תמונות בעמוד
PDF
ePub

Milesiorum gratiam quinque triremes Eretriorum se adjunxerunt. Aristagoras, ipse Mileti remanens, Milesiorum Charopino fratre suo et aliorum Ionum Hermophanto duce constituto, adversus Sardes expeditionem fecit. Iones, cum Atheniensibus et Eretriis, classe Ephesum advecti, relictis navibus apud Coresum (quod est agri Ephesii) Sardes advenerunt: omniaque ejus urbis loca, præter arcem, quam Artaphernos ipse tutabatur, ceperunt et incenderunt; templo quoque Cybeles simul deflagrante. Lydis et Persis ex urbe in forum (cujus medium amnis Pactolus interfluebant) confluentibus, et sese defendentibus; Iones metu perculsi, ad Tmolum montem, atque illinc noctu ad naves se receperunt. Persæ qui intra Halyn domicilia habebant, Ephesi eos assecuti, infugam verterunt: cum aliis multis occisis, tum Eualcide Eretriorum duce, qui donatus laurea in certaminibus fuerat, et a Simonide Ceo majorem in modum celebratus. Ex ea pugna qui evasere, per urbes fuere dissipati. Athenienses vero desertis prorsus Ionibus, etsi per nuncios Aristagoræ magnopere rogati, negaverunt se auxilio deinceps futuros'.

Onesilus, seniore fratre suo Gorgo Salaminiorum rege urbe excluso et ad Medos fugere coacto, Cypriis omnibus ut a Medis deficerent persuasit; solis exceptis Amathusiis. Quos dum ille obsideret, de captis incensisque Sardibus ad Darium perlatus est nuncius: quo audito, in Athenienses excandescens, cuidam famulorum præcepit, ut sibi semper apposita cœna ter diceret: "Here, memento Atheniensium." Deinde, admodum improvide, Histiæum e Susis Miletum remisit; Ionici deinceps belli ducem contra se futurumm.

Iones Hellespontum invecti, Byzantium ac cæteras circa urbes in suam potestatem redegerunt. Inde evecti, magnam Cariæ partem in belli societatem adsciverunt; nam Caunus, quæ prius societatem facere recusaverat, ubi Sardes conflagrarunt, et ipsa Ionibus accessit".

Clazomenis (quæ primum insula, ut in libro primo

Herodot. lib. 5. a cap. 99. ad 103. n Herodot. lib. 5. cap. 103.

m Ibid. cap. 104, 105, 106.

docet Strabo, deinde per Isthmum Ioniæ continenti juncta est) Anaxagoras philosophus Hegesibuli filius Olympiade LXX. natus est: ut, ex Apollodori chronicis, notavit in vita ejus Diogenes Laertius.

Onesilo Salaminio Amathusios obsidenti nuncius affertur, Artybium Persam cum numeroso exercitu Cyprum petere. Ille Iones in auxilium advocat: qui cum magna statim classe ad eum se contulerunt. Persæ vero navibus e Cilicia trajicientes, terrestri itinere Salaminem contenderunt, Phoenicibus classe circumeuntibus promontorium quæ claves Cypri vocantur. Mox exercitus conflixere terrestres navalesque; et classe quidem Iones eo die strenue pugnantes superavere Phoenices; Samiorum tamen præcipua virtus extitit. In terra autem, cæteris pugnando occupatis, Stesenor Curii tyrannus socios Curienses prodidit: statimque Salaminii, qui curribus vehebantur, idem fecerunt. Unde Cypriorum acie in fugam versa, cum alii multi occubuere, tum vero Onesilus qui Cyprios ad defectionem induxerat, et Soliorum rex Aristocyprus illius Philocypri filius quem Solon Cyprum profectus inter tyrannos maxime versibus celebravit. Iones, ubi didicere res Onesili perditas, et cæteras Cypriorum urbes obsessas præter Salaminem, eam autem Gorgo pristino regi Salaminios restituisse, in Ioniam redire maturaverunt. Civitatum autem Cypriarum diutissime obsidionem Soli pertulit: quam Persæ, quinto mense quam obsidere cœperunt, circum suffosso muro expugnaverunt. Atque ita Cyprii, quum annum liberi fuissent, denuo in servitutem sunt redacti°.

3505. Persarum satrapæ, qui Darii filias in uxores duxerunt, Daurises, Hymees et Otanes, persecuti eos Iones qui adversus Sardes expeditionem fecerant, postquam in naves repulerunt prælio victos, dehinc inter se partiti sunt urbes quas expugnarent. Daurises quidem ad urbes in Hellesponto sitas conversus, cepit Dardanum, Abydum, Percotrem, Lampsacum et Pæson, singulas diebus singulis. Cui a Pæso ad urbem Parion contendenti nun

Herodot. lib. 5. a cap. 108. ad 116. P Ibid. cap. 116.

cius adfertur, Cares cum Ionibus sentientes, a Persis defecisse: indeque converso itinere ex Hellesponto adversus Cariam copias duxit. Hymees ad Propontidem conversus, cepit Cion Mysiæ. Qua expugnata audiens Daurisem relicto Hellesponto tendere adversus Cariam, omissa Propontide, in Hellespontum duxit exercitum". Artaphernes autem Sardium præfectus, et Otanes tertius dux, adversus Ioniam confinemque Eolidem delecti imperatores, cepere ex Ionia quidem Clazomenas, ex Æolia vero Cumams. Quibus captis, Aristagoras Milesius cum suæ factionis hominibus de fugiendo deliberavit: Hecatæo historico consulente, monia in Lero insula ædificanda, atque illic quiescendum, deinde illinc Miletum esse remeandum. Sed Aristagoræ erat sententia Myrcinum, urbem inter Edones, ad Strymonem fluvium, ab Histiæo prius conditam, esse abeundum. Mileti igitur procuratione Pythagoræ, viro inter populares probato, demandata; ipse sumptis secum omnibus voluntariis in Thraciam navigavit, regionemque obtinuit ad quam concesserat.

Histiæus Mileti tyrannus, a Dario dimissus, Sardes venit: ubi ab Artapherne præfecto excitatæ Ionicæ rebellionis insimulatus, prima statim nocte fuga se ad mare proripuit, et in Chium transmisit. Ubi a Chiis, existimantibus illum a Dario ad res novandas fuisse missum, in vincula conjectus, et cognoscentibus deinde hostem fuisse Darii liberatus; literas Sardes per Hermippum Atarniteum de defectione procuranda ad Persas misit. Sed negotio per nuncium Artapherni patefacto, de Persis illis sumptum est supplicium. Histiæus itaque hac spe lapsus, exoratis Chiis, Miletum reductus est. Sed Milesii, libenter etiam Aristagora liberati, nullo pacto animum inducebant ad alium tyrannum illuc recipiendum, libertate jam gustata. Atque adeo Histiæus sub noctem conatus introire Miletum, a quodam Milesio in femore vulneratus est. Unde, rejectus a patria, rursus se recepit in Chium".

4 Herod. lib. 5. cap. 117. Herod. lib. 5. cap. 123. Herodot. lib. 6. initio.

Ibid. cap. 122.
Ibid. cap. 124, 125, 126.

3505. Daurise Persa adversus Cares exercitum ducente, convenerunt illi ad columnas quæ Albæ dicitur, juxta amnem Marsyam. Ubi Pixodarus Mausoli filius, vir Cindyensis, qui Syenesis Cilicum regis filiam in matrimonio habebat, illis consuluit, ut transmisso Mæandro flumen a tergo habentes, ita demum cum hoste congrederentur. Sed vicit altera sententia, quæ suasit, ut Persis potius a tergo Mæander esset; ut si Persæ fugerent, tamen in flumen incidentes, abire non possent. Ad amnem igitur Marsyam Cares prælium conseruere cum Persis acre et diuturnum: in quo Persarum duo, Carum decem ceciderunt millia. Caribus vero ad Labranda in Jovis militaris templum fuga se recipientibus, et utrum sese Persis dederent an Asiam penitus relinquerent consultantibus, subsidio venere Milesii cum sociis. Unde animati, cum invadentibus Persis concurrerunt: et quum diutius quam prius dimicatum esset, fugati sunt; multis cæsis, Milesiorum præcipue. Post acceptam calamitatem hanc Cares copiis reparatis denuo pugnaverunt. Audientes enim urbes suas invasum iri a Persis, insidias illis in via quæ in Mylassa fert collocaverunt; authore Heraclide Ibanolio, viro Mylassensi. In eas insidias Persæ noctu incidentes, obtruncati sunt cum ducibus suis Daurise et Amorge et Sisamace, nec non Myrse Gygis filio.

Hymees Persa, in Hellespontum ducto exercitu, cepít Eoles omnes qui oram Iliadem incolunt, et Gergithas qui ex priscis Teucris remanserant. Et quum has gentes cepisset, morbo decessit Troade".

Et

Histiæus Milesius, quum Chios ad tradendas sibi naves inducere non posset, trajecit Mitylenen: ubi Lesbii, ab eo persuasi, octo triremes armarunt; quibus cum illo Byzantium navigarunt. Ibique subsidentes, Ionum onerarias naves, quæ e Ponto cursum tenebant, intercipiebant ; præterquam eorum qui se Histiæo paratos obsequi dicebant'.

Aristagora Milesio Myrcinum Edonum urbem obsidente

* Herodot. lib. 5. a cap. 118. ad 121. Herodot. lib. 5. cap. 122.

VOL. VIII.

Id. lib. 6. cap. 5. et 26.

S

tam ipse quam ejus exercitus a Thracibus, tametsi illinc accepta fide excedere volentibus, interemptus est: ut in ipso fine libri quinti tradit Herodotus. Thucydides vero libro quarto hinc annos 61. numerat, ad Atheniensium coloniam cum Agnone Niciæ filio Amphipolim deductam: quam anno quarto Olympiadis LXXXV. factam, in duodecimo bibliothecæ suæ libro docet Diodorus Siculus. Ad quam temporis normam sexennii defectionis Ionica historia, in anno sequente terminata, a nobis hic digesta

est.

3507. Adversus Miletum ingens hostium exercitus terra marique imminebat. Duces enim Persarum coactis in unum copiis cuncti in eam contendebant; minoris cætera oppida facientes. Inter classiarios promptissimi erant Phoenices: cum quibus militabant et Cyprii recens subacti, et Cilices, et Ægyptiia. Hujus impendentis discriminis mentio videtur facta in literis quæ tribuuntur Anaximeni Milesio, apud Diogenem Laertium in ejus vita, ad Pythagoram, Crotona tunc agentem; ubi is, "cum annos viginti egisset, Metapontum migravit, ibique decessit:" ut ex Trogo, refert Justinus: Olympiadis videlicet LXX. anno quarto (ut in Eusebii legitur chronico) qui partem hujus, partem sequentis anni, occupat.

Ionum classis 363. navium fuit, Barbarorum 600. aces filius Sylosontis Sami tyrannus, aliique similiter Ioniæ tyranni, qui ab Aristagora Milesio exuti principatu ad Medos perfugerant, suos quique populares a reliquis sociis abducere conati sunt. Navali pugna ad Ladam (quæ parva est insula urbi Milesiorum objacens) inter Phoenices et Iones inita, ex 60. Samiorum navibus, 50. ex acie excedentes domum redierunt; quod idem et 70. Lesbiorum naves, et Ionum pleræque aliæ fecerunt. Chii 100. navibus instructi, fortiter dimicaverunt; donec compluribus captis hostium navibus, pluribus suarum amissis, cum cœteris in terram suam perfugerunt. Quidam vero eorum insequente hoste ad Mycalem fugientes, impactis terræ navibus, pedestri itinere noctu Ephesum pervenerunt,

a Herodot. lib. 6. cap. 6.

b Lib. 20. cap. 4.

« הקודםהמשך »