תמונות בעמוד
PDF
ePub
[merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small]
[blocks in formation]

1657. a. Anno sexcentesimo primo vitæ Noachi, mensis primi die primo, (Octobris vigesimo tertio, feria sexta, ut novi anni ita et novi mundi die primo) cum siccata esset superficies terræ, removit Noachus operculum arcæ4.

Mensis secundi, die vigesimo septimo, Decembris decimo octavo, feria sexta, cum exaruisset terra, Dei mandato exivit Noachus, cum omnibus qui cum ipso fuerant in arcab. Noachus egressus

soteria Deo immolavit. Deus rerum naturam, diluvio corruptam, restauravit: carnis esum hominibus concessit; atque Iridem dedit signum fæderiso,

nensis chus,

ptem oach

Anni vitæ humanæ quasi dimidio breviores fiunt.

dies

olirz

ultrs

1658. d. Arphaxad natus est Semo centenario, biennio post diluviuma finitum scilicet.

· 1693. d. Salah natus est; quum Arphaxad pater ejus 35. vixisset annos".

1723. d. Heberus natus est; quum Salah pater ejus 30. vixisset annos.

1757. d. Quum Heberus 34. vixisset annos, natus est ei filius, cui nomen dedit Phalegs, " quia in diebus ejus divisa fuit terra”." Urbis enim et turris' extructione per linguarum confusionem (quæ Babeli, capitis undecimi versu nono, nomen dedit) tum interrupta ; gentium dispersio est secuta,

A Genes. cap. 8. ver. 13.

>> Ibid. cap. 8. ver. 14.-19. ° Gen. cap. 8. et 9.

Ibid. cap. 11. ver. 10. e Gen. cap. 11. ver. 12.

Ibid. cap. 11. ver. 14.
& Gen. cap. 11 ver. 16.

Gen. cap. 10. ver. 25. et 1 Chron. cap. 1. ver. 19.
De quibus vide chronologia nostræ sacræ partem 1. cap. 5.

in varias orbis partes secundum linguas suas variis deductis coloniis.

[ocr errors][merged small]

1771. a. Hinc ad captam ab Alexandro Babylonem anni 1903. intercesserunt: quot annorum observationes coelestes inde in Græciam Aristotele procurante, a Calisthene fuisse missas, testis est Porphyrius'. Unde apparet, siderum contemplationi vacare cæpisse Babylonios ipsius Nimrodi temporibus: a quo tota eorum regio terræ Nimrodi accepit cognomentumo. Quum et illius suasu condi primum Babylon capta", ibidemque prima regni ipsius sedes collocata, (quemadmodum in Geneseos capite decimo, versu decimo, confirmat Moses) indeque gens ipsa Babylonica antiquitatis nomine celebrata imprimis fuerito.

1787. d. Rehu sive Ragau natus est; quum Phaleg pater 30. vixisset annos”.

1816. Ægyptiorum in subjectos potestatem ac regium imperium usque ad integros 1663. annos duravisse, refert in annalibus suis Constantinus Manasses. Qui a tempore quo Ægyptus a Cambyse rege Persarum subjugata est retro numerati, ad hoc nos perducunt: circa quod, Misraim Chami filius colonias in Ægyptum duxit; quæ inde Misraimi et terræ Chami nomen adepta esto. teriores Pharaones, filios regum antiquorum se fuisse jactitabant.

1819. d. Serug sive Saruch natus est; quum Ragavus pater 32. vixisset annoso.

1849. d. Nachor natus est, quum Saruchus pater 30. vixisset annost.

1878. d. Terach sive Thara natus est, quum Nachor pater 29. vixisset annosu.

Unde pos

[ocr errors][ocr errors]

" Apud Simplicium, in lib. 2. de cælo.
m Mic. cap. 5. ver. 6.
• Ut in lib. 1. antiqu. cap. 5. habet Josephus.
• Jerem. cap. 5. ver. 15.

P Gen. cap. 11. ver. 18.
9 Psal. 105. ver. 23. 27. Psal. 106. ver. 21, 22.
" Esai. cap. 19. ver. 11.

& Gen. cap. 11. ver. 20.
" Gen. cap. 11. ver. 22.

u Ibid. cap. 11, ver. 24.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small]

1915. c. Ægialeus Sicyoniorum in Peloponeso regnum incepit, 1313. annis ante primam Olympiadem*.

1920. c. Ex vicina Arabia irrumpens gens eorum quos Hyc-sos, id est, reges pastores Ægyptii vocabant, Memphim ceperunt; et tota Ægypto inferiori (quæ mari Mediterraneo est exposita) potiti sunt: quam primus eorum rex Salatis per annos 19. obtinuity.

1939. d. Bæon, secundus rex, ann. 44%.

1948. d. Postquam Thara 70. vixisset annos, natus est ætate primus trium ipsius filiorum”. Non Abram quidem (quem post 60. demum annos natum infra videbimus) sed Haran, tertii fratris Nachoris socer. Hic enim, prius quam pater Thara Ure Chaldæorum discederet, vita ibidem functus, filiam reliquit Milcam, patruo Nachori nuptam".

1983. c. Apachnas in Ægypto regnat, annos 36. menses 7.

1996. d. Phaleg sextus a Noacho, mortuus est ; 209. post natum Ragavum annisa.

1997. d. Nachor, nonus a Noacho, mortuus est; 119. post natum filium Tharam annise.

2006. d. Noachus mortuus est, quum vixisset 950. annos; post finitum diluvium, 350. annis'.

2008. с. Abram natus est: quippe 75. annorum existens, quum pater Thara moreretur, annum agens ætatis 2058.

2018. с. Sarai, quæ et Iscah, Haranis fratris Abrami filia", nata est: utpote decennio, marito suo Abramo ætate minori

2020. b. Apophis in Ægypto regnat annos 61k.

2026. d. Rehu sive Ragau, septimus a Noacho, mortuus est: 207. post natum Saruchum annis',

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

* Euseb. chron.
" Manetho, in Ægyptiaticorum lib. 2. apud Josephum, lib. 1. contra Apio-

nem.

2 Manetho,

8 Gen. cap. 11. ver. 26,

c Manetho.
Gen. cap. 11. ver. 28, 29.
Gen. cap. 11. ver. 19.

e Ibid. cap. 11. ver. 25.
' Gen. cap. 9. ver. 28, 29.

Gen. cap. 11. ver. 32. et cap. 12, ver. 1. 4. cum Act. cap. 7. ver. 4.
Gen. cap. 11, ver. 29, 30.

i Ibid. cap. 17. ver. 17.
* Manetho.

Gen. cap. 11. ver. 21.

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors]

2049. d. Serug sive Saruch, octavus a Noacho, mortuus est; 200. post natum Nachorem annism.

2079. Hoc fere tempore, Chedorlaomer rex Elami sive Elymaidis inter Persiam et Babyloniam positæ) subegit reges Pentapoleos, Sodomæ videlicet, Gomorrhæ, Admæ, Seboim, et Belæ sive Zoaris : qui duodecim annis illi serviverunt".

2081. b. Janias in Ægypto regnato, annos 50. mensem 1.

2083. a. Deus Abramum vocat Ure Chaldæorum, ad proficiscendum in eam regionem, quam ostensurus esset illip. Ur vero ista, quam in Mesopotamia cum Stephano protomartyrel etiam Abarbinel collocat, a sacerdotibus et mathematicis ex artis vocabulo Chaldæorum appellationem sortitis (quo nomine, in ipsa etiam Chaldæa, Genethliaci a reliquis magis distincti reperiunturs,) habitata fuit. Ex quorum consortio et Terach et filii ejus idolorum cultum didicerunt. Sed a filio demum Abramo de divina vocatione certior factus, ab idololatria resipiscens, assumpsit ut familiæ pater Abramum.

Assumpsit igitur Terach Abramum filium suum, et Lotum filium Haranis nepotem suum, et Sarai nurum suam uxorem Abrami filii sui: et egressi una Ure Chaldæorum, ad proficiscendum in regionem Cananis, pervenerunt Charanem, in eadem cum Ure Mesopotamia sitam;) et consederunt illic, gravi Terachi imbecillitate detenti. 1

c. Quumque fuissent dies Terachi 205. annorum, mortuus est Terach Charane".

Act. cap.

m Gen. cap. 11. ver. 23,

Ibid. cap. 14. ver. 1, 2. 4. o Manetho. p Gen. cap. 15. ver. 7. Josu. cap. 24. ver. 2, 3. Nehem, cap. 9. ver. 7.

7. ver. 2, 3, 4. I Act. cap. 7. ver. 2.

r In Gen.

сар.

11. • Daniel. cap. 2. ver. 2. 10. Ibid. cap. 4. ver. 7. et cap. 5. ver. 11. Josu. cap. 24. ver. 2.

u Gen. сар.

11. ver. 31, 32.

[ocr errors]

ÆTAS MUNDI III.

ABRAMUM, quum mortuus esset pater ejus, denuo vocavit Deus a terra sua, et a cognatione sua, atque a domo paterna sua: addita fæderis evangelici promissione, de benedicendis in ipso (id est, in semine ipsius benedicto, Domino nostro Jesu Christo) omnibus familiis terræ. A qua promissione, et migratione Abrami eam incunctanter subsecuta, deducendi sunt 430. anni peregrinationis Abrami et posterorum ipsius in terra non sua'. Et initio et fine eorum in decimo quinto die mensis Abib constituto; qui hoc anno in Maii Juliani diem quartum et feriam quartam hebdomadicam (juxta nostras rationes) incidet.

Hoc igitur die Abram, quum Charanem attigit, et esset annoruin septuaginta quinque, Deum vocantem secutus, assumsit Saram uxorem suam et Lotum filium Haranis fratris sui, cum universis facultatibus suis quas comparaverant et animabus quas acquisiverant Charane ; et profecti, ut abirent in regionem Canaanis, tandem pervenerunt in eam. Et transivit Abram per regionem illam ad locum usque Shecemi, ad quercum Moræ"; de qua etiam postea occurrit mentio.

Apparens Dominus Abramo, promisit se semini ipsius daturum regionem illam; qui ibidem altare extruxit Domino qui apparuerat ipsi. Postea refigens tentorium, inde ad montana profectus est, versus orientalem tractum Luzi,

• Gen. cap. 12. ver. 1, 2, 3. cum Act. cap. 7. vcr. 4. • Exod. cap. 12. ver. 40, 41. cum Galat. cap. 3. ver. 17. c Gen.' cap. 12. ver. 4, 5, 6. & Gen. cap. 35. ver. 4. Josu. cap. 24. ver. 25, 26. et Jud. cap. 9. ver. 6.

« הקודםהמשך »