תמונות בעמוד
PDF
ePub

secundum Jeroboami ritum scilicet. Illi vero, cum novo suo vitulo, vetera etiam idola sua adorantes, et reveriti fuisse Dominum dicuntur et non reveriti: quum inter woλυθεότητα et αθεότητα non multum admodum interesse deprehendatur1. Atque hæc perpetuarum illarum litium inter Judæos et Samaritanos prima origo fuitm.

3329. Chalcedon (sive Calchedon, ut in antiquis nummis nominatur) condita est"; a Megarensibus, in ostio Ponti, inter Bithynos Thracas Asiam incolentes.

3334. Psammitichus Saites, Neconis a Sabbaco Æthiope interempti filius; duodecim illorum Ægypti tyrannorum unus, regnum tandem solus adeptus, per annos 54. illud obtinuit. Quo spectare putatur vaticinium illuda: "Concludam Ægyptios in manum dominorum dure dominantium; donec rex rigidus dominetur in eos." Psammitichus enim ab undecim reliquis in paludes mari vicinas relegatus, conductis ex Arabia militibus, atque Ionum ac Carum piratis, qui mare infestum habuerant, Ægyptiis illis qui secum sentiebant adjunctis; collata apud urbem Momemphim acie, adversæ partis reges superavit: aliis eorum in pugna cæsis, in Libyam fuga dilapsis aliis. Auxiliares Iones et Cares locum, a castris suis Erρаτóπεdа dictum, aliquantulum supra urbem Bubastim et ostium Nili Pelusiacum, incolendum acceperunt: Græcisque deinceps, et aliis peregrinis, in Ægyptum aditus est patefactus. Psammitichum etiam magnam urbem Syriæ Azotum, post 29. annorum obsidionem, tandem expugnavisse, idem narrat Herodotus": Ashdodum nimirum illam, quam intra unius anni spatium a Tarthane regis Assyriæ satrapa captam fuisse, superius ad annum mundi 3291. dictum est; quæque a Psammiticho tantopere est imminuta, ut residuum Ashdodi tantum suo tempore superfuisse Jeremias innuatt. In expeditione vero Syriaca, cum externos in

12 Reg. cap. 17. ver. 25. 33. 41.

m Ezra cap. 4. ver. 1. Nehem. cap. 4. ver. 2. Johan. cap. 4. ver. 9. n Euseb. chron.

P Herodot. lib. 2. cap. 152. et 157.

9 Esaiæ, cap. 19. ver. 4.

Herodot. lib. 2. Diodor. lib. 1.
Herod, lib. 2. cap. 157.

• Thucyd. lib. 4. Strabo, lib. 12.

t Jelem. cap. 25. ver. 20.

acie præferens Psammitichus in dextra collocaret parte, popularibus autem neglectius habitis sinistrum attribueret locum: Ægyptii hac indignitate permoti plures quam 200000. ab eo deficientes, in optimo Ethiopiæ tractu novas ad incolendum sedes sibi vendicarunt". Multos quoque Judæos auxiliarios missos esse ad Psammitichum, bellum cum Æthiopum rege gerentem; apud Aristeam in libello de Septuaginta interpretibus legimus.

66

3336. Post Assaradinum sive Esarchaddonem, imperium Assyriacum simul et Babylonicum administravit Saosduchinus, annis 20. Hic in libro Judithæ (a Babyloniensi aliquo Judæo Chaldaice scripto) quasi communi regum Babyloniorum nomine, Nabuchadonosor appellatur: qui tamen et rex Assyriorum ibi dicitur, et in civitate magna Ninives regnavisse traditur". Ubi vir clarissimus Franciscus Junius illum potius intelligendum existimat, quem Scriptura vocat Merodac Baladanem, avum Nebucadnetzaris illius qui fuit magni Nebucadnetzaris pater; per quem Manasses rex Judææ captus, in Babyloniam deportatus, ac postremo vinculis solutus est. Is enim," inquit," rex Babyloniæ primum, postea vero Assyriæ quoque effectus est; succedens in regnum Esarchaddoni magno, quum fratres illius parricidæ regno indigni haberentur: unde tota Asia mutuis bellis exarsit diutissime." Ex Anniano nimirum Pseudo-Metasthene primum hausta est illa Asar-Adonis, Merodachi, BenMerodachi, Nabuchodonosori primi et alterius, continuata successio. Revera enim Merodachus, neque Nebucadnetzaris (sive Nabopollassari potius) patris Nebucadnetzaris magni avus fuit, neque Manassem in captivitatem abduxit, neque prius fiduciarius Assyrii (ut ad 2 Reg. cap. XX. ver 12. annotat Junius) tandem Assyriorum et Babyloniorum monarcha effectus; neque in ullo omnino regno Esarchaddoni magno successit; quum Mardocempadum sive Merodachum hunc ante initium Manassis annis undecim regnare desiisse, et anno demum post exitum illius

u Diodor. lib. 1. cap. 67.

Ptolem. can, regum.

W

Judith. cap. 1. ver. 1,

42. Assaradinum sive Esarchaddonem in regno Assyriaco æque ac Babylonico, Saosduchinum successorem reliquisse; ex canone regum Ptolemaico jam docuerimus. Quem si vidisset vir ut eruditionis ita etiam et modestiæ singularis; sententiam suam mutaturum illum fuisse, non est quod dubitemus. Monendum de hoc nihilominus lectorem censuimus: ne, ex re nunquam gesta, prophetiæ Ezekielis interpretationem illam adaptari potuisse putaret. "Esarchaddon Assyrius per Berodacbaladanem Babylonium oppressus est et ejectus: quamobrem defecerunt ab eo omnes, plurimique ad Babylonium transfugerunt," sequenti versu: "adeo ut jam regio Assyriæ ignominiosissime tereretur pedibus omnium, et in contemptum venisset."

3339. c. Meshullemeth, filia Haruzi e Jotba, Manassi peperit Amonem filium: qui 22. annorum fuit, quum regnare inciperet.

3344. a. Jubilæus decimus sextus.

3347. c. Nabuchodonosor rex Assyriorum, anno regni sui duodecimo, Arphaxadum Medorum regem, Ecbatanorum conditorem, prælio superavisse dicitur, in magno campo Ragau, circa Euphratem, et Tigrim et Jadason in campo Erioch regis Eliciorum. Sic enim in capite primo libri Judith legitur: quem Paulæ et Eustochii rogatu ex Chaldæo in Latinum transtulit Hieronymus. Qui vero Græce, multis mutatis et additis, librum illum nobis dedit, primum quidem Nabuchodonosorem anno regni sui duodecimo contra regem Arphaxadum bellum gessisse narrat in planitie magna, quæ est in finibus Ragau: convenientibus ad prælium omnibus qui incolebant montana, et omnibus accolentibus Euphratem, et Tigrim et Hydaspen, et planitiem Arioch regis Elymæorum. Sed postea quasi sui oblitus, aciem eum copiarum suarum contra Arphaxadum instruxisse tradit anno decimo septimo: et in prælio superiorem factum, spoliatis Ecbatanis, ipsum Arphaxadum in montanis Ragau captum confixisse jaculis suis: ac de

* Cap. 31. ver. 11. vel 18. ut ille distinguit.

2 Reg. cap. 21. ver. 19.

mum, rebus omnibus ex animi sententia confectis, Niniven rediisse, ibique cum copiis suis per 120. dies convivatum fuisse scribit. Ubi notandum, Dejocis exitum juxta Herodotum, circa initium quoque duodecimi Saosduchini anni contigisse; quod magno argumento est, non alios esse Saosduchinum et Dejocem, quam Nabuchodonosorem et Arphaxadum libri Judithæ. Nullo enim fundamento Francisci Junii nititur sententia: qui, Medicorum regum successionem commentitiam Ctesiæ fabulatoris et larvati Metasthenis cum germana Herodoti historiæ patris frustra conciliare conatus, Media divisa, unam partem Dejocem obtinuisse affirmat, Arjocum hic dictum2; alteram Artecarmin [Ctesia Artycam] hic Arphaxadum appellatum, quem regnum suum Ecbatanis confirmavisse dicit, ut eo propugnaculo fretus, tum Dejoci regi, tum irrumpentibus aliis hostibus obsisteret; quum, si talis divisio instituta fuisset (quæ nunquam fuit:) non Arjoco vel Artecarmi sed Dejoci, et nomen Arphaxadi, et regnum Ecbatanorum fuisset tribuendum. Ecbatanorum enim Arphaxadum liber Judithæ, Dejocem Herodotus et alii, Arjocum vel Artecarmin conditorem fuisse nullus omnino prodidit.

Post Dejocem, Phraortes ejus filius annis 22. regnavita. 3348. c. Nabuchodonosorus (sive Saosduchinus) Assyriorum rex, proximo post Arphaxadi sive Dejocis cladem anno (qui Judithæ capite secundo, versu primo in Chaldaico quidem regni illius 13. in Græco 18. numeratur) die vigesimo secundo mensis primi, de gentibus debellandis et imperio suo subjiciendis consilium iniisse dicitur, Holopherne magni sui exercitus duce constituto; qui Bethuliam (sive Bethhoglam) urbem Judææ arcta obsidione cingens, a Juditha Simeonitide, post mortem Manassis viri sui (tempore messis hordeaceæ defuncti) annis tribus et mensibus sex (vel quatuor, ut Græca habet editio) in viduitate ibidem vitam peragente, capite truncatus occubuitb.

z Notat. in Judith. cap. 1. ver. 6. et Jerem. cap. 49. ver. 34.

a Herodot. lib. 1. cap. 102.

b Judith. cap. 2. 8. et 13.

3349. Istrus et Borysthenes in Ponto, Lampsacus in Hellesponto, et Abdera in Thracia conditæ. Ex Ionia nempe, Milesii Borysthenem, Phocæenses Lampsacum, Clazomenii Abderam condiderunt. Solinus capite decimo Abderam primum a Diomedis sorore conditam fuisse refert, deinde "senio collapsam, Olympiade LI. (quæ præcedente anno est acta) a Clazomeniis ad majorem faciem restitutam;" cujus coloniæ ductorem Timesium Clazomenium, ex Herodotod fuisse discimus: qui addit tamen, eum a Thracibus expulsum, opus perficere non potuisse.

3355. c. Amoni, ex Fedida filia Hadaiæ Boscathæa, natus est filius Josias ; qui octo annorum fuit, quum regnare inciperete.

3356. c. Saosduchino, in regno Babylonico simul et Assyrio, succedens Chynaladanus, annis 22. imperat. Alexander Polyhistor Saracum eum appellat: quod nomen, ut et Saracenicæ gentis, latronem denotat.

Grinus Æsanii filius, Theræ insulæ rex, oraculo Delphico urbem in Libya condere jussus est. Quo neglecto, (quod ubi terrarum Lybia esset ignoraretur) per septem annos in Thera non pluisse dicitur, omnesque arbores, præter unam, exaruisse,

3361. c. Manasses, ex captivitate redux, cultu Dei, quem labefactaverat, ex parte instaurato, mortuus est; et in horto domus suæ sepultush, ex testamento (ut credibile est) aut voluntate ultima ipsius: tanquam si resipiscens tum demum agnovisset ac professus esset indignum esse se, qui cum majoribus in sepulchro regum reponereturi.

Post eum, filius Amon biennio regnavit: qui, derelicto Deo majorum suorum, omnibus sculptilibus, quæ fecerat pater ipsius, sacrificabat et colebat ea. Verum non depressit se coram Domino, sicut pater ipsius: sed auxit reatum.

Euseb. chron.

2 Reg. cap. 22. ver. 1.

Herodot. lib. 4. cap. 150, 151.

d Lib. 1. cap. 168.

Canon. reg. Ptolem.

h2 Chron. cap. 33. 2 Reg. cap. 21. ver. 18.

i Tremell.

k2 Reg. cap. 21. ver. 19, 20, 21. 2 Chron. cap. 33. ver. 21, 22, 23.

« הקודםהמשך »