תמונות בעמוד
PDF
ePub

ditam fuisse: ut supra ad annum mundi 3405. est annotatum.

Sub postremo vero hoc Babyloniorum rege, muros circa fluvium Babyloniæ civitatis, a Nabuchadnesare tantum inchoatos, ex latere cocto et bitumine fuisse constructos, in libro tertio Chaldaicæ suæ historiæ narrat Berosus. Hujus enim mater Nitocris, mulier solertissima, Medorum Babyloniæ jam imminentium potentiam et insidias verita, ut per anfractus fluvii remora fieret navigantibus, Euphratem qui rectus et celer erat depressis fossis flexuosum lentumque effecit. Aggerem deinde miræ magnitudinis ad utramque fluminis ripam excitavit; et supra urbem paludem ingentem effodit, in quam averso flumine siccatus est ejus alveus. Tum vero ripas intra urbem, ac descensus qui ex portulis ad flumen ferebant muris lateritiis munivit, juxta monium quæ urbem ambiebant rationem. Extruxit item circa mediam fere urbem pontem lapideo opere; atque his omnibus demum perfectis, Euphratem ex palude in pristinum alveum revocavit. Pontis hujus, qui domos regias in utraque fluminis ripa positas junxit, mirandam fabricam describens Philostratus, a regina ex Medorum gente nata extructum illum fuisse asserit. Unde, ut Nebuchadnesarem Amyitim, ita et filium ejus Evilmerodachum Nitocridem, Medici generis uxorem habuisse colligimus.

3453. Merbalo mortuo, Tyriis a Babylonio præfectus est Hiromus frater ejus: qui 20. regnavit annis".

3455. Darius Hystaspis filius natus est: paulo ante mortem Cyri annum fere 20. ætatis agens; testante Herodoto1.

3456. c. Croesus, Babylonii et confœderatorum exercitus imperator delectus, Halym fluvium qui Medorum et Lydorum ditionem disterminabat, Thaletis Milesii industria, sine ponte trajiciens, in Cappadociam pervenit: ibique urbem Pteriam expugnavit, cunctasque circa urbes

e Apud Josephum, lib. 1. contra Apion. Herodot. lib. 1. cap. 185, 186. 188.

g In vita Apollonii, lib. 1. cap. 18. h Phonic. annal.

Lib. 1. cap. 209.

cepit, Syros nihil commeritos exterminans. Cappadoces enim a Græcis Syros nominatos, confirmat Herodotusk. Cyrus, caduceatoribus prius ad Iones tentandos ut ad se a Croeso deficerent frustra missis, æquo marte cum Crosi copiis conflixit. Postero die Croesus, quum Cyrus ipsum supersederet invadere, Sardes regressus est: ubi per hyemem quiescere decreverat, et initio statim veris tendere adversus Persas. Auxiliarios igitur qui aderant dimisit, et ad absentes socios, inter quos erant et Lacedæmonii, caduceatores ablegavit: utrisque edicens, uti ad quintum mensem Sardibus convenirent. Ita dissipato Crosi exercitu, subito supervenit Cyrus cum suis. Quorum inopinato adventu territus Croesus, Lydos tamen educit in prælium, equitatu maxime confisus. Ejus ut vim Cyrus eluderet, camelos equis ejus objecit: quorum odorem cum equi ferre non possent, aversi equites abducebant a prælio. At Lydi ex equis desiliunt, et pedites cum Persis confligunt; multisque aliquandiu utrinque cadentibus, tandem vertuntur in fugam: quos insecuti Persæ Sardes, post quatuordecim dierum obsidionem, expugnarunt. Croesus incendio damnatus, Solonis nomine ter inclamato, (cujus de rerum humanarum inconstantia sermonem prius contempserat) a Cyro liberatus est, et a consiliis deinceps habitus. Cyrus Abradatæ Susorum regis, qui a Babylonio ad ipsum deficiens in pugna interemptus est, et Pantheæ quæ super mariti cadaver se jugulavit, funus curat, et ingenti apposito monumento decorat1.

Croesus, vinculis suis Delphos missis, per oracula se delusum frustra conqueritur.

Ionas et Æolas, volentes iisdem conditionibus stare quibus Croeso fuerant subjecti, Cyrus repulit: solis Milesiis hoc concesso, qui sibi metuentes prius cum eo fœdus

* Lib. 1. cap. 72.

Herodot. lib. 1. a cap. 75. ad 90. cum Xenoph. institut. lib. 7. Diodori excerptis ab Hen. Valesio edit. pag. 241. Plutarch. in Solone, Polyæn. stratagem. lib. 7. in Cyro et Cræso, et Solino in Polyhistor. cap. 1. ubi, Olympiade octava et quinquagesima victorem Cyrum intrasse Sardes, scribit; anno nimirum illius primo ut habet etiam Eusebius in chronico.

Herodot. lib. 1. cap. 90, 91.

pepigerant". Reliqui, mœnibus suis communitis, Pythermonem Phocensem cum aliis legatis ad Lacedæmonios mittunt, ut auxilium ab illis rogarent. Quod licet illi recusassent, per Lacrinem tamen Cyro denunciarunt, ne ulli Græciæ civitati damnum inferret; utpote se id minime toleraturis. Qui se deinceps operam daturum respondit, ut Græcis, non Ionum, sed propria sua incommoda essent deplorandao.

Thales Milesius Ionibus consulit, ut unam communem curiam in Teo haberent; quæ in media erat Ionia".

3457. Cyro Sardibus manente, machinasque fabricante et arietes, ut eorum qui parere nollent monia solo æquaret; ejus opem Cares implorant, ut civile inter eos bellum ortum componeret. Is Adusium Persam cum exercitu ad eos mittit; perlibenter in ea expeditione Cilicibus et Cypriis ejus signa sequentibus. Adusius Carum controversiam ita componit; ut in utriusque tamen partis arcibus milites præsidiarios relinqueret.

Olympiade LVIII. ad finem primo illius anno tendente, Thales Milesius defunctus est; quemadmodum ex Sosicrate refert Laertius: et Anaximander Milesius obliquitatem Signiferi primus observavit, ut ex aliis a Plinio habetur traditum, libro primo, capite oetavo; licet præceptori ipsius Thaleti eam non fuisse incognitam, rectius Plutarchus nos docuerit, libro secundo de placitis Philosophorum, capite duodecimo. Ipsum vero Anaximandrum, ejusdem hujus Olympiadis anno secundo, ætatis annum 64. egisse, ae paulo post obiisse diem, ex Apollodori Atheniensis chronicis refert Laertius: de inventis ejus mathematicis, ex Phavorini historia, præterea addens: "Evoɛ dè kaì yvwμονα πρῶτος, καὶ ἔστησεν ἐπὶ τῶν σκιοθήρων ἐν Λακεδαίμονι, καθά φησι Φαβωρῖνος ἐν παντοδαπῇ ἱστορίᾳ. τροπάς τε καὶ ισημερίας σημαίνοντα καὶ ὡροσκόπια κατεσκεύασε. Primus gnomonem invenit, eumque Lacedæmone in loco captandæ umbræ idoneo constituit; quemadmodum Phavorinus ait in varia historia. Horoscopia quoque fabricatus est, quæ

n Herodot. lib. 1. cap. 141. 143. 169.

• Herod. lib. 1. cap. 141. 152, 153. P Ibid. cap. 170.

Xenoph. institut. lib. 7.

solstitia et æquinoctia ostenderent." Ita enim distinguendus videtur gnomon, sive umbilicus horarius, ab horoscopiis quibus æquinoctia et tropa indicabantur. Quanquam gnomonis et horologii inventionem non illi, sed Anaximeni ejus discipulo et municipi attribuit Plinius. "Umbrarum hanc rationem, et quam vocant gnomonicen, invenit Anaximenes Milesius, Anaximandri discipulus: primusque horologium quod appellant sciothericum Lacedæmone ostendit." Vide supra ad annum mundi 3291.

Anaximandro igitur in schola successit Anaximenes Milesius, Eurystrati filius: ut in primo Stromatum libro docet Alexandrinus Clemens. Pythagoras vero, præceptoribus suis, Thalete et Anaximandro, jam defunctis, in Ægyptum, uti Thales illi suaserat, commigravit: per epistolam (ut refert in vita illius Laertius) a Polycrate Samiorum tyranno commendatus Amasidi, quem Semneserteum appellasse videntur Ægyptii: eo enim regnante, Pythagoram in Ægypto fuisse notat Plinius. Ibi vero annos omnino duos et viginti cum sacerdotibus versatus, astronomiæ et geometriæ operam dedit, cunctisque eorum sacris initiatus est. Ea enim de causa et circumcisus est, ut ad adyta admissus, mysticam Ægyptiorum addisceret philosophiam: in quo studio Sonchedis Ægyptii archiprophetæ opera præcipue usus est": Sonchidis Saitæ, ni fallor, cujus et Solonem consuetudine prius fuisse usum, narrat in ejus vita Plutarchus. Ab Ægyptiis quoque μɛтεμþúXwov, sive animarum in quodvis animal transmigrationem, illum didicisse, sub libri primi finem Siculus refert Diodorus. Et" literis gentis ejus assuefactus, præteriti ævi sacerdotum commentarios scrutatus, innumerabilium seculorum observationes cognovit:" inquit Valerius Maximus.

χωσιν,

3158. Hystaspes et Adusius, conjunctis exercitibus, Phrygiam Hellesponto finitimam, capto illius rege, in Cyri potestatem redigunt".

Plin. lib. 2. cap. 76.

Jamblich. vit. Pithagor. cap. 3, et 4. "Clem. Alex. lib. 1. Strom.

y Xenoph. institut. lib. 7.

Lib. 36. cap. 9.

Lib. 8. cap. 7.

Cyrus, Sardes Tabalo Persæ committens, et Cræsi cæterorumque Lydorum thesaurum Pactyæ Lydo deferendum tradens, versus Ecbatana contendit, Crœsum una secum ducens: Ionum interim non magna ratione habita. Verum simulatque Cyrus Sardibus est profectus, Pactyas Lydos ad desciscendum a Tabalo et Cyro impulit; et thesauro quem habebat auxiliariis conductis, Tabalum in arce undique conclusum obsedit. Cyrus hæc ex itinere intelligens, consilio cum Croeso habito, Mazarem Medum cum parte exercitus remisit: qui Lydis arma ademit, et ad molliorem vitæ rationem traduxit. Et sic gens industria quondam potens, et manu strenua; effeminata mollitie luxuriaque, virtutem pristinam perdidit3.

3459. Mazares Pactyam a Cumæis, ad quos ille territus confugerat, reposcit. Hi, ex oraculo apud Branchidas responsum acceperunt, supplicem esse dedendum. Sed quum neque Persis illum tradere vellent interimendum, (constanter id dissuadente Aristodico Heraclidis filio, viro inter illos clarissimo) neque eundem penes se detinendo Cyrum ad civitatis suæ expugnationem excitare; hominem in Mitylenam ablegant. Mitylenæis deinde eum tradere volentibus, Cumæi misso ad Lesbum navigio deportandum in Chium curarunt. Inde vero ex Minervæ templo violenter raptus, a Chiis redditur: Atarneo, Mysiæ loco e regione Lesbi sito, pro mercede accepto, quanquam Mitylenæos et Chios eo argumento excusare conetur Plutarchus, in libro de malignitate Herodoti, quod eo antiquior historicus Charo Lampsacenus, simpliciter ita rem factam narret. "Pactyes, audito exercitum Persicum appropinquare, profugit primo Mitylenam, deinde in Chium: eumque cepit Cyrus."

Recepto Pactya, Mazares mox in illos castra promovit, qui una cum Pactya Tabalum oppugnassent: et partim Prienenses subegit, partim Mæandri campum incursavit,

Herodot. lib. 1. a cap. 153. ad 157.

a Justin. ex Trogo, lib. 1. cap. 7.
b Herodot. lib. 1. a cap. 157. ad 160.

« הקודםהמשך »