תמונות בעמוד
PDF
ePub

gesta est, et vesperi apud Mycalem in Asia. Tantamque famæ velocitatem fuisse ferunt, ut per tantum spatii, tam brevi horarum momento, de Platæensi victoria rumor ad Græcos in Mycale pugnaturos accesserit'; quanquam Diodorus rectius Leotychidem nihil tum de Platæensi victoria audivisse, sed ex industria commentum hoc ad animandos suos milites, stratagematis loco, adhibuisse censuerit. Diem vero illum sextum fuisse Thargelionis, secundi mensis vernalis Attici, refert Ælianusm: quem melius Plutarchus, Boedromionis tertii æstivi mensis, diem vel tertium, ut in Camillo, et libro de gloria Atheniensium, vel quartum, ut in Aristide, fuisse tradidit. Ita anno a Xerxis transitu secundo, pugna ad Mycalen gesta est".

Ionia a Persis defecit°; una cum Æolensibus et Insulanisp.

Græci, Persarum navibus et castris ad Mycalen crematis, in Samum reversi, de gente Ionica (et Æolica etiam, ut Diodorus addit) ex Asia, in qua Persarum violentiæ nimis videbantur futuri obnoxii, in Græciam transferenda consultarunt. Athenienses autem veriti, ne Iones sui coloni ad universos Græcos jus coloniæ transferrent, ut in Asia manerent persuaserunt: promittentes se, ut jure cognationis devinctos, ipsorum auxilio nunquam defuturos.

Græci cum Samiis, Chiis, Lesbiis ac cæteris insulanis qui secum militabant societatis fœdere initio, dataque et accepta fide cum jurejurando, se permansuros in societate nec ab ea descituros; e Samo Hellespontum versus navigantes, primum circa Lectum promontorium stationem habuerunt, a ventis intercepti. Inde solventes, Abydum tenuerunt: et quum pontes, quorum præcipue causa illuc ierant, credentes se adhuc eos intentos esse inventuros, reperissent solutos, Leotychides Lacedæmonius cum sociis suis Peloponnesiis domum rediit; Athenienses vero et dux eorum Xanthippus (cum sociis, ut addit Thucydides, ex Ionia et Hellesponto qui jam a rege desciverant) in Chersonesum trajicientes, Sestum obsidebant. Præfuit autem illi pro

Herodot. lib. 9. cap. 99. 130. cum Justino, lib. 2. cap. 14. m Var. histor. lib. 2. cap. 25.

o Herodot. lib. 9. cap. 103.

n Herodot. lib. 7. cap. 80.

P Diodor. Sic. lib. 11.

1 Herodot. lib. 9. cap. 105. Diodor. Sic. lib. 11. ad anu. 2. Olymp. 75.

vinciæ Xerxis præfectus Artayctes Persa, homo nefarius: et in urbem, validissimo muro munitam, contulerunt se cum alii ex aliis circa oppidis, tum ex Cardia Oebazus, vir Persa, qui arma e pontibus illuc comportaverat❜.

Artabazus Pharnacis filius, qui cum militum quibus præfuit quatuor myriadibus (40000.) e pugna Platæensi se subduxerat, per Phocidem, Thessaliam et Macedoniam, properavit ad Thraciam: ac regionem mediterraneam præcidens, pervenit Byzantium; multis sociorum in itinere relictis, qui vel a Thracibus obtruncati, vel fame atque labore fuerant enecti. Ex Byzantio vero navigiis transmisit in Asiam3.

Pauci vero illi qui ad Mycales montis cacumina profugerant, Sardes se receperunt, ubi Xerxes adhuc agebat. In eo itinere, cum Masistes Darii Hystaspis filius Artayn-' tem, (classiarii exercitus ducem, superius commemoratum) inter alia probra, muliere ignaviorem in bello illo gerendo se exhibuisse dixisset: stricto acinace ob id ab illo petitus, interponente se Xenagora Halicarnassæo, a præsente periculo liberatus est; Xenagora a Xerxe, ob fratrem servatum, totius Cilicia præfectura donatot.

Sardibus autem tunc agens Xerxes, uxorem fratris Masistis, quæ illic erat, deperibat: quam cum de adulterio frustra sollicitasset, hujus et fratris sui filiam Artayntam Dario filio suo despondit; sperans hac ratione commodius se illa potiturum. Contractoque matrimonio, aliisque ex consuetudine celebratis, domum reversus est": parte exercitus ad bellum cum Græcis continuandum Sardibus relictax.

3526. Xerxes in fuga sua oraculum Didymei Apollinis in Branchidis (ut et alia templa Asiæ omnia, præter Ephesium) incendit. Branchidæ, quod Dei sui thesauros tradidissent, una abiverunt; ne sacrilegii et proditionis pœnas dare cogerentury.

Herodot. lib. 9. cap. 105. 113, 114, 115.
Herodot. lib. 9. cap. 65. 69. 76. 88.

Herodot. lib. 9. cap. 106.

* Diodor. Sicul. ann. 2. Olymp. 75.

u Ibid. cap. 107.

y Strabo, lib. 14. cum Curtio lib. 7. cap. 5. et Solino, cap. 40.

Xerxem Susa profectum esse Herodotus, Ecbatana concessisse Diodorus significat. Ex Babylone ad Persas abiisse scribit Ctesias. In urbe Babylone templum Beli et cætera Babyloniorum loca sacra eum e Græcia reversum subvertisse, in libro septimo expeditionis Alexandri Arrianus author est. Beli quoque ibi sepulcrum ab eo fuisse eversum, apud Strabonem2 et statuam ex auro solido duodecim cubitorum ex illius templo ab eo fuisse sublatam, sacerdote qui eam loco dimovendam prohibuerat interempto, apud Herodotum legimus.

Atheniensibus Sestum obsidentibus, quum advenisset autumnus, et murus expugnari non posset; de obsidione solvenda consultatum est.

Verum obsessis tanta fame laborantibus, ut funibus lectorum elixis vescerentur; sub noctem, cum alii Persæ, tum Artayctes et Oebazus, a muris delapsi fugam capesserunt. Postquam illuxit, Chersonitani e turribus rem Atheniensibus indicaverunt, portasque patefecerunt.

Quum magnum numerum Barbarorum, qui capti Sesti et Byzantii fuerant, socii Cimoni Atheniensi dividendum commisissent: ille unam partem nuda corpora constituit, alteram quæ illi gerebant corporibus ornamenta posuit; quam socii reliquissent, ea Athenienses fore contentos dictitans. Socii, Herophyto Samio suadente, ornamenta ut longe majoris pretii delegerunt; Atheniensibus captivorum reliquerunt corpora, male ad laborem comparata. Verum brevi post amici et propinqui eorum qui capti erant, ex Phrygia et Lydia venientes, singulos grandi pretio redemerunt. Unde classem quatuor menses Cimon aluit: insuperque non parum reipublicæ ex redemptione illorum auri superfuit. Ibi tum Cimonis solertia admirationi cœpit esse: Athenienses autem longe pluribus acceptis pecuniis, socios quibus ipsi prius ridiculi visi fuerant deriserunt.

Oebazum in Thraciam fuga elapsum Thraces Absinthii Plestoro Deo suo immolaverunt; comitibus ejus aliter in

z Lib. 16.

a Lib. 1. cap. 183.

b Herodot. lib. 9. cap. 116, 117.
• Plutarch. in Cimone. Polyan. stratagem. lib. 1.

terfectis. Artayctem cum suis ad Ægos fluenta captum duxerunt Sestum : et in litore in quo Xerxes trajectum junxerat, (vel, ut alii aiunt, in tumulo urbi Madyto imminente) depactis humi asseribus suspenderunt: filio ejus ante patris oculos lapidibus obruto. His actis, Athenienses in Græciam remeaverunt, portantes tum alias pecunias, tum vero arma pontium, tanquam apud templa reposituri. Nec aliud præterea quippiam gestum est per eum annuma. Xanthippus, præsidio urbi imposito, socios dimisit et cum civibus ipse Athenas rediit. Atque ita bellum Medicum, quod vocatur, cum per biennium durasset, hoc eventu terminatum est.

Bagapates eunuchus, cum septem annos sepulchro Darii assedisset, mortuus est'.

Megabyzus uxorem suam Amytin, Xerxis et Amestris filiam, adulterii insimulat: quæ idcirco acriter a patre reprehenditur; quum ipse interim pater in incesto adulterio volutabundus totus jaceret. Ab uxore enim fratris sui Masistis ad eorum filiam, eandemque nurum suam, Artayntam amore converso; nefaria illius consuetudine Susis quotidie fruebatur.

3527. Pausanias, Cleombroti filius, dux Græcis a Lacedæmone missus ut Græcas urbes barbaricis adhuc præsidiis occupatas liberaret, navibus 20. (50. habet Diodorus) e Peloponneso ductis, et sociorum Atheniensium 30. aliis, quæ Aristidis imperio regebantur, adjunctis, in Cyprum expeditionem fecit; multasque ibi civitates, quæ a Persicis adhuc præsidiis tenebantur, servitute exemiti.

Xerxes natalis regni sui festum celebrans, fratris sui Masistis uxorem petenti Amestri conjugi suæ donavit: quæ eam mamillis, naribus, auribus, labris, lingua mutilatam remisit domum. Unde Masistes, confestim inito cum liberis consilio, ad Bactrianam provinciam, cujus ipse erat præses, profecturus, eamque cum Sacis ad defecti

[blocks in formation]

1 Thucidid. lib. 1. Diodor. Sicul. ad ann. Olymp. 75.

onem inducturus, in itinere a copiis Xerxis cum liberis et toto comitatu trucidatus fuit. Bactrianam vero illam sa

trapiam Hystaspi filio suo Xerxes concessit'.

3528. Pausanias, capto post discessum ex Cypro Byzantio, Persas urbem tenentes, et inter eos Xerxis quosdam necessarios et propinquos ibi captos (profugisse eos sparso rumore) omnes regi sine aliorum sociorum conscientia remisit. Hæc omnia per Gongylum quendam Eretriensem agebat: quem etiam cum literis ad Xerxem misit, in quibus ipsius filiam sibi conjugem dari petiit, et vicissim se Spartam et reliquam Græciam ipsi subjecturum esse pollicitus est. Lætus ad eum confestim rescripsit Xerxes per Artabazum Pharnacis filium: quem in maritimam regionem idcirco misit, ut consilia sua cum eo commodius posset communicare Pausanias. Atque eum in finem Dascylitidis provinciæ præfecturam illi demandavit; Megabate, qui præfuerat, revocato. Cumque hinc insolentior factus Pausanias, more Persico vitam institueret, et sociis acerbe ac tyrannice imperaret: major eorum pars, maxime Iones et quicunque regia nuper servitute liberati erant, ad Atheniensium ductum se receperunt.

Pausanias a sociis accusatus, Byzantio a Lacedæmoniis Spartam revocatus est: ubi de privatis quibusdam criminibus condemnatus, a crimine proditionis absolutus est. Hellesponti vero præfectura exutus, ipse privatim accepta trireme Hermionica, injussu Lacedæmoniorum, eo profectus est; ut sub specie Græci belli sua cum Xerxe consilia agitaret. Ab Atheniensibus vero Byzantio vi ejectus Spartam non rediit. Colonis autem in Troade subsistens, iterum ad eos delatus est; quod et cum Barbaris consilia agitaret, et non optima de causa moram faceret. Quare secundo Spartam ab ephoris revocatus, in carcerem conjicitur. Sed cum se juri sisteret, rursum dimissus est".

3530. Translato a Lacedæmoniis, ob odium Pausaniæ, ad Athenienses, voluntate sociorum, principatu Græciæ; sub titulo ulciscendarum regionum statuerunt illi, quas

[blocks in formation]
« הקודםהמשך »