תמונות בעמוד
PDF
ePub

περιτροπῇ γὰρ δὴ γυναῖκες φοιτέουσι τοῖς Πέρσησι. Persarum enim fœminæ per vices in orbem ad illos pergunt:" ut notat etiam Herodotus".

Anno vero regni Assueri septimo, mense decimo Tebeth, assumpta ad eum Esthera, obtinuit benignitatem et gratiam coram eo, præ omnibus aliis virginibus: adeo ut imponeret coronam regiam capiti ejus, et reginam constitueret loco Vashtie. Unde, ut Vashtim esse Atossam, ita Estheram Artystonam virginem esse arbitramur; quam "Darium ex uxoribus maxime adamasse, ejusque imaginem ex auro solido compactam habuisse," narrat Herodotus. Utcunque Hadassæ alterum Estheræ nomen ad Atossæ appellationem multo propius accedere, et Artystonam sororem Atossæ ac Cyri filiam ab Herodoto statui, non ignoremus: sive Persicas genealogias minus illum percepisse putandum fuerit, sive ipsos Persas per invidiam. genus Estheræ dissimulavisse.

b. In novarum nuptiarum honorem, Assuerus convivium magnificum, Estheræ dictum, omnibus principibus et servis suis exhibuit; levamenta onerum provinciis concessit, ac dona largitus est secundum facultatem regiam3.

3491. a. Jubilæus decimus nonus.

Hippias Atheniensium tyrannus, quarto ante exilium suum anno, sibi metuens, externa cœpit circumspicere præsidia. Indeque Æantidæ filio Hippoclis Lampsaceni tyranni filiam suam Archedicen in matrimonium dedit; quod eos in magna apud regem Darium authoritate esse videreth.

3494. b. Haman Amedathæ filius Agagæus, ex regia Amalekitarum stirpe ortus, Mordecaio Judæo adorare eum nolenti infensus, de tota gente illius, genti originis suæ inimicissima perdenda cogitat. Cui proposito exequendo tempus prosperum indagaturus, ad κλngoμavтɛíav conversus, mense primo Nisan, anno duodecimo regis Assueri, pur, id est sortem, coram se conjici jussit; ut quo die et mense tollendi e medio essent Judæi cognosceret: ceci

Lib. 3. cap. 69.

Lib. 3. cap. 88. cum lib. 7. cap. 69. h Thucydid. lib. 6.

e Esth. cap. 2. ver. 16, 17.

Esth. cap. 2. ver. 18.

i Deuteron. cap. 25. ver. 19.

ditque sors in mensem duodecimum Adar, totius anni extremum3.

Deinde speciosas quasdam rationes immani suo cœpto prætendens, oblatis Assuero decem talentorum argenti millibus (quæ illi a rege sunt remissa) mandatum de toto Judæorum genere delendo ab eo impetravit.

Mensis primi die decimo tertio Susis proposita, et in provincias omnes regi Assuero subjectas per cursores missa sunt edicta, ut omnes Judæi, nulla aut ætatis aut sexus ratione habita, die decimo tertio mensis duodecimi Adar occiderentur. Quo intellecto, Mardochæus, Esther, et universi Judæi, pro salute sua cum fletibus et jejuniis Deo summisse supplicaverunt. In cujus rei memoriam hodieque eorum posteri decimo tertio die mensis Adar solenne observant jejunium, quod Estheræ jejunium nominant.

Esther regem adit magnifico apparatu, ab eo benigne accipitur, regem et Hamanem invitat ad convivium semel iterumque. Haman Mardochæo crucem parat".

Assuerus fugiente per noctem somno annales recognoscens, insidias a Bigthane et Teresho, aulicis duobus ex custodibus liminis, in necem ipsius paratas, per Mordecaium patefactas fuisse invenit: eumque, ob acceptum hoc ab eo beneficium, publice regiis honoribus affici jubet, idque per Hamanem capitalem illius hostem.

Haman ab Esthera regina accusatus, in crucem Mardochæo præparatam agituro. Hamanis domus reginæ traditur: et Mardochæus, illius patruelis et nutritius, novis dignitatibus honoratur.

Mensis tertii Sivan die 23. Susis proposita, et in provincias 127. per cursores missa sunt edicta regis Assueri; ut Judæis die decimo tertio mensis Adar, ad cædem eorum ab Hamane prius constituto, ubique liceret armis se defendere, omnesque inimicos vim tentantes occidere, et spolia eorum diripere. Unde Susis et in omnibus provin

jEsther. cap. 3. ver. 1-7.

k Esther. ver. 3. ver. 7-11.

m Esther. cap. 4.

Esther. cap. 6.

Esther. cap. 8. ver. 1, 2. 15.

Ibid. ver. 12-15. n Ibid. cap. 5.

P Ibid. cap. 7.

ciis ingens oborta est lætitia: multique ex populis terræ eis se adjungentes, proselyti facti sunt'.

d. Hippias, ante pugnam Marathoniam, in qua ipse senex cum Medorum copiis militavit, annis 20. Athenis a Lacedæmoniis et Alcmæonidis exulibus pulsus, Sigeum primo, fide ab Atheniensibus accepta, inde Lampsacum ad Æantidem generum suum, atque ab eo ad regem Darium profectus est. Sigeum vero, in Troade, Pisistratus Hippiæ pater, Hegesistrato filio suo notho gubernandum tradiderat : quæ Hippiæ postea, et Pisistratidarum eo confugientium, postea sedes fuit.

3495. b. Mensis duodecimi Adar die 13. adveniente, Judæi eos impune sustulerunt, qui in ipsos ex Hamanis decreto eodem die fuerant insurrecturi; in Susano palatio hominibus 500. cum decem filiis Hamanis, in provinciis vero hominibus 75000. interemptis: sed consulto sibi a præda temperarunt".

Die decimo quarto, provinciales Judæi, ab hostium cæde desistentes, epulis et hilaritatibus sese dediderunt: qui vero Susis commorabantur, alio vindictæ die a rege concesso, 300. homines trucidarunt, et decem filiorum Hamanis cadavera e patibulo suspenderunt".

Die decimo quinto Judæi Susis habitantes, ad epulas ac convivia conversi sunt*.

A Mordecaio instituta est consuetudo celebrandi festum Purim sive sortium quotannis die 14. et 15. mensis Adar, et ab Esthera regina confirmata. Suntque hæc hodie Judæorum Bacchanalia: in quibus historiam Estheræ legentes, quoties mentio fit Hamanis, pugnis et malleis pulsant scamna in synagogis.

3500. Ex Naxo insula quidam locupletes a plebe in exilium missi, ad Aristagoram confugiunt Molpagoræ filium, eundemque generum ac consobrinum Histiai Mileti tyranni; quem loco suo civitatis gubernatorem ille reliquerat, quum eum Darius per honoris speciem Susa secum abdu

Esther. cap. 8. ver. 9-17.

Herodot. lib. 5. cap. 65. 91. et 94. "Esther. cap. 9. ver. 1-16.

Esther. cap. 9. ver. 18.

Thucyd. lib. 6.

Ibid. cap. 9. ver. 13-19. y Ibid. cap. 9. ver. 20-32.

ceret. Aristagoras re cum Artapherne, Hystaspis filio, Darii fratre, Ioniæ præfecto, Sardibus communicata, suadet illi, ut Naxum et quæ ex ea penderent, Parum et Andrum, cæterasque Cycladas insulas regi acquireret. Quo consilio a Dario Susis approbato; ad expeditionem sequente vere suscipiendam, ducentas naves instruxit.

3501. c. Artaphernes Megabatem Achæmenidem, suum ac Darii consanguineum, Persici exercitus ducem constitutum, cum 200. navibus Miletum mittit: qui assumpto ibi Aristagora cum Ionico exercitu Chium pervenit. Ubi rixa inter Megabatem et Aristagoram orta, in obsidione Naxi frustra quatuor consumptis mensibus, uterque re infecta domum rediita.

3502. b. Anni 70. a capta per Nebuchadnesarem Tyro hic terminantur: quot depressæ urbis illius conditioni ab Esaia propheta assignati leguntur; in quem scribens Hieronymus libro sexto in Esaiæ cap. XXIII. "Hæc omnia," inquit, "juxta historiam expleta esse, consonis Græcorum et Phoenicum literis indicatur: quod post septuaginta annos instaurata, ad potentiam pristinam sit reversa:" unde ea nunc sui juris facta, usque ad Alexandri magni tempora, ab externo dominio libera permansisse videtur.

Aristagoras Milesius sibi metuens, quia quod Artapherni de subigenda Naxo receperat præstare non poterat, nec exercitui stipendium exigenti dare; de defectione cogitare cœpit. Interim commode contigit, ut Susis ab Histiæo servus quidam veniret compuncto notis capite, quibus Aristagoras monebatur, ut et ipse a Dario deficeret, et Ioniam ad parem defectionem sollicitaret".

Aristagoras, re cum suæ factionis hominibus communicata, eos in sententiam suam perduxit; Hecatæo historico bellum adversus regem Persarum sumendum frustra dissuadente. Inde Iatrogaras Myuntem ab eis missus ad exercitum qui e Naxo reversus agebat, præcipuos classiariorum duces dolo cepit. Aristagoras, palam a Dario defi

z Herodot. lib. 5. cap. 30, 31, 32. a Herodot. lib. 5. cap. 32, 33, 34.

b Esai. cap. 23. ver. 15. 17. c Herodot. lib. 5. cap. 35. Polyæn. stratagem. lib. 1.

ciens, Milesiis libertatis quandam speciem restituit, et ex reliquis civitatibus Ioniæ tyrannos sustulit: deinde Lacedæmonem ad opem implorandam profectus, a Cleomene Spartanorum rege repulsam passus esta.

3503. a. Anno Darii 20. Nabonasari 246. mensis Epiphi secundum Ægyptios die 28. Novembris 19. desinente, circa mediam noctem eclypsis lunæ Babylone obser

vata este.

Hippias Pisistrati filius, Sigeo in Græciam falsa restitutionis spe a Spartanis revocatus, Lacedæmone in Asiam rediit: atque accusatis apud Artaphernem Atheniensibus, ut Athenæ in Darii potestatem venirent, omnem operam dedit.

Athenienses, audientes se ab Hippia apud Artaphernem esse insimulatos, mittunt Sardes nuncios ad dissuadendum Persis fidem habere exulibus Atheniensium. Sed jubet eos Artaphernes, si salvi esse vellent, rursus Hippiam recipere. Dum vero illi eam conditionem recusarent, e Sparta Athenas veniens Milesius Aristagoras ab eis 20. naves, Ionibus auxilio mittendas obtinuit; Melanthio illis præfecto, viro inter Athenienses spectatissimo". Quas naves initium malorum Græcis pariter et Barbaris extitisse, recte notavit Herodotusi. Hæc etenim omnium deinceps inter Persas et Græcos bellorum, in Persici imperii excidio tandem terminatorum, origo prima fuit.

Aristagoras, Miletum revectus, Pæonibus, quos a flumine Strymone Megabazus Thraciæ præfectus in Phrygiam Darii jussu transtulerat, reditum ad patriam persuasit. Qui sumptis liberis atque uxoribus, ad mare fuga se proripuerunt: nonnullis eorum præ metu illic remanentibus. Reliqui in Chium transmittentes, a Chiis in Lesbum, a Lesbiis in Dotiscum sunt transportati; unde terrestri itinere se in Pæoniam receperunt.

3504. Classis Atheniensium Miletum appulit: cui et in

d Herodot. lib. 3. cap. 36, 37, 38. 49, 50, 51.

e Ptolem. magn. syntax. lib. 4. cap. 9.

Herodot. lib. 5. cap. 91. 96.

Herodot. lib. 3. cap. 96, 97.

Herodot. lib. 5. cap. 98.

1 Ibid. cap. 98.

« הקודםהמשך »