תמונות בעמוד
PDF
ePub

tolium Solonis (in fine vitæ illius, apud Diogenem Laertium) in quo accersitum ab illo se significat, Athenis jam rerum potito Pisistrato.

Æsopus Phryx, nominatissimus ille fabularum conditor, quem eodem tempore Sardes accitum Croesus in honore habebat, Solonis illiberaliter ab illo propter Tapónoíav dimissi vicem dolens, et cum regibus agendum monens σε ὡς ἥκιστα ἢ ὡς ἥδιστα, aut nequaquam aut quam jucundissime, ὡς ἥκιστα ἢ ὡς ἄριστα,, aut nequaquam aut quam optime" cum eis agendum, a Solone responsum accipith.

Æsopus Sardibus Delphos profectus, injuste ibi damnatus e rupe Phædriade præcipitatur, circa Olympiadem LIV. ut apud Suidam legitur: sub finem videlicet Olympicæ illius Tetraeteridis; si superiora recte constituta sunt tempora. Cujus cædis poenas, ab oraculo Delphico sæpius indictas Iadmon postea sumpsit; Iadmonis illius Samii ex filio nepos, cui Esopus, una cum Rhodope Thracia meretrice illa famosissima, prius servierat'.

Solon a Croeso in Ciliciam profectus, urbem condidit, atque ex suo nomine Solos appellavit: in qua Atheniensium aliquot statuit, qui tractu temporis, quum patriam linguam corrupissent, ooλokie dicti sunt. Hæc, in Solonis vita, Diogenes Laertius: quæ tamen ad Solios Cypri, non ad Solenses Cilicia spectare, ex ipsius Solonis ad Philocyprum regem elegis apparet, a Plutarcho in ejusdem vita recitatis; ubi et ille docet, Cyprium hunc regulum, Solonis ope et consilio hic usum, exiguum oppidum Æpeam prius dictum, in subjectum campum habitationi longe commodiorem transtulisse, et in Solonis honorem Solos denominasse.

Post abitum Solonis Croesus, qui seipsum omnium hominum beatissimum arbitratus fuerat, quæ de rerum humanarum incertitudine moleste atque iracunde ab illo audierat, nimis vera fuisse, propria edoctus experientia, didicit. Statim enim ei quiescenti somnium est oblatum, Atym filium, ferrea trajectum cuspide, interimendum fore

h Plutarch. in Solone.

VOL. VIII.

i Herodot. lib. 2. cap. 134.

P

significans. Quem casum dum ille omni cura prævertere conaretur, et nuptias filii in manibus haberet: Phryx regii generis Adrastus, ob fratrem a se imprudenter interfectum, a patre Mida Gordii filio (qui alius fuit ab antiquo illo Mida Gordii filio, Phrygum rege; cujus tumulo ab Homero inscriptum carmen Herodotus in poetæ vita recitat) ejectus, ut a Croeso expiaretur, Sardes venit. Cui expiato filii ille tutelam commisit, a Mysis ad opprimendum ingentis magnitudinis aprum acciti, qui Olympi montis culta, crebra cum agrestium strage, pervastabat. Adrastus, vibrata in feram lancea, cuspide illius Atym imprudens percussit: et fortuitæ cædis venia a patre obtenta, super interempti tumulum se transfodit. Croesus, filio orbatus, ingenti in luctu duos annos egit: quem de Cyri (qui ipsum regnum illi postea eripuit) oriente potentia sollicitudo demum terminavit. De quo videnda etiam excerpta ex Diodoro Siculo, ab Henrico Valesio edita', et Valerius Maximus,

3444. c. Evilmerodachus rex Babyloniæ, propter iniquitates et libidines passus insidias, a marito sororis suæ Neriglissoro peremptus est; quum,plus quam duobus regnasset annis: ut docet Berosus, in tertio rerum Chaldaicarum libro, a Josepho citatus". Cumque ab eo stipendium diarium accepisse legatur Jechonias rex Judæ, usque ad diem mortis suæ, omnibus diebus vitæ suæ":" circa hoc idem tempus Jechoniam quoque 57. annos natum, vita fuisse functum, verisimili admodum conjectura colligitur.

66

Evilmerodacho succedens interfector ejus Neriglissorus, -a, quatuor regnavit annis".

In regno quoque Mediæ, defuncto Astyagi, (Tobit. cap. XIV. ver. 17. Assuero dicto,) filius ejus Cyaxares successit, matris Cyri frater: ut in libro primo institutionum Cyri habet Xenophon, sub initium videlicet anni primi

[blocks in formation]

Olympiadis LV.; ante mortem Cyri annis 31. Danieli Darius Medus, Assueri filius, dictus.

3445. Rex Babylonius, non subditos solum suos, sed etiam Croesum Lydorum regem; una cum Cappadocibus, Phrygibus utrisque, Caribus, Paphlagonibus, Cilicibus, atque Indis, ad societatem belli contra Medos et Persas ineundam sollicitat: magnas eos gentes esse dictitans, et adfinitatibus mutuis devinctos; ac, nisi mature illis occurreretur, ordine singulas nationes oppressuros. Qua occasione, Cyrus a patre Cambyse et regni senatoribus exercitus Persici imperator constitutus, cum 30000. militibus et óμoríμoiç ducibus mille, in Mediam mittitur: ut in primo institutionis Cyri libro refert Xenophon. Ibi ab avunculo Cyaxare, qui eum accersiverat, Medicarum etiam copiarum præfectura, et belli adversus Babylonium gerendi administratio illi committitur. A quo tempore, anni 30. principatus Cyri dinumerantur: ad finem tendente anno primo Olympiadis LV. ad quem, ex Diodori, Thalli, Castoris, Polybii, Phlegontis et cæterorum chronographorum consensu, in tertio annalium suorum libro, refert initium illius Julius Africanus, ab Eusebio in evangelicæ præparationis libro decimo laudatus.

Eodem tempore (vere nimirum, eundem ejusdem Olympiadis annum claudente) Solon Philocypro et Soliis suis valedicens, reditum in patriam meditabatur: ut ex illius elegis, a Plutarcho productis, intelligitur. Verum morbo correptus, in Cypro octogenarius mortem obiit: ut scribit Laertius. Athenis tum archonte Hegestrato, secundo Pisistrati dominationis anno; ut ex Phania Ephesio Plutarchus refert.

3446. b. Anno a diruta urbe Hierosolymitana tricesimo, quarti libri Esdræ scriptor apocryphus colloquia cum angelo Uriele a se habita fuisse fingit, quum dux populi esset Salathiel', utpote Jechonia rege jam defuncto.

Croesus adversus Cyrum sese comparans, magnis missis

94 Esdr. cap. 3. ver. 1. cap. 4. ver. 1.

r4 Esdr. cap. 5. ver. 16.

donariis, de eventu Delphicum consulit oraculum; ante Sardium expugnationem tribus annis".

3447. Armenius, postquam sensit hostes in Cyaxarem parare, neque auxilium illi misit, neque tributum solvit : contra pacta conventa quæ, ab Astyage bello superatus, cum Medis hac de re ille inierat. Hinc Cyrus, simulata venatione, Armenium invasit: eumque cum filio Tigrane superans, sub Medorum potestatem iterum redegit. Montes quoque inter Armenios et Chaldæos interjectos cepit; ibique arce extructa, certis conditionibus pacem inter utramque gentem constituit'.

3448. c. Cyaxares et Cyrus adversus Babylonium, Croesum et reliquos fœderatos, exercitum ducunt; eosque prosternunt. In prælio rex Babylonius occiditur: Croesus, cum reliquis, desertis castris, noctu fugiunt. Cyrus cum Hyrcaniis, qui a Babylonio ad eum defecerant, fœdere inito, eis ductoribus et adjutoribus usus, hostes persequitur et denuo vincit. Croesus mulieribus, quod æstas esset, noctu præmissis, ut in frigore facilius iter facerent, cum equitatu e castris se subducit. Cappadocum regem, et Arabum, Hyrcanii trucidant. Cyrus dedititiis et captivis parcens, prædam dividit".

Neriglissoro in imperio Babylonico filius ejus Laborosoarchodus, 71, improbitate quam ætate longe maturior, succedens, mensibus novem regnavit".

Balatorus, by Tyri, inter judices, regnavit anno

uno*.

Gobrias, cujus unicum filium novus ille Babyloniorum rex, tempore regnantis patris, inter venandum nefarie interemerat, ad Cyrum cum suis deficity.

Cyrus Babyloniorum fines invadit: et ad ipsam surbem Babyloniam progressus, novo regi duellum offert. Gadatas vir primarius, quem rex iste zelotypia motus castraverat, ad Cyrum deficit. Babylonii, Gadatæ agrum invadentes, a Cyro profligantur. Cadusii vero, quibus extremi agminis custodia a Cyro fuerat commissa, eo in

Herodot. lib. 1. cap. 53, 54, 55. 91. u Xenoph. institut. Cyri, lib. 3. et 4. Phonic, annal.

Xenoph. institut. Cyri, lib. 3. w Beros.

Xenoph. lib. 4:

scio in regionem versus Babylonem sitam temere excurrentes, a rege Babylonio, ex urbe sua quo confugerat egresso, cæduntur. Eorum cædem ultus Cyrus, ut ex utraque parte deinceps cum agricolis pax esset; cum armatis bellum, pactum cum rege init. Deinde Babylonem prætervectus, et tribus hostium castellis receptis, ad Assyriorum Medorumque confinia, unde initium expeditionis fecerat, exercitum reduxit. Quo accersitus ab eo avunculus Cyaxares, in tabernaculo regis Assyrii (Neriglissori occisi) honorifice excipitur: et, hyeme jam adventante, de rebus ad continuandum bellum comparandis communi deliberatur consilio.

3449. b. Laborosoarchodum, Nebuchadnesaris ex filia nepotem, ab amicis, eo quod morum ipsius improbitas nimis sese exsereret, interemptum excepit ejusdem Nebuchadnesaris ex filio Evilmerodacho nepos; Beroso Nabonidus, Herodoto Labynitus ", Abydeno Nabannidochus, Danieli prophetæ Belshasar sive Baltasar dictus: cui 17. imperii annos tribuit in libro tertio Chaldaicæ historiæ Berosus, et in regum canone Ptolemæus.

Hujus anno primo, de quatuor bestiis totidem regna significantibus, et Deo imperium omne filio hominis tradente, Danieli somnium est oblatuma.

Mortuo Tyri regulo Balatoro, Babylone accitus Merbalus, by, regnavit annos 4.

3451. Belshasaris anno tertio, Arietis et Hirci visum, cladem imperio Persico ab Alexandro et populo Dei ab Antiocho inferendam præsignificans, Danieli, quum esset Shushane in provincii Elami ad fluentum Ulaii, est exhibitum. Circuit autem amnis Eulæus arcem Susorum, et Susianam ab Elymaide (id est, Shushanchæos ab Elamitis, ut Ezræ cap. IV. ver. 9. utriusque provinciæ incolæ distinguuntur) disterminat : quemadmodum nos docet Plinius. Unde liquet, hoc tempore Susianam, non Medis aut Persis sed Babyloniis (sub quibus tum vixit Daniel) sub

Xenoph. lib. 5. et 6. initio. b Phonic. annal. d Lib. 6. cap. 27.

a Dan. cap. 7. ver. 1.
C Dan. cap. 8. ver. 1, 2.

« הקודםהמשך »