תמונות בעמוד
PDF
ePub
[ocr errors][ocr errors]

postea Bethelis dictie; ubi ædificato altari, invocavit nomen Domini. Deinde profectus est, indesinenter pergendo, in meridianum regionis tractum ; qui Ægyptum spectat'.

2084. a. Abram, fame cogente, in Ægyptum descendit, ut peregrinaretur illic: ubi Sarai uxor, quam periculi vitandi causa sororis nomine compellaverat, regi Pharaoni (Apophi) tradita, postea cum muneribus intacta restituitur: et fide publica incolumes ex Ægypto dimittunturs. Abramum vero eodem anno, quo ex Charane est egressus, in Ægyptum concessisse, ibique tres menses exegisse, tradunt Hebræih.

Abram et Lot una in Cananæam revertuntur: ubi quum eadem regio pecori utriusque alendo non sufficeret, separantur alter ab altero; Loto ad Sodomitas migrante. Post quam secessionem, Abramo terræ et posteritatis numerosæ promissio a Deo renovatur; qui a loco inter Bethelem et Haium, ubi prius altare fecerat, tentoria movens; habitavit in planitie Mamræ, quæ est ad Hebronem, ibique extruxit altare Domino'.

2091. Bera rex Sodomæ, cum reliquis Pentapoleos regulis, adversus Chedorlaomerem regem Elami rebellarunt; anno decimo tertio, ex quo illi servire cæperantk.

2092. c. Anno decimo quarto Chedorlaomer cum confæderatis principibus, Amraphelo Shinaris, Arjoco Ellasaris et Tidale Gentium, junctis copiis adversus rebelles regulos expeditione suscepta, Raphæos, Zuzæos, Emæos, Choræos, incolas regionis quæ postea fuit Amalekitarum, et Emoræos primum percusserunt; deinde regulis Pentapolitanis in valle Siddimorum profligatis, Lotum captivum, simul cum omnibus facultatibus Sodomæ et Gomorrhæ, secum abduxerunt. Quod audiens Abram, armatis servis suis 318. una cum Hanere, Eshcole et Mamre fæderatis suis, victores ad Danem assecutus, cecidit eos; et persecutus est Hobam usque, quæ ad lævam est Damasci. Ita

' Ibid. cap. 12. ver. 7, 8, 9.

e Gen. cap. 28. ver. 19. $ Gen. cap. 12. ver. 10–20. ከ h In eder

rabba cap. 1. i Gen. cap. 13.

* Ibid. cap. 14. ver. 4.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Lotum et reliquum captivum populum liberavit: eosque cum omnibus facultatibus illis reduxit. Redeunti autem Abramo a cæde Chedorlaomeris et regum qui cum eo fuerunt, benedixit Melchisedeck rex Salemi, summi Dei sacerdos: cui ille vicissim decimas spoliorum obtulit. Sibi vero nihil de præda retinuit, sed unicuique res suas restituit; sociis belli quod ex jure erat relinquens'.

Deus Abramo, quod careret liberis mærenti, posteritatem numero comparandam stellis coeli promittit : quam, post 400. annorum peregrinationem et afflictionem in terra non sua, se in promissæ terræ possessioneni missurum pollicetur, et pacto fædere confirmatm.

2093, c. Sarai, desiderio seminis benedicti, Abramo viro suo exactis decem annis, ex quo habitavit in terra Canaanis, ancillam suam Hagaram Ægyptiam pro uxore tradidit. Quæ ex hero gravida, et ab hera, quod erga illam insolentius se gessisset, repressa fugit: sed promissionibus Dei per angelum revocata, ad officium rediit".

2094. b. Hagar Abramo, 86. annos nato, filium Ismaelem peperit.

2096. d. Arphaxad, tertius a Noacho, mortuus est; 403. post natum Salem annis'.

2107. c. Deus cum Abramo, 99. annos nato, fædus in semine Isaaki (hac ipsa sequentis anni tempestate ex Sarai nascituri) iniens, signum circumcisionis instituit, utriusque conjugis nomen (Abram in Abraham, et Sarai in Sarah) ad promissionis monimentum mutat, et Ismaeli priori filio in gratiam patris se fauturum pollicetur. Quod fædus Abrahamus fide et obedientia amplexus, eodem ipso die se 99. et filium Ismaelem 13. annos natum, et domesticos suos omnes, circumcidendos curavit9.

Abraham angelos humana forma iter facientes ad se invitat, et convivio excipit; qui promissione de nascituro Isaako in gratiam Saræ repetita, consilium Dei de Penta

[blocks in formation]
[ocr errors][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

poleos eversione retegunt. Abraham, de salute Loti et familiæ ejus sollicitus, pro servanda Sodoma Deum interpellat".

Sodoma, Gomorrha, Adama et Seboim, ob horrenda scelera, igne et sulphure cælitus demisso conflagrarunt : ut essent exemplar impie victuris pænæ ignis æterni eis infligendæ in stagno ignis et sulphuris; quæ est mors secunda. Ejusque durans adhuc monimentum superest mare mortuum; valle Siddimorum, harum civitatum antiqua sede, quæ prius puteis bituminis et salis referta fuerat, in immensum lacum conversa ; qui a bitumine, lacus Asphaltitis ; a sale, maris salsi nomen obtinuito. De quo et Solinus*: “ Longo ab Hierosolymis recessu tristis sinus panditur, quem de cælo tactum testatur humus nigra et in cinerem soluta. Duo ibi oppida, Sodomum nominatum alterum, alterum Gomorrum: apud quæ pomum quod gignitur, habeat licet specimen maturitatis, mandi tamen non potest; nam fuliginem intrinsecus favillaceam ambitio tantum extimæ cutis cohibet: quæ vel levi pressa tactu fumum exhalat, et fatiscit in vagumpul

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

93 verem.

Lot ab angelis Sodoma eductus, excidium evasit; ad exiguam Belæ civitatem fuga se recipiens, quæ inde Zoar postea est dieta. Uxor ejus in statuam salis conversa est. Ipse, metuens Zoare commorari, e planitie in montem, quo jussus fuerat fugere, duabus filiabus suis comitatus migravity.

Abrahamus ex planitie Mamræ ad regionem meridianam profectus, ut habitaret in loco qui postea Beer-sheba dictus; apud Abimelecum regem Philistæorum Gerari hospitatus est. Ubi, uxore (sororis nomine iterum velata) ei adempta, rex divinitus objurgatus et punitus, eam

I Gen. cap. 18. cum cap. 19. ver. 29. • Ibid. cap. 19.

1 2 Pet. cap. 2. ver. 6. Judæ, ver. 7. Apocal, cap. 19. ver. 20. cap. 20. ver. 10. cap. 21. ver. 8.

u Gen. cap. 14. ver. 3. 10. Deuter. cap. 3. ver. 17. et cap. 29. ver. 23. Sephan. 2. ver. 9. Sapient, cap. 10. ver. 6, 7. * Polyhistor. cap. 35.

¥. Gen. cap. 19.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small]

inviolatam marito cum amplis muneribus restituit: cujus precíbus ipse cum suis sanitatem recuperat.

2108. 6. Abrahamo centenario, et Saræ nonagenariæ, Beer-shebæ natus est filius promissionis Isaaka. Neque diu post nati sunt Moab et Ammon ex eodem patre et avo suo Loto.

2113. C. Ablactato Isaako, fecit Abraham convivium magnum. Et videns Sarah filium Hagaræ Ægyptiæ ludentem, vel potius deludentem et contumeliose tractantem, (sicut Gen. cap. XXXIX. ver. 14. vox ea accipitur) imo persequentem (ut Gal. cap. IV. ver. 29. explicat apostolus) Isaakum; ut qui sibi, primogenituræ ratione, hæreditatem deberi jactitaret ; dixit Abrahamo: “Ejice ancillam istam et filium ejus: non enim futurus est hæres filius ancillæ istius cum filio meo, cum Isaako." Quod licet ægerrime primum ille ferret: perfecit tamen, accedente jussu Dei, illi edicentis, “ In Isaako vocabitur tibi semeno." Hebræos autem varia opinio est, asserentibus aliis quinto anno ablactationis tempus statutum, aliis duodecimum annum vendicantibus. Nos igitur, ut breviorem eligamus ætatem, post decem et octo annos Ismael supputavimus ejectum esse cum matre :" inquit Hieronymus, traditionibus Hebraicis in Genesim. Unde ab hac electi seminis designatione, et persecutione (ut appellat apostolus) quam a filio Ægyptiæ sustinuit, 400. annorum initium complures deducunt; quibus Abrahami semen peregrinum futurum in terra non sua et affligendum Deus prædixerat'. In exitu enim Israelitarum ex Ægypto eos terminandos ex esse, Gen. cap. XV. ver. 14. et Exod. cap. XII. ver. 35, 36. inter se collatis liquet. Quanquam glossa ordinaria, ex Augustino, initium horum annorum ad ipsam nativitatem Isaaki referat; ac si 405. annos, summa solida et numero rotundo 400. Scriptura dixerit.

pud curi ecus

vel pul

- Inter

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][merged small]

? Gen. cap. 20.
a Gen. cap. 17. ver. 17. 21. cap. 21. ver. 1-7. Rom. cap. 4. ver. 19.

Gen, cap. 19. ver. 36, 37. 38.
° Gen. cap. 21. ver. 8-12. cum Rom. cap. 9. ver. 7, 8. et Heb. cap. 11. ver.
17, 18. ubi observa Isaakum hac ratione unigenitum illius filium appellatum.

d Gen. cap. 15. ver. 13. Act. cap. 7. ver. 6.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

2126. d. Salah, quartus a Noacho, mortuus est: 403. post natum Heberum annise.

2131. b. Assis in Ægypto regnat', annos 49. menses 2.

2133. Per fidem Abrahamus, quum tentaretur, obtulit Isaakum; ratiocinatus Deum potentia præditum esse suscitandi eum ex mortuis ; unde etiam in typo illum recepits. Isaakum vero vigesimum quintum annum tunc egisse, tradit Josephus”, et adultiorem fuisse, ex eo colligitur ; quod tantam struem lignorum tulerit, quanta requirebatur ad eum quasi holocaustum comburendum'.

2145. c. Sarah, 127. annos nata, Hebrone mortua est : ad cujus sepulturám Abrahamus speluncam agri Macpelæ, primam in terra Cananæa possessionem, ab Ephrone Hittæo pretio acquisivitk; ut vero Abrahamus pro fidelium patre', ita et Sarah pro piarum mulierum matre”, nobis commendatur: eaque fæminei sexus unica est, cujus integra ætas in sacris literis habetur commemorata.

2148. b. Abrahamus filio Isaako de uxore prospiciens, famulum suum primarium, Eliezerem Damascenum“, jurejurando obstrictum ad eam quærendam amandat: qui in Mesopotamiam Deo duce profectus, Rebekkam filiam Bethuelis et sororem Labanis Syri ei uxorem obtinet. Quum Isaak in uxorem accipiens, introduxit in tentorium Saræ matris suæ; ejusque amore dolorem quem ex morte matris, ante triennium defunctæ, conceperat necdum deposuerat, temperavito. Erat autem ille 40. annorum, quum uxorem Rebekkam acciperet.

Argivorum eo tempore regnum in Peloponeso coeptum est, annis 1080. ante primam Olympiadem; ut ex Castore in suo chronico refert Eusebius. Primus apud eos regnavit Inachus, annos quinquaginta, de quo videndus Erasmus in proverbio; Inacho antiquior. Atque huc omnino

e Gen. cap. 11. ver. 15.

Manetho. & Gen. cap. 22. Hebr. cap. 11. ver. 17. 19. b Lib. 1. antiquitat. cap. 14. (al. 22.) 1 Gen. cap. 22. ver. 6.

k Ibid. cap. 23. ver. 1, 2. 19, 20. | Rom. cap. 4. ver, 11, 12.

m 1 Pet. cap. 3. ver. 6. 1. Gen. cap. 15. ver. 2.

• Ibid. cap. 24. ver. 1--67. P Gen. cap. 25. ver. 20.

« הקודםהמשך »