תמונות בעמוד
PDF
ePub

scriptore, ista referens. Quum "dormienti Cyro sol ad pedes visus esset; ter eum scribit Dionysius frustra appetivisse manibus, cum se convolvens sol elaberetur et abiret: ei magos dixisse (quod genus sapientum et doctorum habebatur in Persis) ex triplici appetitione solis triginta annos Cyrum regnaturum esse portendi; quod ita contigit, nam ad septuagesimum pervenit, quum quadraginta annos natus regnare cœpisset." A quo fortasse somnio, sic a magis exposito, Cyrus nomen accepit: quod solem significare, recte scripsit Ctesias, et eum secutus Plutarchus in Artaxerxe; quum Chur et Chursaid apud Persicos poetas, etiam ad hunc usque diem idem denotare dicatur. Atque ex hoc Ciceronis loco, cum altero Danielis cap. V. ver. 31. comparato, ante Cyrum, avunculum ipsius Darium Medum, sive Cyaxarem Astyagis filium, natum fuisse apparet: qui idcirco apud Xenophontem, libro sexto Cyri waidɛías, ita loquens introducitur: “Επειδὴ παρὴν τυγχάνω, καὶ πρεσβύτερος εἰμι Κύρου, εἰκός με ἄρχειν λόγου. Quum ipse præsens adsim, et Cyro senior existam ; æquum est, ut sermonem ego incipiam;" et in libro quarto, ipse Cyrus, ad eum scribens: "EvμΣυμβουλεύω δέ σοι, καίπερ νεώτερος ὤν. Consilium autem tibi do, quanquam ipse junior."

Nebuchadnesar, Jechoniæ loco, regem substituit patruum ipsius Mattaniam, Josiæ filium; nomine ejus in Tsidki-jah sive Sedekiam immutatoP: quod justitiam Domini significat. Cum enim pepigisset cum eo fœdus; et Dei nomine interposito fidelitatis juramentum ab eo exegisset: hujus nominis impositione, de justa Dei vindicta, si pactum violaret, commonefaciendum eum fuisse censuit.

Sedekias undecim (plenis) annis regnavit Hierosolymis; et fecit quod malum videbatur in oculis Domini Dei sui ; neque depressit se a facie Jeremiæ prophetæ loquentis illi ex ore Domini, sed obdurans cervicem suam, obfirmavit cor suum, ne converteretur ad Dominum Deum Israe

P Jerem. cap. 37. ver. 1. 2 Reg. cap. 24. ver. 17.

2 Chron. cap. 36. ver. 13. Ezek. cap. 17. ver. 13, 14. 18.

lis'. Etiam omnes principes sacerdotum et populus terræ multiplici transgressione prævaricati sunt, polluentes domum Domini quam sanctificaverat Hierosolymis, neque auscultarunt verbis Domini quæ loquebatur per Jeremiam et reliquos prophetas, sed spreverunt ea, et subsannaverunt nuncios Dei: donec accensus est æstus iræ Domini in populum suum, adeo ut non esset curatio3.

Postquam deportatus esset Jechonias, Deus, ostensa Jeremiæ visione duorum calathorum ficuum, novi regis populique deportationem futuram prænunciat1.

In principio regni Sedekiæ, prophetia de Elamitis tum subigendis tum restaurandis a Jeremia prolata est". Elymaidem enim provinciam, cum Susane ejus metropoli ad Ulaium sive Eulæum fluvium posita, Astyagi Nebuchadnesar ademit, et Chaldæorum imperio adjecit. Elamitis vero postea simul cum Medis copias suas adversus Babylonios conjungentibus, sublato rege eorum Belshasare, sub Cyro uncto suo Deus in Elamo solium suum reposuit; ejusque metropolis Susan ab eodem Cyro Persarum facta est regia; ut in libro decimo quinto nos docet Strabo.

Regum Edomæorum, Moabitarum, Ammonitarum, Tyri et Sidonis legatis Hierosolyma ad visitandum novum regem Sedekiam venientibus, Deus Jeremiam vincula et lora tradere jubet, ad dominos suos perferenda: mandato addito, ut Nebuchadnesaris dominatui se subjiciant, neque prophetis et planetariis suis aliud suadentibus aurem præbeant. Sedekiam quoque similiter admonet, ut se dedat Babylonio, et a pseudo-prophetis caveat: et omnes ordines ad Babylonii obsequium minis et promissionibus provocat".

Post abductum Jechoniam et captivos reliquos, Sedekias ad Nebuchadnesarem in Babyloniam misit Elhasam

Jerem. cap. 1. ver. 3. cap. 32. ver. 1, 2. 2 Reg. cap. 24. ver. 18, 19. 2 Chron. cap. 36. ver. 11, 12, 13.

s Jerem. cap. 37. ver. 2. 2 Chron. cap. 36. ver. 14, 15, 16. Jerem. cap. 24. ver. 1, 2. 8, 9.

"Jerem. cap. 49. ver. 34. 39.

Jerem. cap. 25. ver. 25. cum Daniel. cap. 8. ver. 1, 2.

y Esai. cap. 21. ver. 2.

z Jerem, cap. 27.

filium Shapanis et Gemariam filium Hilkiæ: per quos et Jeremias epistolam ad seniores, sacerdotes, prophetas, atque ad totum populum a Nebuchadnesare deportatum, Hierosolymis deferendam curavit. In ea Judæos de officio in captivitate admonet, gratiosæ liberationis, completo præstituto septuaginta annorum termino, promissione consolatur; et calamitates reliquorum, qui in Judæa post deportationem relicti fuerant, simulque Ahabi filii Kolaiæ, et Sedekiæ filii Maaseliæ pseudo-prophetarum funestum exitium, præ

nunciata.

3406. Shemaja, cum Sedekiæ legatis, ut videtur, Babylone redeuntibus, ad Zephaniam, secundanum sacerdotem', et reliquos sacerdotes Hierosolymitanos literas increpatorias adversus superiorem Jeremiæ epistolam scripsit: quibus, audiente Jeremia, perlectis, severam contra eum Dei sententiam propheta pronunciat. Quo etiam tempore videntur editæ duorum sequentium capitum XXX. et XXXI. de regno Christi et restauratione ecclesiæ insignes prophetiæ.

3407. Halyatti Lydorum regi, ex uxore Carica, natus est Croesus filius: quippe qui 35. annorum fuit, quum regnare inciperet.

3408. d. Anno Sedekiæ quarto, mense quinto Hananias pseudo-propheta post biennium et omnia instrumenta domus Domini, et Jechoniam et omnes deportatos e Babylonia reducendos prædixit. Cui opponente se Jeremia, lorum collo ejus detractum ille fregit: addens, ita fracturum esse Deum jugum Nebuchadnesaris, intra biennium justum, e collo omnium gentium. Unde Jeremias, loco ligneorum lororum, jugum ferreum impositurum esse Deum collo omnium gentium istarum pronunciat, ut serviant regi Babyloniæ.

3409. a. Hanania pseudo-propheta, mense septimo, mortem obiit a Jeremia prædictam.

Astyages, post patrem Cyaxarem, annis 35. Medis im

a Jerem. cap. 29. ver. 1, 2—23, b2 Reg. cap. 25. ver. 18.

d Herodot. lib. 1. cap. 26. et 92.

e Jerem. cap. 28. ver. 1-14.

c Jerem. cap. 29. ver.24-32.

Jerem. cap. 28. ver. 16, 17.

perat. Danielis cap. IX. ver. 1. et Tobit. cap. XIV. ver. 17. Ahasuerus vel Assuerus dictus.

c. Deus per Jeremiam, Babylonem et terram Chaldæorum a Medis et Persis vastandam prædicit: populumque suum recuperandæ liberationis promissionibus confirmath.

Sedekias, anno regni sui quarto, vel ipse profectus est, vel ipsius potius loco in Babyloniam misit Seraiam filium Neriæ filii Maaseia, principem Menucha: cui Jeremias præcedentia vaticinia de excidio Babylonico in libro descripta tradidit, prælegenda primum et in Euphratem deinde projicienda'. Cum quo et frater ejus Baruc, filius. item Neriæ filii Maaseiæ, scriba Jeremiæ, Babylonem simul profectus fuisse putatur.

d. Baruc verba libri sui coram Jechonia filio Jehojakimi, et captivis omnibus qui habitabant in Babylonia, legisse dicitur, "anno' quinto (a deportatione Jechoniæ scilicet) septimo die mensis, eo tempore quo ceperant Chaldæi Hierosolyma, eaque incenderant igne" eodem, ut existimatur, mense quo, dedente se Jechonia, capta fuerant Hierosolyma, et a Chaldæis fortasse incendi cœpta: nam Severo Sulpicio assentiri non possumus, qui, hujus ipsius fortasse loci authoritate fretus, Nebuchadnesarem hoc tempore "Hierosolymam cum exercitu ingressum, urbem murosque ad templum solo stravisse," in primo sacræ suæ historiæ libro retulit. Prior tamen doctissimi Junii de restincto igne et oppido conservato conjectura, Anglo-Duacensium expositione aliquanto est tolerabilior; "qui totum tempus captionis Hierosolymorum undecim annis duravisse priusquam ea essent combusta, (a tempore videlicet quo sub Jechonia, usque ad tempus quo sub Sedekia capta sunt,) et in quinto spatii illius anno librum hunc conscriptum fuisse," asserunt. Grotius vero, primum quidem scriptorem annum quintum post deportatum Jechoniam, hic intellexisse putat; sed illud de Hierosolyma succensa igni, ab alio aliquo fuisse additum

Herodot. lib. 1. cap. 130.
Jerem. cap. 51. ver. 59-64.
Jerem. cap. 32. ver. 12.

1 Baruc. cap. 1. ver. 2, 3, 4.

h Jerem. cap. 50. et 51.

Baruc. cap. 1. ver. 1.

qui existimavit Baruchum nunquam ivisse in Babyloniam ante deportationem quæ Sedekia regnante contigit.

Anno tricesimo ineunte, (a solenni scilicet fœderis redintegratione et cultus Dei instauratione, celeberrimo illo anno decimo octavo regis Josiæ facta) qui fuit a deportatione Joiachinis sive Jechoniæ annus quintus, item iniens; quarti mensis quinto die, Julii 24. feria sexta, Ezekieli inter deportatam multitudinem ad fluvium Chebaris (Straboni et Ptolemæo Chaborræ dicti) versanti, prima visio a Deo est oblataTM. Hinc, ad propheticum munus inter Judæos deportatos exsequendum missus est: ad quos Thelabibi juxta fluvium Chebaris habitantes, ille perveniens, quasi in stuporem abreptus septem dies desedit. Quibus exactis, Deus illum iterum de vocatione admonet, officiumque explicat, adhibitis promissionibus et minis: deinde repetito signo eum confirmans, verbo suo metum ipsius amovet, et mandato novo ejus vocationem sancit".

Propheta tabulæ lateritiæ figuram obsidionis Hierosolymorum insculpere jubetur, et diebus 390. lateri suo incumbere: qui et totidem dierum quibus arctissima urbis obsidio esset duratura, et totidem annorum iniquitatis domus Israelis, typum essent exhibituri°.

3410. Psammis Ægypti rex, facta in Æthiopiam expeditione, mox vita defunctus est. Cui succedens filius Apries 25. regnavit annosP: in Scriptura Pharaoh Hophra nominatus. Hic cum instructissimis terra marique copiis in Cyprum et Phoeniciam impressione facta, Sidonem vi cepit, aliasque Phoenicia urbes terrore subegit. Et ingenti pugna navali Phoenicibus et Cypriis devictis, cum magna spoliorum vi in Ægyptum reversus est'. Ferturque ea fuisse persuasione, ut ne Deum quidem ullum sibi putaret posse regnum adimere; adeo videbatur sibi illud stabilivisse, quod Ezekielis cap. XXIX. ver. 3. (ut ad eum locum Tremellius annotat) allegorica illa prosopopcia

m Ezek. cap. 1. ver. 1, 2-28. . Ezek. cap. 4.

4 Jerem. cap. 44. ver. 30. Herodot. lib. 2. cap. 169. VOL. VIII.

n Ezek. cap. 2. et 3.

P Herodot. lib. 2. cap. 161.

r Diodor. Sicul. lib. 1.

« הקודםהמשך »