colluctantibus in utero puerulis, affecta mater Deum consuluit: a quo responsum accepit, duarum dissidentium gentium auctores ex ea prodituros; quarum una robustior futura esset altera, et major serviturus minori. Tempore vero partus, prodiit prior rufus totus similis togæ villosæ, vocatumque est nomen ejus Esau: deinde prodiit alter, manu calcaneum fratris tenens; cujus idcirco nomen vocarunt Jacob. Eratque pater eorum Isaak sexagenarius, quum nascerentur illit.

2179. Thethmosin Thebaidis, sive Ægypti superioris regem, Hycsos vel pastores, a patre intra Avarim (locum habentem mensuram jugerum decem millium) inclusos, cum 480. armatorum millibus obsedisse, refert Manetho : de expugnatione vero desperantem, pacta cum eis fecisse, ut Ægyptum relinquentes, quo vellent innoxii omnes abirent. Illos autem, cum omni domo et possessionibus, non minus 240000. numero, ex Ægypto per desertum in Syriam iter egisse; et metuentes Assyriorum potentiam (qui tunc Asiam obtinebant) in terra quæ nunc Judæa vocitatur, civitatem ædificasse, quæ tot millibus hominum sufficere posset, et Hierosolymam appellavisse. Ita Manetho; apud Josephum, libro primo, contra Apionem grammaticum, qui idem Apion, in quarto historiarum Ægyptiacarum libro, Amosin regem hunc appellat, et ex Ptolemæi

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

4 AD A. Gellio, lib. 1. noct. Attic. cap. 16. et Macrobio, lib. 1. Saturnal, citata. Gen. cap. 11. ver. 11.

$ Ibid. cap. 25. ver. 21. Gen. cap. 25, ver. 22–26. Hose, cap. 12. ver. 3,

il.

Mendesii, sacerdotis Ægyptiaci, annalibus fuisse temporibus Argivorum regis Inachi confirmat: Tatiano Assyrio (in oratione contra Græcos) Justino martyre (in Parænetico ad eosdem) Clemente Alexandrino (libro primo Stromatum) et aliis, referentibus. Qui omnes, post Josephum et Justum Tiberiensem, de Israelitis vitam pastoritiam exercentibus“, et ex Ægypto in Cananæam migrantibus, ista accipientes ; ducem eorum Mosem Inacho æqualem fuisse crediderunt, quum ad Phænices potius ea spectare videantur, quos a mari rubro profectos, in Palæstina sedes fixisse, tum in ipso historiæ suæ initio, tum in libri septimi capite octogesimo nono testatur Herodotus, cum Stephano Byzantino in "ASWTOS. Sed de Philistæis ista Herodoti potius accipienda ex Gen. cap. X. ver. 13, 14. nisi ex Deut.

cap. ver. 23. hunc locum de Caphtoræis intelligas, exemplo Philistæorum jam a mari rubro proficiscentibus. Nam Israelitarum exodum Inachi regno longe posteriorem fuisse recta temporum ratio dubitare nos non patitur.

2180. c. Thethmosis, sive Amosis, pastoribus expulsis, in Ægypto inferiore regnavit* annis 25. et mensibus 4.

2183. c. Abraham 175. annos natus, post adventum in Cananæam 100. mortuus est; et a filiis Isaako et Ismaele in spelunca Macpelæ, cum Sara uxore sua, sepultus“. Vixit annis 15. post natum Jacobum: cum quo habitavisse etiam dicitur in tentoriisa.

2187. d. Hеberus, quintus a Noacho, mortuus est; 430. post natum Phaleg. annist. Hic omnium post diluvium natorum diutissime vixit, ipsi Abrahamo superstes : a quo Hebræi cognomentum accepit ille primum, deinde nepotis ipsius Jacobi posteri omnes“, ubi observa, Cananæam dictam fuisse terram Hebræorum, etiam quum adhuc Cananæus esset in terra.

2200. Circa hoc tempus, promissiones Abrahamo prius factæ, filio ejus Isaako datæ a Deo fuisse videntur. “Multiplicabo semen tuum sicut stellas ; daboque posteris tuis

u Gen. cap. 46. ver. 33, 34. et cap. 47. ver. 3. * Manetho.

2 Gen. cap. 25. ver. 7-10, a Heb. cap. 11. ver. 9.

b Gen. cap. 11. ver. 17. c Gen. cap. 14. ver. 13.

Ibid. cap. 40. ver. 15.

[ocr errors][ocr errors]
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small]

universas regiones has : et benedicentur in semine tuo omnes gentes terræ."

2205. d. Chebron in Ægypto regnat annis 134.

2208. c. Esau 40. annos natus, duas uxores Hittæas duxit; Juditham filiam Beeri, et Basematham filiam Elonis : quæ Isaako et Rebekkæ molestissimæ erant et acerbissimæ.

Ogygium in Attica factum est diluvium, annis 1020. ante primam Olympiadem : ut ex Hellanico, Castore, Thallo, Diodoro Siculo, et Alexandro Polyhistore confirmat, in tertio chronographiæ suæ libro, Julius Africanust; quod Varronis tamen rationes 300. fere annis faciunt antiquius.

2218. d. Amenophis in Ægypto regnat', annos 20. menses 7.

2231. b. Ismael Abrahami filius, quum 137, vixisset annos, mortuus estk.

2239. b. Am-essis, soror Amenophis, in Ægypto regnat', annos 21. menses 9.

2242. Euechous apud Chaldæos imperare cæpit, 224, annis ante Arabes. Qui videtur esse Belus Babylonius, sive Jupiter Belus; a Chaldæis postea Deus habitus". Et ex Chesedi filii Nachoris (fratris Abrahami) posteris fuisse”; a quo Chashdim sive Chaldæos nomen accepisse tradunt Hebræi; ut in Hieronymi quæstionibus Hebraicis in Genesin videre licet.

2245. a. Isaakus senex et oculis captus, quadragesimo quarto ante obitum anno,'seniorem filium Esavum venatum mittit

, benedicturus ei post allatam prædam ; sed Jacob filius junior, astu matris cum vestitu fratris et edulio suppositus, benedictionem imprudente patre surripit, et Deo auctore obtinet. Quem cum eam ob causam Esavus odio capitali prosequeretur: tum ut insidias illius declinaret,

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors]

e Gen. cap. 26. ver. 4.

I Manetho.
3 Gen. cap. 26. ver. 34, 35. cum cap. 27. ver. 46. et cap. 28. ver. 8.
" Apud Eusebium, lib. 10. præparat. evangel.
i Manetho.

* Gen. cap. 25. ver, 17.
1 Manetho.

m Jul. African.
* Esai. cap. 46. ver. 1. Jercm. cap. 50. ver, 2. et cap. 51. ver. 14.
• Gen. cap. 22. ver. 22.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

tum ut ex sua cognatione uxorem duceret; benedictione. patris accepta, Jacob in Mesopotamiam ad avunculum suum Labanem proficiscitur. In itinere vero, scalæ visione illi exhibita, Deus paternas benedictiones ipsi confirmat, favoremque suum promittit: ad cujus testimonium erecto lapide Jacob loci nomen a Luzo in Bethelem mutat, et votum Deo nuncupat.

c. Tandemque Charanem perveniens, et cum Labane per mensis spatium commoratus, Rachelis filiæ ipsius amore correptus, septennii servitutem pro ea paciscitur'. Hæc autem ad annum ætatis Jacobi 77. pertinere, constabit ex iis quæ ad annum mundi 2259. erunt dicenda.

Esau, videns Isaakum benedixisse Jacobo, et dimisisse eum in Mesopotamiam ad accipiendum inde sibi uxorem, et filias Cananæorum ipsi displicuisse; patris animum prioribus nuptiis ipsi infensum reconciliaturus, Mahalatham filiam Ismaelis filii Abrahami prioribus uxoribus superin. duxitq.

Per annos jam 37, maritus ille fuerat, et vitæ 77. exegerat; quo toto tempore cum frater Jacob, ætate ipsi æqualis, vixisset celebs: paterni mandati memor, Rachelem uxorem sibi dandam eo nunc argumento postulat; quod " completi essent dies" ipsiust; id est,

"6 uxori maturus esset plus satis;" ut interpretatur Tremellius; quod tamen de mense illo intelligendum Lidyatus mavult,“ quo Laban voluit experiri Jacobi diligentiam ac strenuitatem ac peritiam in rebus agendis ; antequam filiam suam, qua de (cum ea potissima esset causa adventus ejus) statim habitus erat sermo, ei collocaret.”

Verum pro Rachele in nuptiis senior illius soror Lea, fraude patris supponitur: cum qua, completa nuptialis convivii septimana', traditur ei uxor quoque Rachel; pacto pro ea altero servitutis septennio. Deditque Laban Leæ Zilpam, Racheli Bilham ancillam.

Et quum minus a marito amata esset Lea quam Rachel; hæc sterilis divi

[ocr errors]

p Gen. cap. 27. ver. 1. ad cap. 29. ver. 20. cum Hose. cap. 12. ver. 12. 9 Gen. cap. 28. ver. 6–9.

* Ibid. cap. 29. ver. 21. $ Ut in Judic. cap. 14. ver. 12, 17.

[ocr errors]
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

nitus, illa quatuor filiorum mater, continua per suos annos serie, reddita est. Indeque Jacobo, ex Lea.

2246, Reuben, primogenitus filius natus estu: qui, ob incestum cum Bilha patris concubina commissum, primogenituræ jure postea excidit.

2:47. Simeon natus est.
2248. Levi natus est.

2249. Judah natus est? : a quo Judæi denominationem acceperunt.

2250. Rachel ancillam suam Bilham Jacobo tradidit: ex qua Dan natus esta.

2251. Ex eadem natus est Naphtalib.

2252. Lea ancillam suam Zilpam Jacobo tradidit : ex qua natus est Gado.

2253. Ex eadem natus est Asherd.

2254. c. Lea consuetudinem viri redimit a sorore datis mandragoris, quas filius Reuben ex agro attulerat tempore messis triticeæ,

2255. b. Lea Issacharem peperit'.
2256. Zabulon ex Lea natus est.
2257. Lea Dinam filiam Jacobo peperith.

2259. c. Rachel, sterilitate Dei beneficio sublata, Josephum Jacobo peperit, finito decimo quarto anno servitutis suæ. Unde dimissione in patriam a Labane petita, nova pactione detentus est; sex aliis annis pro certa gregis parte socero serviens'. Jacobum autem fuisse 91. annorum quum nasceretur Joseph, (ac proinde 77. quum primum Labani servire cæpit) ex eo constat: quod Jacobo 130. annos nato, quum stetisset coram Pharaone, exactis septem annis copiæ et duobus famisk, Joseph 39. annos

tham verin.

[merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

c Gen.

'Gen. cap. 29. ver. 21, 22. &c.
" Ibid. cap. 29. ver. 32.
* Ibid. cap. 35. ver. 22. et cap. 49. ver. 3, 4. cum 1 Chron. cap. 5. ver. 1.
Gen. cap. 29. ver. 34.

z Jbid, ver. 35.
* Gen. cap. 30. ver. 5, 6.

b Ibid. ver. 7, 8. cap. 30. ver. 9, 10, 11.

• Ibid. ver. 12, 13.
e Gen. cap. 30. ver. 14, 15.

Ibid. ver. 17, 18.
Gen. cap. 30. ver. 19, 20.

h Ibid, ver. 21.
Gen.

cap. 30, ver. 22. 25, 31. cum cap. 31, ver. 41.
* Gen. cap. 45. ver. 6. cum cap. 47. ver, 9.
VOL. VIII.

D

1

« הקודםהמשך »