תמונות בעמוד
PDF
ePub

peditatu, sexcentis cum triremibus in Ioniam contenderunta. Plato in Menexeno trecentas tantum naves, hominum quingenta millia memorat: quem militum numerum etiam Lysias retinet in Corinthiacorum auxiliariorum epitaphio. Æmilius Probus in Miltiade, classem quingentarum navium, peditum ducenta millia, equitum decem fuisse scribit.

3514. c. Persæ, ex Samo solventes, ad Naxum appulerunt; urbemque et delubra incenderunt. Delo vero parcentes, ad alias insulas inde profecti, sumebant illic tum copias tum liberos insulanorum obsides. Quod cum facere renuerent Carystii; tamdiu obsessi sunt, donec in deditionem Persarum venerunt.

d. Persæ Eretria septimo obsidionis die potiti, et aliquot illic dies morati, in Atticam navigaverunt, ejusque magnam partem vastaverunt; ab Hippia Pisistrati filio demum deducti in campos Marathonios: ubi ab Atheniensibus et Platæensibus, Miltiadis, qui in Thracia Chersoneso dominatum obtinuerat, auspiciis profligati sunt; ex eorum parte tantum centum nonaginta duo, ex Persarum vero circiter sex millia et quadringenti occumbentibus. Victi Persæ in naves confugerunt: ex quibus multæ suppressæ, multæ captæ sunt. Ducenta millia Persæ eo prælio, sive naufragio amisere. Cecidit et Hippias, tyrannus Atheniensis, auctor et concitor ejus bellid. Universum vero Persarum exercitum trecentorum millium fuisse, Valerius Maximus libro quinto, capite tertio, et sub initium Parallelorum suorum Plutarchus significat; sexcentorum millium Justinus et eum secutus Orosius; peditum centum, equitum decem millium, Æmilius Probus in Miltiade. Atheniensium decem fuisse millia, et Platæensium auxiliarium mille, ait Justinus, cum Orosio: mille Platææensium adventu, decem totius exercitus millia completa fuisse, Probus affirmat. Parta autem est celeberrima hæc victoria, Boedromionis, tertii a solstitio æstivo mensis Attici, die sexto, ut in Camillo refert Plu

a Herodot. lib. 6. cap. 94, 95.

c Herod. lib. 6. cap. 101, 102. 112. 117.

b Ibid. cap. 95, 96. 99.

d Justinus ex Trogo lib. 2. cap. 9.

tarchus; Phanippo Athenis archonte, ut in Aristide habet idem; LXXII. videlicet Olympiadis anno tertio, quadriennio ante mortem Darii, ut in libro secundo sacræ historiæ Severus Sulpicius indicat; anno ante Xerxis in Græciam transitum decimo, ut in primo historiæ suæ habet Thucydides, et in Corinthiacorum auxiliariorum epitaphio Lysias; et ante pugnam Salaminiam, eodem mense Boedromione factam, decem annis completis, ut apud Platonem libro tertio de legibus invenimus.

Datis et Artaphernes in Asiam redeuntes, captivos Eretrienses Susa perduxerunt. Quanquam a Ctesia sit proditum, in prælio Marathonio Datim occubuisse, ejusque cadaver petentibus Persis denegatum fuisse.

3515. Darius Eretrienses in conspectum suum adductos in Cissiæ regionis stathmo collocavit, cui nomen est Anderica; 210. stadiis procul a Susis. De quibus videndus Philostratus in vita Apolloniis.

3517. d. Cum per triennium majorem contra Græcos apparatum Darius in Asia instruxisset ; quarto anno Ægyptii a Persis defecerunt.

3519. Darium expeditionem in Ægyptios et Athenienses suscepturum, ex instituto Persarum, prius regni successorem declarare oportebat. Artobazanes (Artemenes vel Ariamenes aliis dictus) quem ex Gobriæ filia ante principatum Darius susceperat, primogenituræ jure sibi deferri regnum asserebat. Sed Xerxes, a patre regnum jam obtinente, ex Atossa filia Cyri, Persici imperii conditoris, genitus, rex declaratus esti. De qua amica fratrum concertatione videndus Justinusk, ex Trogo, et Plutarchus in Artaxerxe, et apophthegmatibus et libro Tì φιλαδελφίας.

c. Darius, declarato Xerxe rege, quum conaretur rebus apparatis exire in expeditionem, (jam jam scilicet in Græciam transiturus, ut sub initium libri undecimi bibliothecæ suæ refert Diodorus Siculus) proximo a defectione Ægyp

e Herodot. lib. 6. cap. 119. Lib. 1. cap. 17.

i Herodot. lib. 7. cap. 2, 3.

f Ibid.

h Herodot. lib. 7. cap. 1.

k Lib. 2. cap. 10.

tiorum anno, ad finem tendente, supremum diem obiit, 36. annis regni expletis'.

Ei successit Xerxes, post Cyrum quartus rex Persidis : qui, maximis suis divitiis confisus, subditos sociosque omnes concitavit adversus regnum Græciæ; secundum prophetiam, Danielis cap. XI. vers. 2. Quanquam non sua voluntate, sed Mardonii consobrini sui, Gobriæ et Darii sororis filii, Aleuadarum Thessaliæ regum, Pisistratidarum et Onomacriti Atheniensis sortilegi suasionibus, initio ad hoc bellum inductus est.

3520. Xerxes, secundo post mortem Darii anno ineunte, adversus rebelles Ægypios expeditionem fecit: quos subactos, et in arctiorem quam sub Dario fuerant servitutem redactos, Achæmeni fratri suo, Darii filio, gubernandos tradidit".

Halicarnassi in Caria Herodotus historicus, Lyxi et Dryonis filius, in lucem est editus. Initio enim belli Peloponnesiaci, annos 53. natum illum fuisse, ex Pamphila confirmat Aulus Gellius. Eo vero tempore, Artemisia Lygdamis Halicarnassæi filia, defuncto viro, pupilli filii (quem Pisindelim dictum fuisse, ex Suida colligitur in 'Hoódoros) tyrannidem obtinens, Halicarnasseis, Cois, Nisyriis et Calydniis imperabat: quæ cum quinque navibus Xerxem paulo post in Græciam est sequuta”.

3523. Xerxes, cum triennii spatio per omnes ubique oras imperio suo subditas, Ægyptum, Phoeniciam, Cyprum, Ciliciam, Pamphyliam, Pisidiam, Licyam, Cariam, Mysiam, Troadem, Hellespontum, Bithyniamque et Pontum, naves longas supra 1200. comparasset: dato mandato, ut ad Cumam et Phocæam eæ cogerentur, ipse, ex omnibus undique provinciis peditatu et equitatu contracto, e Susis tandem movit; sub initium videlicet anni quarti Olympiadis LXXIV. licet Diodorus Siculus in libri undecimi initio, duorum annorum res gestas in unum compingens, sub sequentis Olympiadis anno primo ista referat. Herodotus apparatum hunc superiori triennio factum esse confirmat: sed in præcedente

Herodot. lib. 7. cap. 4.

n Herodot. lib. 7. cap. 7. P Herodot. lib. 7. cap. 99.

m Ibid. cap. 5, 6.
• Lib. 15. cap. 23.

q Lib. 7. cap. 21.

capite præmissa notatione alia, quæ cum exacta temporis ratione non potest consistere. “Από γὰρ Αἰγύπτου ἁλώσεως, ἐπὶ μὲν τέσσαρα ἔτεα πλήρεα παραρτέετο στρατιήν τε καὶ τὰ πρόσφορα τῇ στρατιῇ· πέμπτῳ δὲ ἔτεϊ ἀνομένῳ, (vel ut rectius cum Valla interprete legendum,) ἀρχομένῳ ἐστρατηλάτες χειρὶ μεγάλη πλήθεος. Si quidem a debellata Ægypto per totum quadriennium Xerxes comparaverat exercitum, atque ejus apparatum; quinto autem anno ineunte, movit cum ingenti copiarum manu." Revera enim, ineunte quinto non debellatæ Ægypti sed imperii sui anno, Susis exercitum ille cœpit ducere: ut minus accurate Trogi epitomator Justinus', eumque secutus Orosius quinquennium, imprudentissime vero Julianus, oratione priori de laudibus Constantii, non minus quam decennium, in belli Græcanici apparatum insumpsisse Xerxem dixerit. Multo quidem verecundius, sed non exquisite tamen, junctis Darii et Xerxis operis decennale hoc spatium in Baotikų tribuit Libanius: cum a pugna Marathonia ad Salaminiam, quæ primo Olympiadis LXXV. anno fere integro post Xerxis discessum e Susis pugnata est, decem tantum decurrisse, ex Platone supra docuerimus.

Critalis in Cappadocia coactæ sunt omnes terrestres Xerxis copiæ. Cum quibus ille inde profectus, transmisso Haly flumine, Celænas Phrygiæ urbem pervenit; ubi Pythius Lydus (qui Plinio Bithynus est) Atyis filius eum totumque ejus exercitum magnificentissimo excepit hospitio. Hinc, Anava Phrygiam urbem prætergressus, et stagnum ex quo conficitur sal, Colossas Phrygiæ oppidum pervenit, ubi Lycus amnis hiatum terræ subiens occulitur: indeque ad oppidum Cydra, quod est in Phrygum ac Lydorum confinio. Dein Maandrum fluvium transiens, urbemque Callatebum præteriens, Sardes demum ingressus est; unde præcones in Græciam dimisit, qui terram et aquam in signum deditionis exposcerent".

Ad Eleuntem Chersonesi classis habebat stationem: unde omnes copiæ sub verberibus ad perfodiendum isthmum montis Athos, qui duodecim stadiorum erat, adigebantur,

Lib. 2. cap. 10.
Lib. 33. cap. 10.

Lib. 2. cap. 9.

a Herodot. lib. 7. a cap. 26. ad 32.

adjuvantibus etiam in effodiendo accolis; præpositis operi, Bubare Megabyzi, et Artachæo Artæi filio, viris Persis. Quorum opera intercisus est isthmus, ad mare recipiendum in fossam tantæ latitudinis ut duæ triremes pariter illac agitari possent. Alia vero exercitus pars in jungendo pontibus Hellesponto occupata est. Est autem ex Abydo ad ulteriorem continentem septem stadiorum trajectus: quem pontibus junctum ingens adorta tempestas ea omnia dirupit atque dissolvit. Quod indigne ferens Xerxes, trecenta Hellesponto verbera infligi, et in ejus pelagus par compedum demitti, atque eis qui præpositi operi erant capita præcidi jussit. Deinde ab aliis architectis firmiores pontes perfici curavit.

3524. b. Primo vere, Xerxes Sardibus, ubi hibernaverat, instructo cum exercitu profectus est Abydum versus. Cui moventi sol in cœlo apparere desiit, quum nullæ nubes, verum serenissimus aer esset, et pro die nox extitit. Quo stupendo portento (naturale enim solis deliquium hoc tempore tabulæ astronomicæ nullum nobis exhibent) Pythius Lydus perterritus, rogavit regem, ut ex quinque suis liberis copiis ipsius adscriptis unum sibi natu maximum solatium senectutis relinqueret. Is vero indignatus, illum ipsum medium discindi jussit, mediasque inter partes traduci exercitum.

Hermotimus, qui ex Pedasensibus super Halicarnassum genus ducebat, et apud Xerxem ex omnibus eunuchis plurimum poterat, in Artaneum Mysia agrum veniens, Panionium Chium mangonem, qui ipsum execuerat, cum uxore et liberis ad se accersiit: patreque ut quatuor filiorum, et filiis ut patris sui genitalia abscinderent adactis, mutilati corporis injuriam ultus est".

Xerxis exercitus e Lydia ad flumen Caicum et regionem Mysiam pergens; inde ad terram Iliensem pervenit: ubi sub Ida noctem agenti tonitrua et fulgura ingruerunt, et complures ex eo exercitu occiderunt. Deinde ad Scamandrum fluvium est ventum: quem aqua sua destituit,

w Herodot. lib. 7. cap. 22, 23, 24. Herodot. lib. 7. cap. 37, 38, 39.

x Herodot. lib. 7. cap. 33. ad 36.
z Herodot. lib. 8. cap. 105, 106.

« הקודםהמשך »