תמונות בעמוד
PDF
ePub

quum illic a mulieribus Thesmophoria agerentur. Unde accurrentes Ephesii Chios, fures fuisse suspicati, ex improviso occiderunt. Trium vero Phocensium navium dux Dionysius, captis tribus hostium navibus, abiit non in agrum Phocensem (probe sciens eum cum cætera Ionia direptum iri) sed ut erat, recta contendit in Phoenicem : ubi navibus onerariis spoliatis raptaque ingenti pecunia, in Siciliam navigavit.

Persæ, victis pugna navali Ionibus, Miletum a terra atque mari obsederunt: suffossisque muris, et omni tormentorum genere admoto, funditus everterunt; sexto quam rebellaverat Aristagoras annod. Milesiorum a cæde conservatorum quidam, una cum Samiis, in Siciliam coloniam duxerunt: reliqui Susa perducti sunt; quos rex Darius nulla alia pœna afficiens, collocavit in urbe Ampa ad mare quod rubrum vocatur sita, ubi fluvius Tigris eam præter, fluens exit in mare. Agrum Milesium urbi circumjectum atque planitiem ipsi Persæ obtinuere, montana Caribus. Pedasensibus possidenda dederunt'.

Statim expugnata Mileto Persæ Cariam cepere; civitatibus partim se ultro dedentibus, partim vi adactis.

Histiæus Milesius, audita urbis suæ clade, cum Lesbiis quos habebat, Chium navigavit; et Chios, superioris pugnæ navalis damno jam confectos, facile subegit. Illinc cum multa Ionum et Æolum copia adversus Thasum contendit. Cui Thasum obsidenti quum esset nunciatum Phoenices a Mileto in reliquam Ioniam profectos esse, Thasum inexpugnatam relinquens, cum omnibus copiis in Lesbum transmisit. Inde vero, quod ejus copiæ sibi metuerent, in provinciam Atarnis trajecit, tanquam frumentandi gratia tam illinc quam ex agro Caico qui erat Mysorum. Erat tum in illis locis Harpagus Persa, non parvi exercitus dux: qui cum Histiæo egresso in terram pugna apud Malenam commissa, et ipsum vivum cepit, et majorem exercitus ejus partem delevit. Histiæum Sardes perductum Artaphernes in crucem sustulit; capite Susa ad

e Herodot, lib. 6. a cap. 7. ad 17.

d Herodot. lib. 6. cap. 18.

Herod. lib. 6. cap. 20.

e Ibid. cap. 22.

Ibid. cap. 25.

regem Darium delato. Darius objurgatis qui id fecerant quod hominem vivum in conspectum suum non adduxissent, illius caput sepeliri jussit tanquam viri de ipso ac de Persis bene meritih.

3508. Persarum nauticæ copiæ, circa Miletum hybernantes, altero a profectione anno insulas continenti adjacentes ceperunt; Chium, Lesbum, Tenedum'. In Lesbo etiam natus hoc tempore est Hellanicus Mitylenæus historicus; utpote 65. annos natus initio belli Peloponnesiaci ; quemadmodum ex Pamphyla refert Aulus Gelliusk.

Post insulas, etiam urbes Ioniæ in continente Persarum duces ceperunt: iisque potiti, formosissimos quosque puerorum eunuchos factos, virginesque forma præstantissimas ad Darium transmiserunt; urbes, cum ipsis templis incendentes. Atque ita tertio Iones sunt in servitutem redacti; primum a Lydis, bis deinceps a Persis'.

Byzantii, et qui in opposito illis litore sunt Chalcedonenses, ante adventum Phoenicia classis, relictis suis urbibus, in interiora Euxini ponti recesserunt: ubi urbem Mesambriam condiderunt.

3509. Profectus ab Ionia navalis Phoenicum exercitus, omnia quæ ad lævam sunt in Hellespontum navigantibus, subegit; nam quæ sunt ad dexteram, jam subaeta erant a Persis per continentem. Chersonesi deinde urbes, præter Cardiam, Phoenices subegerunt: quarum usque ad id tempus tyrannus erat Miltiades Cimonis filius". Miltiadem vero Cardia solventem, et cum quinque triremibus Athenas navigantem, Phoenices insecuti, navem eam ceperunt cui præerat filiorum ejus natu maximus Metiochus. Quem Darius ad se missum donavit domo, facultatibus, et uxore Perside, ex qua liberos suscepit.

Artaphernes Sardium præses, aceitis hostium nunciis, adegit Iones ad pactiones inter se faciendas, ut injurias

h Herodot. lib. 6. cap. 26. 28, 29.

i Herodot. lib. 6. cap. 31.

1 Herodot. lib. 6. cap. 31, 32.

n Herodot. lib. 6. cap. 33, 34.

k Noct. Att. lib. 15. cap. 23.

m Ibid. cap. 33.

• Ibid. cap. 41.

mutuo persequi ex jure possent, utque a mutuis direptionibus abstinerent".

Ad hoc adactis Ionibus, per parasangas (ita enim Persæ triginta stadia appellant) regiones Artaphernes divisit; regionatimque vectigal instituit quod regi penderent, eadem pene qua prius conditione institutum: inquit Herodotus, ad eam tributorum ordinationem respiciens, quam initio principatus sui in toto imperio Persico Darium constituisse scripserat', ante subactas ab eo insulas. In cujus narratione, illud observare liceat: utcunque, ad commodiorem tributorum exactionem, 127. imperii Persici provincias, in Estheræ historia commemoratas, ad 20. satrapias Darius reduxisse dicatur, utrobique tamen eosdem retineri totius imperii terminos, Indiam et Æthiopiam ; hanc a Cambyse, illam ab ipso Dario acquisitam; de cujus censu, Herodotus: "Indi, ut sunt multitudine multo numerosissimi inter omnes quos novimus mortales, ita tributum super cæteros omnes afferebant 360. talenta aureorum ramentorum. Vicesima portio, (sive satrapia,) hæc est." Cum vero in regni principio Darium India nequaquam fuisse potitum, vel ex iis quæ in libro quarto, capite quadragesimo quarto, ipse narrat Herodotus, satis appareat: eodem potius tempore quo ab Artapherne in Ionia, in reliquis quoque provinciis ab aliis præfectis similiter tributorum descriptionem fuisse factam, multo videri posset esse credibilius.

Videndum itaque an non ad hoc tempus, quo Darius, ab Atheniensibus irritatus, vires suas omnes in debellanda Græcia experiri statuerat, referendum fuerit, quod in principio decimi capitis Estheræ legitur: "Postea imposuit rex Assuerus tributum terræ, et insulis maris;" vel, ut in editione vulgata Latina habetur: "Rex vero Assuerus omnem terram, et cunctas maris insulas fecit tributarias." Ut enim Darium insulas, in Ægæo mari positas, Phœnicum classe subegisse, in primo historiæ libro Thucydides, atque insulis dominatum esse, in Menexeno suo

P Herodot. lib. 6. cap. 42.
Lib. 3. cap. 89, 90.

4 Lib. 6. cap. 42.
Ibid. cap. 96.

confirmat Plato: ita a filio ejus Xerxe, (cui insulas, quæ intra Cyaneas sunt et Triopium Cnidiæ Suniumque Atticæ terræ promontorium, triremes subministrasse, in undecimo bibliothecæ suæ libro testatur Diodorus Siculus) statim post bellum Græcanicum, et ante annum regni duodecimum (post quem tributum hoc insulis ab Assuero impositum Scriptura significat) amissas fuisse constat; neque præter Clazomenas (quam eo tempore parvam insulam fuisse, in libro octavo nos docet Thucidides) et Cyprum, sub successorum illius potestate alias fuisse, ex Antalcideæ pacis formula, apud Xenophontem, libro quinto Hellenicōn, intelligimus. Quod magno sane argumento fuerit, non alium esse habendum Assuerum quam Darium hunc; quem ob tributi ordinationem, et huic alia consimilia, káπŋλov, id est, cauponem, vel institorem, a Persis dictum fuisse notat Herodotus: quum sub Cyro et Cambyse nihil dum fuisset circa tributa institutum, sed munera tantum afferri solerent; de quo et in epitome libri decimi quinti Strabonis legimus: "Primus Darius Longimanus (Artaxerxis cognomento avo Dario per errorem dato) tributa ferre statuit. Ante illum enim, ex iis quæ regio unaquæque ferebat, solvebatur: veluti frumentum, equi," &c. et in Polyæni stratagematum libro septimo, "Darius primus tributa gentibus imposuit. Verum ne moleste ferrent, non ipse exegit, sed satrapas constituere jussit. Quibus ingentia tributa describentibus, ipse dimidiam partem subditis remisit. Qui libentibus animis dimidium pependerunt; quasi magno jam beneficio a rege affecti." Quam historiam attingit etiam Plutarchius in apophthegmatibus regum et imperatorum.

3510. Ineunte vere, aliis ducibus a rege abdicatis, Mardonius Gobriæ filius adhuc adolescens, recens in matrimonium accepta Darii filia Artozostra, ad mare descendit, permagnas ducens peditum et classiariorum copias. Quo cum exercitu postquam pervenit in Ciliciam, aliis ducibus pedestres copias in Hellespontum ducentibus, ipse classe in Ioniam pervenit: et Ionum tyrannis abrogato

Herodot. lib. 3. cap. 89.

imperio, statum popularem in civitatibus constituit. Classe deinde Thasios, peditatu Macedones subegit. Classis e Thaso Acanthum usque procedens, indeque solvens, dum montem Athon circumvertit, tempestate jactata, ad trecentas naves et hominum supra viginti millia amisit. Mardonium autem cum pedestribus copiis in Macedonia stativa habentem Thraces Brygi sub noctem invaserunt, et cum alios multos ex eis occiderunt, tum ipsum Mardonium vulnerarunt. Qui, hisce demum subactis, reduxit exercitum et in Asiam rediit".

3511. Insequenti anno Darius Thasios, a vicinis insimulatos tanquam defectionem molientes, muros suos diruere et naves omnes in Abdera transportare coegit. Deinde quid in animo Græci haberent, pugnarene secum an sese dedere tentandum ratus, legatos per Græciam misit, regi terram et aquam petere jussos: tributariis sibi maritimis civitatibus interim imperans, ut naves longas, et hippagogas quibus equi ferrentur, præpararent. Terram et aquam multi, tum in continente tum in insulis, Persæ dediderunt: et inter primos Ægineta*.

3512. Æginetæ, ut Græciæ proditores, a Cleomene Lacedæmoniorum rege bello petuntur. Orta inter eum et collegam Demaratum contentione, Demaratus regno exutus, in Asiam ad Darium profugit: a quo magnifice exceptus, territorioque ac urbibus donatus est.

3513. Anno Darii 31. Nabonasari 257. mensis Tybi die tertio, nostri Aprilis 25. dimidia ante mediam noctem hora, lunare deliquium Babylone est observatum2.

Darius Mardonium, qui male rem navalem gesserat, præfectura amovit, aliosque designatos duces adversus Eretriam et Athenas misit; Datin genere Medum, et Artaphernem (Artabazum Equitum Aristophanis scholiastes eum nominat) Artaphernis fratris sui filium. His in maritima Cilicia planitie castra ponentibus, advenerunt nauticæ copiæ omnes, cum hippagogis navibus quas tributarii præparaverant: in quas introductis equis atque terrestri

"Herodot. lib. 6. cap. 43, 44, 45.
Herodot. lib. 6. cap. 46. 48, 49.
z Ptolem. magn. syntax. lib. 4. cap. 9.

Ibid. cap. 49, 50. 61. 67. 70.

« הקודםהמשך »