תמונות בעמוד
PDF
ePub

Myriades quondam repulere hic Marte treeentas
Mille quater Pelopis de regione viri.

Myriades 300. efficiunt 3000000. quot universo Xerxis exercitui in decimo SeраTEVTIKйs Theodoretus attribuit. Apud Diodorum Siculum libro undecimo in hoc epigrammate2, pro τiŋkooíais, leguntur diakoσiais, id est, 2000000. quum idem tamen in toto exercitu paulo minus 100. myriadibus sive 1000000. fuisse prius dixerit; et de hac ipsa pugna Thermopolytana speciatim agens", quingentos viros in centum myriadas impetum fecisse significaverit. Eandem tamen historiam ex Trogo narrans Justinus", "sexcentos viros castra quingentorum (vel, ut apud Orosium legitur, sexcentorum) millium irrupisse;" et Isocrates in Archidamo, illorum mille barbarorum septingentis millibus obviam iisse scripsit. Quos vero 1000. Isocrates, in Archidamo et Panegyrico, 600. Justinus et Orosius, 500. Diodorus numerat, illi Græcorum sunt intelligendi quos, cæteris sociis dimissis, ad extremum conflictum secum retinuit: in quo et omnes simul cum eo fortiter occubuerunt; ex Spartanis quidem 300. ex Thespiensibus et Thebanis reliquid. Quorum vicem rependerunt viginti hostium millia hic occisa.

Per eosdem dies quibus terrestria ad Thermopylas, etiam navalia prælia ad Artemisium Eubœæ promontorium sunt gesta. Eurybiades Lacedæmonius communi Græcorum classi hic præfuit, ex navibus 271. (præter 9. quinquagenum remorum navigia) constanti; quarum 127. ab Atheniensibus et Platæensibus suppeditatas refert Herodotus, quum ipsorum Atheniensium proprias 60. tantum fuisse, dicat Isocrates in Panegyrico et Areopagitico. Communem tamen classem 300. navium, et earum 200. Atheniensium fuisse, narrat Æmilius Probus in Themistocle. Ancipiti marte utrinque decertatum fuisse, produnt

z Tom. 1. pag. 430.

b Lib. 11. cap. 9.

d Herodot. lib. 7. cap. 222. 224.

• Herodot. lib. 8. cap. 24.

g Herodot. lib. 8. cap. 1.

a Lib. 11. cap. 13.

c Lib. 2. cap. 11.

f Id. ibid. cap. 15.

Herodotus, Diodorus et Probus: licet Persas clade hic affectos, et Isocrates in Panegyrico et Ælianus in Variæ historiæ libro secundo capite 25. retulerit. Tempus tamen, diei sexti Thargelionis, secundi vernalis mensis Atheniensium, rei gestæ ab Æliano hic assignatum, cum narratione Herodoti non satis convenit: qui media æstate, a vere videlicet inchoata, hæc acta fuisse doceth; quo Olympiacus agon inter medios bellorum strepitus, a Græcis actus est'. Olympias nimirum LXXV. qua bellum Græciæ Xerxem intulisse, præter alios, etiam in libri noni Romanarum antiquitatum initio testis est Dionysius Halicarnasseus.

d. Quatuor post trajectum Hellesponti mensibus, Xerxis exercitus in Atticam perveniens, Athenas desertas cepit, Calliade tum archonte; quo etiam magistratum illum gerente, Anaxagoram Clazomenium, Anaximenis Milesii auditorem, quum annos tantum viginti natus fuisset, Athenis philosophari cœpisse, ex Demetrii Phalerei archontum descriptione, refert in illius vita Laertius: ex Ionia, ut in libro primo Stromatum notat Clemens Alexandrinus, philosophia Athenas translata; eo videlicet tempore, quo a Pisistrato et Atheniensibus congestam "librorum copiam Xerxes, Athenarum potitus, urbe ipsa præter arcem incensa, abstulisse, asportavisseque in Persas;" refert Aulus Gellius'; cui arcem tamen ab incendio hic excipienti non facile assentiendum : quum totam illam acropolim incensam Herodotus, et Ctesias; atque quod in ea fuerat templum Minervæ dirutum fuisse Diodorus confirmet. Delo vero ob religionem parcunt Persæ".

Quo magis penetrabat in Græciam Xerxes, eo plures eum nationes sequebantur: Melienses, Dorienses, Locri, Boeoti, Carystii, Andrii, Tenii, &c. Quibus supplementis priores jacturæ ita resarcitæ fuisse existimantur: ut non minori numero vel pedestres copiæ vel nauticæ ad Salaminem et Athenas promotæ fuerint, quam ad Sepiadem atque Thermopylas". Quo spectant et superius citati ver

h Lib. 8. cap. 12.

k Herodot. lib. 8. cap. 51. m Lib. 8. cap. 53.

• Herodot. lib. 8. cap. 66.

Ibid. cap. 26.

Lib. 6. noct. Attic. cap. 17. " Cicero, lib. 1. in Verrem.

sus illi schyli, in pugna Salaminia, naves 1000. vel 1207. Xerxi tribuentes: et quod refert Ctesias, Persas plusquam mille naves in ea habuisse, ut Plutarchi, in libello de gloria Atheniensium, locum taceam, de Salaminia Themistoclis victoria, mille navigiorum naufragiis constante. A Græcis vero multo plures ad Salaminem contractæ sunt naves, quam ad Artemisium : triremes videlicet 380. quarum 16. tantum Lacedæmonii, 180. Athenienses præbuerunt. De Atticarum navium numero convenit Plutarchus, in Themistocle: ut locum ex Herodoti libro octavo, Diodori Siculi libro decimo quinto huc non advocem, de Atheniensibus in bello Xerxico 200. naves TETAпрwμévaç possidentibus: Eschylus universum Græcarum navium numerum in pugna Salaminia 300. fuisse ait, cum decem eximiæ notæ aliis: licet 700. Ctesias illis tribuat. Ex horum navibus, inter dimicandum quadraginta; Xerxianorum vero supra 200. periisse, præter naves una cum viris captas, scribit: quum Persicas naves 500. amissas affirmet Ctesias. Artemisia autem regina Halicarnassi, quæ in auxilium Xerxi venerat, inter primos duces bellum acerrime ciebat: quippe ut in viro muliebrem timorem, ita in muliere virilem audaciam cerneres'; adeo quidem, ut et ipse Xerxes hac occasione dixisse feratur: viros extitisse sibi fœminas, fœminas autem viros".

Ita, ductu quidem Eurybiadis Lacedæmonii sed Themistoclis Atheniensis consilio et prudentia, parta est ipsa Marathonia non inferior victoria Salaminia. In cujus tempore designando, admodum inconstans Plutarchus deprehenditur: quippe quam in vita Lysandri et in libello de gloria Atheniensium, ad Munychionis, primi mensis vernalis Attici, diem decimum sextum ; in vita vero Camilli, ad Boedromionis, tertii mensis æstivi, diem vigesimum ille retulerit. Nempe in sinu Saronico, quem Salaminiacum ab aliis dictum in libro octavo testatur Strabo, inter Æginam et Salaminem insulam, Artaxerxe Memore apud Per

P Herodot. lib. 8. cap. 42, 43, 44. 48. 82.

Diodor. Sic. 1 b. 11.
Herodot. lib. 8. cap. 88.

r Justin. lib. 2. cap. 12.

66

sas regnante, inter decem Lacedæmoniorum triremes quibus Gorgopas, et tredecim Atheniensium quibus Eunomus præfuit, ad Zosterem Atticæ isthmi promontorium nocturnam pugnam factam fuisse legimus: “ Ναυμαχίας δὲ πρὸς τὴν σελήνην γενομένης, τέτταρας τριήρεις λαμβάνει ὁ Γοργῶπας καὶ ἀναδησάμενος ᾤχετο ἄγων εἰς Αἴγιναν· αἱ δὲ ἄλλαι νῆες αἱ τῶν ̓Αθηναίων ἐς τὸν Πειραιά κατέφυγον Commisso navali ad lunar prælio, quatuor triremes Gorgopas capit, iisque religatis ad suas, in Æginam revertitur. Cæteræ naves Atheniensium fuga se in Piræeum receperunt:" ut in quinto Græcarum historiarum libro refert Xenophon. Quum vero decimo sexto mensis illius lunaris Attici die, quo ex improviso classiculam Atticam adortus est Gorgopas, plenilunium factum fuerit; cujus beneficio ex imminente periculo, cum quatuor tantum navium jactura, illa evaserit: eum diem deinceps lunæ, quam Artemidis sive Dianæ nomine colebant, Athenienses consecravisse videntur; indeque Plutarchus, posteriorem hanc naumachiam Salaminiam cum Xerxiana confundens, in libro illo de gloria Atheniensium per errorem ita scripsisse: "Tǹv dè ἕκτην ἐπὶ δέκα τοῦ Μουνυχιώνος ̓Αρτέμιδι καθιέρωσαν, ἐν ᾗ τοῖς Ἕλλησι περὶ Σαλαμῖνα νικῶσιν ἐπέλαμψεν ἡ Θεὸς πανonvoç. Decimam sextam Munychionis Dianæ consecraverunt, quod ea die vincentibus ad Salamina Græcis Dea pleno orbe affulsit." Circa vigesimum enim Boedromionis diem Salaminiam victoriam a Xerxe fuisse reportatam, et ab ipso Plutarcho, v T Tepì nμeρwv, in tractatu de diebus, ab ipso in Camillo citato, demonstratum est et ex Herodoti historia manifeste apparet. Eo enim tempore Eleusinia mysteria ab Atheniensibus celebrata fuisse, illet clare indicat: quorum diem maxime solennem vigesimum Boedromionis, quo mystica Iacchi pompa educebatur, ex eodem Plutarchi Camillo, fuisse constat. Unde, quum ab insequendo fugientem hostem Athenienses suos avertere vellet Themistocles, hac oratione ad eos usum idem narrat Herodotus": "Nunc quidem in Græcia manentes, et nostri ipsorum et domesti

Lib. 8. cap. 65.

Lib. 8. cap. 109.

corum nostrorum curam geramus; et unusquisque domum suam reficiat, et sementi sedulo det operam, Barbaro prorsus ejecto: quum autem ver appetet, in Hellespontum et Ioniam navigemus." Quod sane argumento est, non in veris principio, sed in æstatis fine, Persas ad Salaminem fuisse debellatos.

Post pugnam Xerxes Phonicum, qui primi fugerant, maxime sontes vita mulctat; cæterisque dignam meritis pœnam interminatur. Quarum minarum metu perterriti Phoenices, tum quidem in Atticam contendunt, sed nocte postera in Asiam transmittunt, pluresque naves, non minus sævitiam regis quam hostem timentes, domum dilabunturz.

Xerxes, clade Salaminia territus, filios suos cum custode eorum Hermotimo Ephesum ducendos Artemisiæ Halicarnassi reginæ committit.

Cleombrotus Lacedæmonius, Leonidæ, qui Thermopylis occubuit, frater, ut Persis aditum in Peloponnesum intercluderet, Isthmum muro muniendum curavit. Sacrificanti vero adversus Persam quum sol in cœlo obscuratus esset, copias quæ murum extruebant reduxit, non diu post vita functus. Cui successit filius ejus Pausanias, Plistarchi pueri Leonida geniti patruelis et tutor. Solarem vero eclipsim digitorum 8. et minutorum 32. Octobris Juliani die secundo, hora prima, minutis 39. post meridiem, calculus Prutenicus exhibet.

Themistocles, ut Xerxem quamprimum ex Græcia amoliretur, ex Salamine fictum illi nuntium misit, decrevisse Græcos Hellespontum classe petere, et pontes ejus interscindere. Quo accepto, perculsus ille, quamprimum ex Europa in Asiam trajicere statuit.

Xerxes e Græcia fugiturus, classem suam e Phalero Hellespontum versus præmittit, ad custodiendas rates

y Diodor. Sicul. lib. 11. ad ann. 1. Olymp. 75.

z Justin. lib. 2. cap. 12.

a Herodot. lib. 8. cap. 103. 107.

b Herodot. lib. 8. cap. 71.

Idem, lib. 9. cap. 10.

d Herodot. lib. 8. cap. 110. Diodor. Sic. lib. 11. ad ann. 1. Olymp. 75. Plutarch. in Themistocle.

« הקודםהמשך »