תמונות בעמוד
PDF
ePub

Defectusque epulis, et pastus cæde suorum,
Ignoto te, Nile, redit.

Cambyses regressus Memphim, Græcos missos fecit, ut illinc enavigarents. Ibi cum reperisset Ægyptios diem festum agere, quod Apis eis apparuisset; ipse contra ratus lætari eos de clade sui exercitus, addictum ad se Apim mucrone percussit: imperavitque suis, ut sacerdotes quidem flagris cæderent, cæteros autem Ægyptios, ut quemque feriantem adipiscerentur, occiderent. Apis vero sauciatus in templo jacens extabuit: quem e vulnere extinctum tumulavere sacerdotes clam Cambyseh.

Ob hoc, insania correptum fuisse Cambysem dicunt Ægyptii, quum ne antea quidem mentis compos ille fuisset. Post hoc vero, primum furoris indicium in cæde fratris procuranda erupit. Eo enim in Persidem profecto, Cambysæ per quietem videbatur nuncius quidam inde adveniens significare, Smerdim in regio sedentem solio cœlum capite contingere. Quo somnio exterritus, ad fratrem interimendum misit Prexaspem, sibi ex omnibus Persis virum fidelissimum. Hic ubi Susa conscendit, Smerdim necandum curavit, ut quidam aiunt, quum eum eduxisset venatum : dicunt vero alii, quum ad mare rubrum produxisset, ibi eum demersisse'. Justinus ex Trogok, Cometæ mago id negotii datum, neque ante Cambysæ mortem Mergim (sic enim Smerdim vocat) ab eo interfectum fuisse, refert. Ctesias, dedita (ut illi mos est) opera, ab Herodoto dissentiens, longe aliam historiam hic nobis exhibet. Sphendadatem magum a Tanyoxarce (sive Smerdi) flagris cæsum, in suspicionem regni appetendi eum apud Cambysem vocavisse: et de ejusdem magi consilio, Tanyoxarcem, e Bactriana in Ægyptum accersitum, magi loco, qui illi simillimus erat, taurini sanguinis haustu sublatum fuisse; ipsum vero magum ad Bactrios remissum, omnia, non secus ac si verus Tanyoxarces esset, administravisse.

3481. Orotes Persa, post Harpagum, Sardibus, totiusque Lydiæ, Ioniæ et Phrygiæ provinciis, a Cyro præfec

Herodot. lib. 3. cap. 25.

i Herodot. lib. 3. cap. 30. et 65.

h Ibid. cap. 27, 28, 29.

k Lib. 1. cap. 9.

tus, caduceatorem in Samum ad Polycratem, cujusdam rei rogandæ causa, misisse fertur: Polycrates vero tunc forte in conclavi cubans, assistente ei Anacreonte Teio, (insigni illo, ex Ionia, poeta Lyrico; quem amatoriorum carminum inventorem facit, in primo Stromatum libro, Clemens) nec aspectu nec responso præconem dignatus fuisse dicitur. Quem contemptum ulcisci statuens Orotes, misso ad eum Myrto quodam Lydo Gygis filio, fingit se Cambysis metu cum thesauris suis ad illius domum velle perfugere. Polycrates nimis credulus, cum alios secum ducens tum Democedem Calliphontis filium Crotoniensem medicum, Magnesiam ad Meandrum pervenit: ubi captum Oroetes cruci suffixit; Samiis qui illum comitati fuerant dimissis, peregrinis vero, et in his Democede, atque servis jure captivitatis sibi vindicatis'. Valerius Maximus, libro sexto, capite ultimo, "ab Oronte Darii regis præfecto (ita enim cum Cicerone, libro tertio de finibus, eum appellat) in excelsissimo Mycalensis montis vertice cruci affixum" fuisse Polycratem narrat: in eo videlicet Ioniæ promontorio, quod Samum spectat; quum Darius tamen eo tempore non rex, sed Cambysis satelles et nullius adhuc admodum magnæ authoritatis fuerit: ut ex Herodoto liquet, ubi in expeditione Cambysis Ægyptiaca amiculum a Polycratis fratre Sylosonte in foro Mempheos ei donatum fuisse narrat; a quo ortum proverbium, ἡ Συλόσωντος χλαμύς. Eo vero tempore quo in Ægypto dubiæ sanitatis fuit Cambyses, suspensum esse Polycratem, docet idem": a quo non dissentit Plinius", hoc factum referens sub annum Romæ conditæ 230. quo juxta Varronianas, quas ille sequi solet, rationes, LXIV. acta est Olympias.

Cambyses sororem, de qua dictum est, Meroen, eandemque et conjugem, fratris cædem ægre ferentem, e medio sustulitp.

Anno septimo Cambysis, Nabonasari 225. mensis Pha

Herodot. lib. 3. a cap. 120. ad 127.

Lib. 3. cap. 139, et 140.

Lib. 33. cap. 1.

Ibid. cap. 120.

P Herodot. lib. 3. cap. 31, 32.

menoth secundum Ægyptios die 17. Julii 16. ante mediam noctem hora prima Babylone eclipsis lunæ observata

est.

Cambyses Prexaspis filium, qui illi a poculis erat, adacta per cor ejus sagitta transfixit. Altero die duodecim primarios Persas, nullo crimine mortem commeritos, vivos in caput defodit. Croesum, Lydorum quondam regem, de rebus hisce amice illum monentem, occidi jussit. Sed postea pœnitens, servatum quidem illum fuisse gavisus est, conservatores vero illius interfecit. Multa quoque hujusmodi alia tam in Persas quam in socios, dum Memphi moraretur, per insaniam faciebat. Vetusta recludens sepulchra, mortuos inspiciebat. Vulcani templum adiens, multo derisu simulacrum illius cavillatus est. In templum etiam Cabyrorum, inaccessum alteri quam sacerdoti, ingressus; quæ illic erant simulacra, multis in ea jocatus verbis, concremavit. Templa partim igni, partim ferro devastavit, mutilans, exscindens, comburens; quemadmodum et obeliscoss.

3482. Patizithes magus, quem Cambyses rerum suarum familiarium curatorem domi reliquerat, cognita Smerdis nece, quæ occultabatur paucisque Persarum erat cognita, fratrem suum magum, Smerdi et cognominem, et corporis specie simillimum, in regio solio collocavit: caduceatoribus cum alia in loca, tum vero Ægyptum ad exercitum dimissis; qui edicerent, ut Smerdi Cyri filio deinceps obedirent, non Cambysi. Ita Herodotust; ex Trogo enim Justinus", statim post mortem Cambysis Cometem magum, prostrato Mergide, sive Smerdi, cui regnum debebatur, fratrem suum Oropasten subjecisse refert, et oris et corporis lineamentis illi persimilem. Ctesias vero Bagabatem eunuchum, et Artasyram Hyrcanium (qui in Ægypto cum Cambyse erant, et plurimum authoritate apud eum valebant) Sphendadati mago, qui occiso Cyri filio erat simillimus, regni tradendi consilium, antequam Cambyses mo

9 Ptolem. magn. syntax. lib. 5. cap. 14.

r Herodot. lib. 3. a cap. 34. ad 38.

Strabo, lib. 17.

u Lib. 3. cap. 9.

Lib. 3. cap. 61.

reretur, iniisse, et post illius mortem ei detulisse regnum

narrat.

Cambysi ex urbe Buti redditum fuerat oraculum, eum in Ecbatanis decessurum: quod ille de Ecbatanis Mediæ, ubi res ejus omnis erat, intellexerat. In Ecbatanis vero Syriæ cum exercitu agenti caduceator præcepta Magi exposuit. Qui, conjuratione intellecta, in equum insiliit, habens in animo quamprimum Susa versus exercitum ducere in Magum. Insilienti in equum gladius vagina excidit; a quo in femore vulnus accepit. Vicesimo dehinc die, accitis Persarum primoribus, et fratris sui cædem et magorum fraudem detexit: utque iis pulsis, imperium ad Medos (Magus enim erat Medus; ut ex Herodoto colligere licet) rursus redire non sinerent obtestatus; femore celerrime contabescente interiit, cum regnasset septem omnino annos et menses quinque. Revertentem ab expeditione Ægyptiaca, apud Damascum esse mortuum, narrat Josephus, pro Ecbatanis Herodoti Damascum substituens. Ctesias Babylonem usque pervenisse ait, ibique vulneratum occubuisse: de morte ejus, et portentis quæ eam antecesserunt, ita scribens.

Sacrificante Cambyse, quum victimæ jugularentur, sanguis non effluxit: qua ex re animo concidere cœpit. Et Roxane puerum capite carentem ei peperit: et magis dejecto erat animo. Magique renunciarunt, hanc prodigiorum esse significationem; nullum regni successorem ab eo relictum iri. Mater etiam noctu illi in somnis apparens, ob fraternam cædem interminari illi est visa: ideoque magis etiam angebatur. Quumque Babylonem accessisset, et ibi parvum lignum cultro poliens, tempus ut falleret, femoris musculum feriisset; undecimo die mortem obiit. Ex Ægypto vero discedens, præfectum ibi Aryandem reliquerat.

Cambyse mortuo, nequaquam persuasum est Persis

* Lib. 3. cap. 73. et 126.

Herodot. lib. 3. a cap. 62. ad 66.

2 Lib. 11. antiqu. cap.

a Ctes.

3.

b Herodot. lib. 4. cap. 166.

rerum potiri Magum, sed revera fratrem illius regnare: Prexaspe præsertim pernegante eum a se fuisse interfectum; quum illi tutum jam non esset, ipsius manu filium Cyri inreremptum fuisse confiteri. Quæ res eo occultior etiam fuit, quod apud Persas persona regis sub specie majestatis occuliturd. Indeque Magus, simulando se Smerdin esse Cyri filium, qui ipsi fuerat cognominis et specie simillimus, securus regnavit menses 7. qui reliqui erant ad implendum octavum annum regni Cambysis: per quos menses omne genus liberalitatis in subditos munificentiæque exhibuit; adeo ut ejus defuncti magnum ceperit desiderium omnes Asiam incolentes, ipsis Persis exceptis. Nam missis ad singulas quibus imperabat nationes edictis, immunitatem tributorum ac vacationem militiæ in triennium tribuit, atque hoc statim adeptus imperium edixit. Atossam quoque Cyri filiam, et reliquas omnes Cambysis uxores, sibi accepit.

Ex septem magis (tot enim fuisse, in libro nono, capite secundo, Valerius Maximus indicat,) principes duo fuerunt; ab Herodoto memorati: Patizites (Trogo Cometes dictus) et ejus frater,'qui solus, filii Cyri persona assumpta, regium nomen obtinebat; Herodoto Smerdis, Æschylo Mardus, Ctesiæ Sphendadates, Trogo Oropastes, in sacra Scriptura Artachshashta nominatus.

Ad Artachshashtam hunc Samaritanorum perlatæ sunt literæ, 'de prohibenda ædificatione Hierosolymæ ; utpote civitatis (ut illi criminabantur) rebellis ac pessimæ, et quæ, ubi ædificata foret, tributa Persico imperio negatura esseti.

3483. a. Artachshashta rescripto suo Hierosolymam ædificari vetat, donec a se aliter constitueretur. Cujus interdicti authoritate fulti Samaritani, Hierosolymam advolantes, armata manu Judæos ab ædificando prohibent. Unde illi, non ab urbis tantum, sed etiam a templi ædificatione (quæ Cyri edicto expresse mandata fuerat) cessa

e Herodot. lib. 3. cap. 66.

e Herodot. lib. 3. cap. 67. Lib. 3. cap. 61. et 78.

d Justin. lib. 1. cap. 9.
f Ibid. cap. 68. et 88.

Ezr. cap. 4. ver. 7—16.

« הקודםהמשך »