תמונות בעמוד
PDF
ePub

Ecclesiæ liberatione, Messiæ morte demum procuranda ; nobilissimo illo septuaginta septimanarum edito vaticinioTM.

Cyrus, anno postquam Babylonem cum conjuge venit exacto, exercitum Babylonem coegit: in quo, ad centum viginti equitum millia, currus falcatos bis mille, peditum millia sexcenta, habuisse proditur. Quo adparatu facto, expeditionem illam suscepit, qua nationes universas sibi subjecisse dicitur, quæ a Syria ad mare rubrum usque sedes suas habent".

3468. a. Cyrus, Cambyse patre in Persia et Cyaxare socero in Media vita functis, orientis monarchia potitus est: a qua et axis illius annos septem in libro octavo Taideias ipsius dinumerat Xenophon; et primum illius annum, ex ipsis Medorum et Persarum archivis, sacra deducit Scriptura. Hoc enim anno promulgatum esse docet edictum illud celebre, cujus initium: "Sic ait Cyrus rex Persidis: Omnia regna terræ tradidit mihi Jehova Deus cœli:" quo, exactis jam septuaginta annis servitutis Babylonica a Jeremia prædictis, juxta vaticinium ab Esaia de eo nominatim editum, Judæis in universo regno suo versantibus in patriam revertendi potestatem concessit, et reduces templum Deo Hierosolymis reædificare jussit; structuræ etiam modulo præscripto, vel concesso potius, (si enim observatus ille fuisset, longe amplior futura fuisset hæc domus, quam prior illa Salomonis; contra Hagg. cap. II. ver. 3. nisi cubiti in Cyri edicto minoris mensuræ fuerint quam priores illi Salomonici;) impensis e domo regia subministratis, et instrumentis domus Dei quæ Nebuchadnesar abstulerat restitutis".

Judæorum reducum principem, sive legatum regium, Cyrus constituit Sesbasarem: cui et ejus jussu Mithridates præfectus ærario vasa sacra tradidit; Hierosolymam perferenda, et in templo collocanda. Chaldaico vero sive

m Dan. cap. 9. ver. 1, 2. &c.

n Xenoph. institut. lib. 8.

Esai. cap. 44. ver. 28. et cap. 45. ver. 13.

p 2 Chron. cap. 36. ver. 22, 23.

et cap. 6. ver. 2-5.

Ezr. cap. 1. ver. 1, 2. 7. cap. 5. ver. 13, 14.

Ezr. cap. 1. ver. 7-11. et cap. 5. ver. 14, 15.

aulico nomine Sesbasar dictus fuisse putatur, qui Hebraico Zerubbabel'.

c. Judæi in patriam reditum instituunt. Pauperiores imperatis subsidiis juvantur. Numerus filiorum provinciæ (sive extorrium Hebræorum, in Chaldæa genitorum) cum præside Zerubbabele Shealticlis sive Salathielis filio, et summo sacerdote Jesu sive Josua Josadaki filio, redeuntium fuit 42360. præter proselytos servos et ancillas, numero 7337. Numeri quidem singulares, in Ezra catalogo summam tantum conficiunt 29818. in Nehemiæ, 31031. quarum utraque minor est summa illa universali 42360. quæ in utroque pariter catalogo universæ congregationis fuisse dicitur". Eos vero qui ad complendam illam summam desiderantur, quærendos esse "in iis qui ascenderunt de reliquis tribubus," in chronici sui majoris capite vigesimo nono Hebræi significant. Superfuerunt enim usque ad extremum reipublicæ Judaicæ excidium, cæterarum etiam decem tribuum reliquiæ; non solum in diaσropa, et Hierosolymis2 et reliquis civitatibus Judæa, sed in propriis etiam sedibus. Neque enim integras regni Israelitici tribus Salmanasar abduxerat, ut ad annum mundi 3327. ex Josiæ historia ostendimus: sed aliquantam earum partem in terra sua reliquit, a Nebuchadnesare postea simul cum Judæis, Benjaminitis et Levitis in Babyloniam deportatam, et a Cyro inde dimissam. Indeque captivitate soluta, ut primo anno Cyri omnes Israelitæ habitavisse dicuntur in civitatibus suis ita et sexto Darii iidem templi encænia celebravisse memorantur, oblatis "pro peccato totius Israelis hircis duodecim, juxta numerum tribuum Israelis";" et Christo evangelium in Galilæa prædicante, impleta fuisse

Ezr. cap. 3. ver. 8. 10. collat. cum cap. 5. ver. 16.
Ezr. cap. 1. ver. 5, 6.

Ezr. cap. 2. ver. 1-65. 1-9.

Nehem. cap. 7. ver. 6-67. et cap. 12. ver.

"Ezr. cap. 2. ver. 64. Nehem. cap. 7. ver. 66. * Act. cap. 26. ver. 7.

y Jacob. cap. 1. ver. 1.

21 Chron. cap. 9. ver. 3. Luc. cap. 2. ver. 36. a 2 Chron. cap. 11. ver. 16. cum cap. 31. ver. 6. b Ezr. cap. 2. ver. 70.

a Matth. cap. 4. ver. 14.

VOL. VIII.

Ibid. cap. 6. ver. 16, 17.

dicitur Esaiæ prophetia, de populo terræ Zabulonis et Nephthali vidente lucem magnam.

Primores paternarum familiarum Hierosolymam pervenientes, pro facultate sua, ad templi instaurationem obtulerunt auri drachmas 61000., argenti pondo 5000., et tunicas sacerdotum 100. Habitaveruntque sacerdotes ac Levitæ, similiterque omnes Israelitæ, in civitatibus suis.

3469. a. Mensis septimi die primo, in Tubarum festo, Israelitæ ex civitatibus suis Hierosolymam unanimiter pervenientes, extructo altari, sacrificia ordinaria unoquoque mane et vespere Deo obtulerunt: ejusdemque mensis die decimo quinto festum Tabernaculorum celebrarunt. Materiam quoque et opifices ad templum extruendum pararunt; secundum facultatem a Cyro ipsis datam'.

c. Anno ab adventu eorum secundo, mense secundo, sive Ijar, Levitas operi domus Dei præfecerunt : et templi secundi fundamenta, cum seniorum qui prius illud, ante annos 53., viderant planctu, et juniorum lætitia, posuerunt.

Hostes Judæorum Cuthæi, ab Esar-haddone in Samariam traducti, operam suam ad templi structuram fraudulenter offerunt: sed repulsam ferentes, opus interturbant, et manus ædificantium debilitanth.

3470. a. Primus annus sabbaticus, post reditum a captivitate Babylonica, a Judæis actus est.

c. Samaritani per Cyri aulicos, largitione sibi conciliatòs, cœptum a Judæis opus impediunt. Unde Danieli trium septimanarum luctus obortus fuisse videtur: in quibus jejunium circa tertium mensis primi diem, anno imperii Cyri tertio cœptum, ipsis etiam festi paschalis diebus continuatum est. Quo finito, die vigesimo quarto mensis primi illa de regum Persicorum, Alexandri magni et successorum ejus imperiis visio Danieli, ad Hiddekel sive Tigrim fluvium consistenti, est exhibita, quæ tribus ultimis prophetiæ capitibus continetur: quam et omnium postremam illum habuisse, paulo ante vitæ terminum, ex ejusdem epilogo colligitur.

e Ezr. cap. 2. ver. 68, 69, 70. Ezr. cap. 3. ver. 8—13.

i Ezr. cap. 4. ver. 5.

f Ibid. cap. 3. ver. 1-7.
h Ibid. cap. 4. ver. 1-4.
Dan. cap. 10. ver. 1-4.

3473. Amasis a Cyro defecisse videtur, et captiva multitudo Ægyptiorum in terram suam rediisse, exactis quadraginta annis post eorum dispersionem sub Nebuchadnesare factam: vetere quidem regno, sed præ reliquis humili parumque diuturno, postremis Amasis diebus eisdem restituto. Cyrum enim Ægyptum sub imperio suo habuisse, tum in octavo institutionis Cyri libro, tum in totius operis prologo, confirmat Xenophon: et a Cambyse ejus filio postea fuisse subactam agnoscunt omnes. Unde tempore intermedio in libertatem se vindicavisse colligimus. Hujus defectionis occasione, fortasse etiam apud Tyrios, Hiromi (in quo ipsorum judicum et proregum catalogus apud Josephum terminatur) viginti annis jam completis, pro indigenis (cujusmodi apud eos, ut Amasim apud Ægyptios, hactenus fuisse collocatos, vel ipsa Punica eorum nomina fidem fecerint) alienæ gentis præsides sunt substituti.

3475. b. Cyrus septuagenarius vita functus est; postquam Persici et Medici exercitus imperator declaratus est 30. annis, post captam Babylonem 9. post initam monarchiam 7. cum mense uno aut altero. De mortis genere, magna inter authores est dissensio. Herodotus, Justinus ex Trogo", et Valerius Maximus in prælio contra Massagetas vel Scythas occisum; cæsique caput amputatum a Tomyri regina, insatiabilem cruoris sitim illi exprobrante, in utrem humano sanguine repletum conjectum fuisse narrant. Diodorus Siculus eam Cyrum in acie captum cruci affixisse affirmat. Ctesias in prælio contra Derbicas, populum Hyrcanis vicinum, Cyrum jaculo ab Indo quodam sub coxa in femore vulneratum, Derbicum regem Amoræum cum duobus filiis interfectum, et tertio a vulnere accepto die Cyrum mortem obiisse, scribit. Johannes Malela Antiochenus, ex commentitio quodam scripto Pythagoræ Samii, in pugna navali a Samiis interemptum esse Cyrum refert. Sed Xenophon in Perside inter suos placida morte defunctum fuisse memorat: quum, inter alia multa, filiis præcepisset ut cadaver suum nec in auro nec

Ezek. cap. 29. ver. 11-16. Jerem. cap. 46. ver. 26.

Lib. 1. cap. 214.

Lib. 9. cap. 10.

9 Lib. 11.

"Lib. 1. cap. 8.

P Lib. 2.

r Instit. lib. 8.

in argento nec ulla in re alia sed in terra quamprimum conderent; Persas tamen omnes ac socios ad monumentum ejus evocarent; atque illis exhibitis quæcumque in hominis fortunati funere solenne est exhibere dimitterent. Conditorium vero illius Pasargadis in Perside positum, rerum Alexandri magni scriptores memoriæ commendarunt, Curtius, Plutarchus, Arrianus, et qui præsens Alexandri jussu illud inspexerat Aristobulus, a Strabone in libro decimo quinto Geographiæ productus; ubi ex eo et inscriptionem hanc monumenti refert: "O homo, Cyrus ego sum, qui Persis imperium constitui, et rex Asiæ fui. Ne igitur monumentum mihi invideas." Nam Græca illa, (sed Persicis, si credere libeat, literis exarata) quæ -apud geographum ex Onesicrito subjicitur,

̓Ενθάδ' ἐγὼ κεῖμαι Κῦρος βασιλεὺς βασιλήων.

Cyrus ego, rex olim regum, conditus hic sum,

ejusdem est fidei, cujus commentum illud quod ex eodem repetit Lucianus, in libro de Longævis, alterum; Cyrum, quum desideraret amicos, a Cambyse filio sublatos, centesimum ætatis annum agentem, præ morore vitam finivisse.

Cyrus seniori filio Cambysæ imperium; juniori vero Tanaoxaræ vel Tanyoxarcæ (quem Herodotus Smerdim, Justinus ex Trogo Mergim appellat) ut Ctesiæ quidem placet, Bactriorum, Choramnæorum, Parthorum et Carmaniorum, ut vero Xenophontis Medorum, Armeniorum, et Cadusiorum, satrapias reliquit.

In principio regni Ahasueri (sic enim Scriptura Cambysem nominat) Samaritani, qui vivente Cyro cuniculis hactenus egerant, accusationem scriptis comprehensam contra habitatores Judæ et Hierosolymorum ad hunc deferre non sunt veriti', quam immane inter patris et filii mores discrimen esset, non ignari; quippe quum Cyrus esset πρὸς τοὺς ὑποτεταγμένους εὐγνώμων καὶ φιλάνθρωπος, Cambyses vero φύσει μανικὸς καὶ παρακεκινηκὼς τοῖς λοyuooïç: ut a Diodoro Siculo recte est observatum".

s Lib. 8. institut.

Ezr. cap. 4. ver. 6.

"In excerptis ab Henr. Valesio editis, pag. 238. et 219. cum Herodoto, lib. 3.

cap. 89.

« הקודםהמשך »