תמונות בעמוד
PDF
ePub

Jeremiæ cap. XXVII. XLVIII. XLIX. et Ezechielis cap. XXV.

3420. a. Nebuchadnesare Tyrum obsidente, in termino terræ Israeliticæ positam, anno regni 23. Nebuzaradan, satellitio ipsius præfectus, Judæorum et Israelitarum cum eis mixtorum reliquias deportavit; ad capita hominum 745. In qua extrema desolatione, quæ terram penitus incultam reliquit, iniquitatis Israelis (a Juda sejuncti) 390. et Judæ 40. terminantur anni ab Ezekieled præmonstrati.

3421. Quum Cyrus sexdecim fere esset annorum, regis Assyriorum filius, Evilmerodachus, uxorem ducturus Nitocrim, venandi et prædandi causa, cum magno equitum et peditum numero, in fines Mediæ excurrit. Quibus Astyages Medorum rex, cum filio Cyaxare et nepote Cyro (qui tunc primum arma induit) occurrit: et equestri potitus victoria, Assyrios repulite.

Cyrus deinde a patre Cambyse domum revocatus est; cum annus adhuc illi unus in puerili institutione peragendus superesset. Quo referendum, quod ex Dione narrat Athenæus, Cyrum, quum primum Astyagis paßdopópwv ac deinde óλopópwv unus fuisset, in Persiam rediisse : eoque tempore Angarem musicum, Astyage cum amicis. convivante, cecinisse; in palustria dimissam esse belluam immanem, apro truculentiorem, imperaturam illis provinciis, et prospere cum paucis adversus multos præliaturam ; indeque Astyagem revocare Cyrum, sed frustra, tentavisse. 3422. Cyrus, cum annos fere septemdecim inter pueros egisset, decem annos inter ephebos exegit.

3424. Olympiade quinquagesima, qua Epitelides Lacedæmonius stadium vicit, Cnidiorum et Rhodiorum nonnulli, asperitate regum Asiaticorum offensi, coloniæ deducendæ consilia inierunt. Creato igitur ad hoc duce Pentathlo Cnidio (qui generis ortum ad Hippotam Herculis filium referebat) in Siciliam appulerunt, tempore quo Ægestani ac Selinuntii bellum inter se gerebant. Ubi Pentathlo, opem Selinuntiis ferente, occiso; reliqui, Gorgo

b Josu. cap. 19. ver. 29.
d Ezek. cap. 4. ver. 5, 6.
e Xenoph. instit. Cyri, lib. 1.
Deipnosophist. lib. 14.

c Jerem. cap. 52. ver. 30.

f Id. ibid.

b Xenoph. Institut. Cyri, lib. 1.

ac Thestore et Epitherside ex illius familia ducibus delectis, in Lipara deinde insula consederunt'.

3429. Arcesilao, quum per annos sexdecim regno Cyrenaico præfuisset, successit filius Battus, Eudæmon cognominatus. Ad quem ingens Græcorum multitudo, Delphici oraculi monitu, confluens finitimorum Libyum agros vastabat, atque inter se partiebatur: quum prius Cyrenaica colonia per annos 56. ex Theræis solis constaret, qui cum primo Batto illuc missi fuerant.

3430. c. Anno captivitatis Jechonia vigesimo quinto, principio anni, (id est, mense primo; ut Jonathan paraphrastes Chaldæus exponit) decimo die mensis, Aprilis 30. feria tertia, anno decimo quarto postquam urbs percussa est, de templi, urbis, et regni Israelitarum constitutione visio Ezekieli est exhibita: instaurationem Ecclesiæ per Christum, ejusque amplitudinem, dignitatem et præstantiam significans'.

Libyci, cum rege eorum Adricano, agris a Cyrenæis exuti, Apriæ Ægyptiorum regi sese dediderunt. Ille comparatum grandem Ægyptorum exercitum adversus Cyrenas misit. Cyrenæi, instructa apud Irasa et ad fontem Thestin acie, hostes ita profligarunt, ut pauci ex eis in Ægyptum redirent. Qua de re Ægyptii succensentes Apriæ, ab eo desciverunt, opinati se ab illo in apertam perniciem fuisse dimissos; ut his internecione deletis, ipse cæteris Ægyptiis imperitaret securiusm.

3431. Amasis (Saites ille, a Platone in Timæo celebratus) ab Aprie ad pacandos rebelles missus, rex ab eis efficitur. Patarbemi viro spectabili, ad Amasim revocandum misso, quod eum secum non adduxisset, Apriæ jussu aures et nasus præciduntur. Cujus facti indignitate moti alii, ad Amasis partes transierunt".

3432. b. Tyrus se in Nebuchadnesaris potestatem tradidit. Non enim vi fuisse a Chaldæis captam, et prædæ expositam, ex Ezekielis cap. XXIX. vers. 18, 19. colligitur;

i Diodor. Sicul. lib. 5.

k Herodot. lib. 4. cap. 159.

Ezek. cap. 40. ver. 1. usque ad libri finem.

Herodot. lib. 4. cap. 159. et lib. 2. cap. 161. Diodor. Sic. lib. 1,
Herodot. lib. 2. cap. 162.

sed certis potius conditionibus interpositis deditione receptam. Unde pro rege Ithobalo, bya-nx, ex eadem sua gente Baal, by, regulus constitutus, per decem annos Tyriis præfuit: ut ex Phoenicum annalibus, in libro primo contra Apionem, Josephus confirmat.

c. Anno deportati Jechonia vigesimo septimo, mensis primi die primo, Aprilis 20. feria tertia, Deus Nebuchadnesari, ob diuturnam in Tyriis debellandis navatam sibi operam, Ægyptum mercedis loco se daturum polliceturo.

Cyrus, quum 27. fere annorum esset, ex ephebis excedens, juxta Persarum instituta, virorum censui adscriptus

estp.

Nebuchadnesar, Ægyptiacæ seditionis occasione captata, et ab Amasi etiam fortasse ad subigendum Apriem invitatus, in Ægyptum cum exercitu invasit.

3433. Nebuchadnesar Ægypto potitus, a Syene usque in terminum, tum Ægyptiorum tum Judæorum inter illos. habitantium, alios gladio cecidit, alios abduxit captivos: juxta prophetias Jeremiæ cap. XLIII. XLIV. XLVI. et Ezekielis cap. XXIX. XXX. XXXI.

In Thebaidem pulso Pharaone Hophra sive Apria, reliquæ Ægypto Amasim Nebuchadnesar proregem præfecisse videtur: licet Herodotus ista ignoraverit. "Sacerdotes enim Ægyptii, qui ei sciscitanti de rebus Ægyptiacis respondebant, ea, quæ ad laudem gentis faciebant, tantum docuerunt; cætera, quæ ad illorum ignaviam, servitutem, et tributa, quæ Chaldæis pendebant, tacuerunt:" ut, in notis ad fragmenta recte observavit Josephus Scaliger.

3434. Nebuchadnesar, finitis expeditionibus bellicis, Babylonem reversus: dum quietus esset in domo et florens in palatio suo, somnium illud de arbore mirabili excindenda habuit; cujus interpretationem, a Chaldæis suis frustra quæsitam, Daniel illi aperuit'.

Babylonem magnifice instauravit Nebuchadnesar; extra urbem veterem, novam aliam construens, triplicique muro lateritio et hanc et illam circumdans: addito quoque, in gratiam Medicæ suæ conjugis, Amyitis filiæ Astyagis; (de

. Ezek. cap. 29. ver. 17-20.

r Dan. cap. 4.

P Xenoph. institut. Cyri, lib. 1.

qua ad annum mundi 3404.) pensili illo horto celebratissimo ; de quo Berosus : Κατεσκεύασε τὸν καλούμενον κρεμαστὸν παράδεισον, διὰ τὸ τὴν γυναῖκα αὑτοῦ ἐπιθυμεῖν ὀρείας διαθέσεως, ὡς τεθραμμένην ἐν τοῖς κατὰ τὴν Μηδίαν τόTois et Quintus Curtius: "Syriæ regem Babylone regnantem hoc opus esse molitum memoriæ proditum est, amore conjugis victum; quæ desiderio nemorum silvarumque in campestribus locis, virum compulit naturæ genium amœnitate hujus operis imitari." Sed de hisce magnificentissimis structuris, Berosi et Abydeni fragmenta consulenda sunt: quorum prior Græcos quoque, miranda ista Nebuchadnesaris opera Semiramidi tribuentes, coarguit, (Josepho, libro primo contra Apionem, referente;) posterior monia illa, quæ ad Macedonum imperium duraverunt, portis æneis instructa, et inter orbis miracula connumerata, Nebuchadnesaris opus fuisse asserit. Clitarchus vero, et qui cum Alexandro in Asiam trajecerunt, monium ambitum 365. stadiorum, juxta dierum anni numerum, fuisse scripserunt', singulorumque stadiorum structuram singulis diebus perfectam fuisse, memoriæ proditum est, quanquam quindecim dierum spatio tantum opus confectum fuisse, Berosus et Abydenus tradiderint.

3435. Exactis a viso somnio mensibus duodecim Nebuchadnesar, structurarum suarum magnificentiam jactitans, mente alienatus et a suis depulsus, per septennium ferinam cum bestiis vitam egit*.

Apries, qui et Pharao Hophra, conductis auxiliariorum ex Ionibus et Caribus triginta millibus, ad urbem Memphim cum Amasi congressus est. Sed prælio fugatus et captus, asservatusque in urbe Saitana, demum strangulatus est; juxta prophetiam Jeremiæ cap. XLIV. ver. 30.

Post ejus mortem 44. annos regnavit Amasis; ut refert Herodotus: sed, quod sacerdotes Ægyptii illum celarunt, Babylonio vectigalis.

Euseb. lib. 9. præparat. evangel. cap. ult.

t Diodor. Sic. lib. 1.

Daniel. cap. 4. ver. 32, 33.

u

Q. Curt. lib. 5. cap. 4.

y Herodot. lib. 2. cap. 163. et 169. Diodor. Sicul. lib. 1.

z Lib. 3. cap. 10.

3442. a. Jubilæus decimus octavus.

Nebuchadnesar post septem annos, agnita demum Dei potentia, sanitati et regno suo restitutus, beneficium erga se et gloriam Dei apud omnes gentes, edito programmate, promulgata.

b. Idem, de clade Babyloniis a Cyro inferenda vaticinatus, ut ex Chaldæorum relatione narrat Abydenus", statim obiit: postquam annis 43. solus, et ad vicesimum circiter mensem simul cum patre regnavisset.

Successit illi Evilmerodachus filius, anno a deportatione Jehojacinis, sive Jechonia, regis Judæ trigesimo septimo, circa mensis duodecimi diem 25. Aprilis 15. feriam tertiam, quo de eodem Jechonia e carcere liberando mandatum dedit. Unde, post biduum, ejusdem videlicet mensis die 27. Aprilis 17. mutatis vestimentis carceris sui, cæteris principibus in aula Babylonica degentibus prælatus, et in amicis imperatoris habitus, coram illo jugiter esitabat, omnibus diebus vitæ suæ.

In Lydia Croesus, mortuo patre Halyatte, regnavite annis 14.

Post regem Baalem, Tyro a Babylonio præfecti sunt judices: quorum primus, Ecnibalus Baslachi filius, mbyn in baby Scaligero, mensibus tribus, deinde Chelbes Abdæi filius, a 1 wan, decem præfuit mensibus: ut, ex Phonicum annalibus, in primo contra Apionem libro, prodit Josephus.

3443. Abbarus, 8, summus pontifex Tyrios mensibus tribus judicavit; atque post eum Mytgonus et Ge

מות גאון,וגר עשתורת בני עבד-אלים,restratus Abdelini filii

annis sex1.

Ad Croesum tum cæteri omnes e Græcia sophistæ Sardes confluxerunt, tum Atheniensium legislator Solon; qui celebre illud de vitæ hujus incertitudine et hominis felicitate cum eo colloquium habuit. Fertur ad Croesum epis

a Dan. cap. 4.

b Apud Euseb. lib. 9. Præpar. evangel. cap. ult.

Jerem. cap. 52. ver. 31.

e Herodot. lib. 1. cap. 86.

8 Herodot. lib. 1. a cap. 28. ad 33.

d

Reg. cap. 25. ver, 27, 28, 29. f Ibid.

« הקודםהמשך »