תמונות בעמוד
PDF
ePub

eumque cum Magnesia in prædam suis militibus exposuite.

3461. Harpagus, qui apud Cyrum primi loci habebatur, adversus Ioniam dimicat: ut in Eusebii chronico, ad annum secundum Olympiadis LIX. notatum habetur. Mazare enim ex morbo vita functo, Harpagus Medus (quem Harpalum alii per errorem nominant) dux a Cyro constitutus est: qui simul atque in Ioniam venit, urbes, ductis circa monia aggeribus, expugnavit; sicque Phocæa prima Ionum civitate potitus est.

Phocæenses urbe sua Persis relicta, cum conjugibus et liberis in Chium trajecerunt: unde Phocæam iterum divertentes, præsidiis Persarum quæ Harpagus ibi reliquerat trucidatis, ex Oenusis insulis in Cyrnum sive Corsicam, ubi ante annos 20. civitatem Alaliam condiderant, navigarunt. Hic per quinquennium commorati, cum omnem viciniam armis infestarent, Tyrrheni et Carthaginienses 60. navibus instructi contra totidem Phocæensium depugnarunt. Ibi Phocæenses cruenta potiti victoria, 40. navibus amissis, Rhegium demigrarunt, et civitatem Hyelam sive Veliam in agro Oenotriæ condiderunt. Phocæenses, qui Massiliam condiderunt, mari Carthaginienses devicisse, in libro primo historiæ suæ confirmat Thucydides. Partem enim eorum Veliam, partem Massiliam condidisse, Romæ regnante Servio Tullio, post annum amplius sexcentesimum quam Æneas in Italiam venit, Hyginus testatur, ab A. Gellio citatus; ejusdemque Massiliensis coloniæ meminit Isocrates in Archidamo. Vide supra ad annum mundi 3404.

Similiter et Teii, simulatque aggerum beneficio eos cepisset Harpagus, omnes conscensis navibus trajecerunt in Thraciam: ibidemque urbem condiderunt Abderam, cujus fundamenta prius Timesius Clazomenius jecerat: ut supra ad annum mundi 3349. est notatum. Reliqui vero Iones omnes, præter Milesios qui jam Cyro fœdere astricti fuerant, superati tandem accesserunt Harpago; et in

Herodot. lib. 1. cap. 161.

e Herodot. lib. 1. cap. 164-167.

Lib. 10. Noct. Attic. cap. 6.

d Ibid. cap. 162.

patria remanentes, ea quæ imperabantur subibants. Iisdem tamen, etiamsi afflictis, nihilominus sese ad Panionium recipientibus Bias Prienæus, inter septem sapientes præcipuus, consuluisse dicitur, sed frustra; ut communi classe solventes, Sardiniam peterent, et ibi unam civitatem omnium Ionum construerent. Hoc enim pacto eos servitute liberatos feliciter esseh victurosi.

3464. a. Cyrus, quum continentem universam subegisset, Assyriis bellum intulit; adversus Labynitum, sive Nabonidum, eorum regem ducens exercitum*, rumore ea de re ad Babylonios perveniente, altero ante obsessam urbem anno'. Cyrus enim Babylonem jam tendens ubi venit ad Gyndem amnem, qui influit in Tigrim, navigiis destitutus, trajicere eum non poterat. Interim equorum candidorum unus, qui sacri illis erant, fluvium ingressus, vorticibus ejus absorptus est. Quod ægerrime ferens Cyrus, expeditione in Babylonem intermissa, fluvium in 360. alveos diduxit: ut vel a mulieribus (quod comminatus fuerat) transiri posset, ne genua quidem tingentibus. Atque in eo opere perficiendo, tota æstas est absumptam.

3465. b. Sequente vere Cyrus, conjunctis Medorum et Persarum gentiumque fœderatarum copiis, Babylonem perrexit: ubi prælio inter duos dominatores, Cyrum et Belshazarem sive Nabonidum, commisso, Chaldæi prælio fusi ad urbem confugerunt, et obsidionem passi sunt", quam illi tamen contempserunt: tum quod eis commeatus esset copiosior quam in annos viginti, tum quod de Cyri exercitu plurimos animis erga se magis esse benevolis arbitrarentur quam erga Persaso.

Cyrus a suis fossam latissimam profundissimamque circa urbis murum undique agendam curavit, terra versus seip

Herodot. lib. 1. cap. 168, 169.

h Herod. lib. 1. cap. 170.

De Xanthiis vero Lycia, Harpago dedere se recusantibus; vid. Appian. lib. 4. bell. civil. pag. 635. c. cum Plutarcho, in M. Bruto, pag. 999. init.

k Herodot. lib. 1. cap. 178. et 188.

1 Jerem. cap. 51. ver. 46.

m Herodot. lib. 1. cap. 189, 190. et 202. cum lib. 5. cap. 52.

n Herodot. lib. 1. cap. 190. cum Jerem. cap. 51. ver. 27, 28. 30.

• Herodot. lib. 1. cap. 190. Xenoph. institut. lib. 7.

sos adgesta; et multas turres exstruendas, ut quamplurima essent excubiarum loca: divisoque in partes duodecim exercitu, ut pars quælibet unum anni mensem in excubiis esset, mandavit.

3166. b. Cyrus quum jam longo tempore nihil admodum res ipsius proficerent, a flumine ad ingentem illam paludem, quam, latitudine quoquo-versus 320. vel 420. stadiorum, regis hujus Babylonii mater Nitocris nuper defoderat, fossam duxit: deinde et hujus et alterius circa urbis murum ab eo ductæ fossæ ostia aperiens, aqua fluminis eo derivata, pristinum ejus alveum (duorum stadiorum latitudine per urbem tendentem) hominibus pervium reddidit.

Per fluvium jam vadosum Cyrus cum exercitu transiens, obseratis omnibus quæ ad flumen ferebant portulis conscensisque septis, urbem invasit, quum die festo agitarentur convivia'. Tantaque urbis erat magnitudo, ut (quemadmodum narrabant accola) quum capti jam essent qui extremas urbis partes incolebant, ii qui mediam habitabant urbem id non animadverterents. Quo spectant et illa prophetæ : "Cursor obviam cursori curret, et nuncius obviam cursori curret, et nuncius obviam nuncio; ad indicandum regi Babyloniæ, captam esse civitatem ejus ab extremitate."

Eo tempore Belshasar (qui et Nabonidus et Labynitus) epulo magnificentissimo proceres excepturus, vasa domus Dei, quæ Nebuchadnesar ipsius pater (sive avus: fuisse enim filium filii ejus, ex Jeremiæ cap. XXVII. ver. 7. colligitur) Hierosolymis exportaverat, ad idolorum suorum gloriam verique Dei contumeliam, producit. Deus, immissa manu, de annorum imperio Babylonico præfinitorum numeratione ejusdemque appensi et justo longe levioris inventi ad Medos ac Persas translatione, impendens judicium in tectorio parietis ante oculos omnium describit.

P Xenoph. institut. lib. 7.

↑ Herodot. lib. 1. cap. 190, 191. Xenoph. instit. lib. 7. cum Jerem. cap. 50. ver. 38. et cap. 51. ver. 32. 36.

r Id. ibid. cum Jerem. cap. 51. ver. 39. 57.

Herodot. lib. 1. cap. 191.

Jerem. cap. 51. ver. 31.

Chaldæis scriptionem legere nescientibus, reginæ monitu accersitus Daniel eam legit et interpretatur: qui propositum a rege præmium accipiens, tertius in regno futurus proclamatur". Cum autem uxores Belshasaris convivio adfuisse, regina vero postea supervenisse dicatur, regina mater hæc fuisse intelligitur, illa videlicet Nitocris; quam postremi hujus Assyriorum sive Chaldæorum regis matrem fuisse, ex Herodoto jam audivimus.

Eadem qua convivium celebratum est nocte, interfectus est Belshazar rex Chaldæorum: a Gobryæ et Gadatæ militibus. Atque ita Babylonicum imperium est destructum (prout ab Esaia, cap. XIII. XIV. XXI. XLIII. XLVI. XLVII. Habbakuko, cap. II. et Jeremia, cap. XXV. L. LI. fuerat prædictum) atque ad victores Medos et Persas translatum.

Darius Medus Assueri, sive Cyaxares Astyagis filius, Chaldæorum imperium a victore Cyro Persa sibi traditum accepit. Cui et domum, et palatia Babylone Cyrus seposuerat; ut si eo veniret, tanquam in sua posset divertered. Eumque, primo hoc imperii sui anno, angelus confirmasse et roborasse dicitur; imperavit autem annis duobus.

Cyrus, rebus Babylone compositis, per Medorum regionem in Persidem ad patrem Cambysem et matrem, adhuc viventes, profectus est: indeque in Mediam reversus, unicam filiam et hæredem Cyaxaris in matrimonium duxit, dotis nomine universæ Mediæ hæreditate accepta; nuptiisque celebratis, mox cum ea discessit. Quumque esset Babylone, ad nationes in ditionem redactas misit satrapas: in Arabiam, Megabyzum; in Phrygiam majorem, Atracaman; in Lydiam et Ioniam, Chrysantam; in Cariam, Adusium; in Phrygiam Hellespontiacam et Æolidem, Pharnuchum. Cilicia vero, et Cypro, et Paphlagonibus satrapas Persicos nullos misit; quod ultro visi essent ad

u Dan. cap. 5.

y Dan. cap. 5. ver. 10.

Dan. cap. 5. ver. 30.

x Ibid. ver. 2, et 3.

a Xenoph. instit. lib. 7.

Dan. cap. 5. ver. 21. cum cap. 6. ver. 8. 12. 15.

e Dan. cap. 5. ver. 31. et cap. 9. ver. 1.

Xenoph. institut. lib. 8.

e Dan. cap. 11. ver. 1.

versus Babylonem illius signa sequuti. Sed tamen his etiam tributa indixit adferenda.

Regiones, Medicarum quibus præfectus fuerat copiarum opera subactas, ad Cyaxaris ditionem se adjecisse, professus est Cyrus: ideoque ejus consilio in superiori illo congressu adhibito, satrapiarum eam distributionem, illum instituisse, ut credamus par est. Ut enim de Cyro Xenophon"; “ Εδόκει αὐτῷ σατράπας ἤδη πέμπειν ἐπὶ τὰ κατεστραμμένα ἔθνη, Visum est ei satrapas jam mittere ad subactas nationes;" ita propheta Daniel (Babylone, ut videtur, hoc tempore cum Cyro in Mediam profectus) de Cyaxare: "Visum est Dario præficere regno satrapas centum viginti, qui essent in toto regno." Super istos autem satrapas eparchos tres constituit, quorum summus erat ipse Daniel. Unde stimulati invidia cæteri, edictum a rege obtinuerunt, ut illi soli per dies triginta supplicaretur. Cui quum non paruisset Daniel, in foveam leonum conjectus incolumis inde eductus est. Darius vero accusatores leonibus objiciens, decretum de reverentia Deo Danielis præstanda in universo regno suo promulgavit.

3467. a. Sub finem primi anni imperii Darii Medi (ab eversa Babylonica monarchia deducti) iniit annus septuagesimus servitutis Babylonicæ, sub Jehojakimo, anno primo Nebuchadnesaris cœptæ: illorum postremus, qui calamitati huic præfiniti fuerant, in prophetia illa1: "Sic dicit Dominus: Cum cœperint impleri in Babylone septuaginta anni, visitabo vos et præstabo erga vos verbum illud meum optimum, reducendo vos in locum hunc, &c. Quum invocaveritis me ut abeatis, et oraveritis me; tum exaudiam vos." Qua temporis jam imminentis consideratione incitatus Daniel, remissionem peccatorum, et suorum et popularium, promissamque captivitatis solutionem ardentissimis precibus a Deo flagitat. Cui angelus Gabriel non de hoc solum responsum affert, sed etiam de spirituali

Xenoph. institut. lib. 8.

h Institut. lib. 8.

k Dan. cap. 6.

Apud Xenoph. lib. 5.
i Daniel. cap. 6. ver. 1.
Jeremiæ cap. 29. ver. 10.

« הקודםהמשך »