תמונות בעמוד
PDF
ePub

arida. Aquas in mare congregavit Creator : emissis interim fluviis, qui in mare refluerento. Terram, omne genus herbæ et plantæ, cum seminibus et fructibus, germinare fecit. Præ aliis autem locis, Paradisum in Edene plantis ornavit: in quibus, arbor vitæ et arbor scientiæ boni ac malid.

Quarto die, Octobris vigesimo sexto, feria quarta, sol, luna, et reliqua sidera creata sunt.

Quinto die, Octobris vigesimo septimo, feria quinta, aquatilia et volatilia animantia producta sunt; et foecunditate donata.

Sexto die, Octobris vigesimo octavo, feria sexta, terrestria animalia creata sunt; tum gradientia, tum repentia. Demum vero homo, ad imaginem Dei in divina mentis scientiae et genuina voluntatis sanctitate præcipue consistentem, conditus est. Ille statim reliquis animalibus, divinitus ad se adductis, ut dominus eorum designatus, nomina imposuit. In quibus cum adjutricem sibi similem non inveniret ; ne socia necessaria careret, Deus, costa ex dormientis latere desumpta, mulierem formavit, atque in uxorem illi tradidit, conjugii lege instituta. Tum conjugibus benedicens, foecunditatem eis tribuit, et dominium in animantia : eisque omnibus de cibo liberaliter providit. Denique, peccato in mundum hucusque non ingresso, “ inspexit Deus quicquid fecerat, ecce autem BONUM erat valde. Sic fuit vespera et fuit mane diei sextis."

Septimo die, Octobris vigesimo nono, feria septima, cum perfecisset Deus opus suum quod fecerat, quievit ab omni opere; et diei septimo benedicens, Sabbatum instituit et consecravith. Quippe in quo “respiravit' (ut humano more ipse de se loquitur,) et recreavit se:" nec dum (ut videtur) peccato admisso, aut pæna sontibus, vel angelis, vel hominibus, a Deo inflicta. Unde dies hic postea constitutus est signum tum sanctificationis nostræ in hoc sæculok, tum æterni illius sabbatismi, quo in futuro ab om

c Eccles. cap. 1. ver. 7.
e Coloss. cap. 3. ver. 10.
& Gen. cap. 1. ver. 31.
| Exod. cap. 31. ver. 17.

d Gen. cap. 2. ver. 8, 9.
f Ephes. cap. 4. ver. 24.
ha Ibid. cap. 2. ver. 2, 3.
* Ibid. ver. 13.

[merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

nibus peccati et reliquiis et poenis plenam liber ationem expectamus!

Post primam mundi septimanam, videtur Deus conjuges in hortum Edenis introduxisse, atque esu arboris scientiæ boni ac mali eis interdixisse; reliquarum omnium arborum usu libere concesso.

Diabolus, Deo gloriam, homini felicitatem invidens, mulierem per serpentem ad peccandum sollicitat: unde et ipse serpentis antiqui nomen obtinuitm. Mulier per serpentem, vir per mulierem seductus, Dei præceptum de abstinentia a fructu vetito transgreditur. Citatis et convictis pænæ imponuntur: addita tamen promissione de semine mulieris caput serpentis contrituro, id est, Christo Diaboli opera dissoluturo". Unde tunc primum mulieri Evæ nomen a marito est impositumo: quod mater futura esset omnium viventium non naturalem tantum vitam, sed illam quoque, quæ est per fidem in semen ipsius, Messiam promissum, quomodo et post eam Sara fidelium mater est habitaP.

Primi parentes, vestibus pelliceis a Deo amicti, ex horto Edenis pelluntur: flammeo gladio posito ad custodiendam viam quæ ferebat ad arborem vitæ; ne de fructu ejus, quem hactenus non attigerant, deinceps vescerenturo. Unde plus quam verisimile fit, eodem ejectum Adamum fuisse die, quo inductus in Paradisum fuerat. Qui quidem dies mundi decimus fuisse videatur (Kalendis Novembribus anni Juliani proleptici respondens) quo deinceps, ad memorabilis hujus casus memoriam conservandam (ut rationi consentaneum est) instituta est EXPIATIONIS solennitas, et statum JEJUNIUM (νηστείας nomine', κατ' εξοχήν denotatum) in quo universi, tam inquilini quam peregrini, animas suas affligere jubebantur ; adjuncta sanctione severissima. “Omnis anima, quæ non fuerit afflicta eo ipso die, omnino exscindetur e populis suiss.”

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

1 Heb.

сар.

4. ver. 4. 9. 10.
m Apocal. cap. 12. ver. 9. et cap. 20. ver. 2.
» 1 Joh. cap. 3. ver. 8. Rom. cap. 16. ver. 20.
• Gen. cap. 3. ver. 20.
P 1 Pet. cap. 3. ver. 6. Galat. cap. 4. ver. 31.
9 Gen, cap. 3. ver. 21, 22, &c. I Act. cap. 27. ver. 9.
• Levit. cap. 16. ver. 29. et cap. 23. ver. 29.

[ocr errors][ocr errors]

d. Post lapsum, Cain primus mortalium omnium e muliere nasciturt.

130. d. Abele occiso a fratre Caino, omnium hominum primogenito, Deus alium pro illo filium Evæ reposuit: unde et Sethi nomen illi inditum“; postquam pater Adamus 130. vixisset annost, Inter cædem vero Abelis et conceptionem Sethi nullum alium filium Evæ obtigisse, (ille enim alias dicendus fuisset pro Abele datus, potius quam Sethus) ideoque non longum inter utrumque tempus intercessisse, hinc colligitur. Unde, quum annos ad 128. propagatum tum fuerit humanum genus : ita crevisse intra id spatium mortalium numerum vero fuerit consentaneum, ut non sine causa conscius sceleris metuerit Cain, ne cæderet eum quilibet qui erat inventurus eum',

235. d. Sethus, annos 105. natus, filium genuit, cui Enoshi nomen imposuit: quod conditionis humanæ deplorandam denotat miseriam. Tunc enim a Cainitis cultus divinus misere corruptus fuit. Unde ea inter homines distinctio facta; ut qui in vero Dei cultu permanserunt, filii Dei; qui autem ab eo desciverunt, filii hominum sint appellati.

325. d. Cainan natus est; quum Enosh ejus pater 90. annos vixisseta.

395. d. Mahalaleel natus est; quum pater Cainan 70. vixisset annosb.

460. d. Jared natus est: quum pater Mahalaleel 95. vixisset annos.

622. d. Enoch natus est; quum pater Jared 162, vixisset annosa,

687. d. Mathusala natus est; quum pater Enoch 65. vixisset annose.

874. d. Lamech natus est; quum pater Mathusala 187. vixisset annos'.

1 Gen. cap. 4. ver. 1.

u Ibid. ver. 25. * Gen. cap. 5. ver. 3.

y Ibid. cap. 4. ver. 14, 15. 2 Gen. cap. 4. ver. 26. cum cap. 6. ver. 1, 2. a Gen. cap. 5. ver. 9.

b Ibid. ver. 12. ¢ Gen. cap. 5. ver. 15.

d Ibid. ver. 18. Gen. cap. 5. ver. 21.

í Ibid, ver. 25.

[merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]

930. d. Adamus primus generis humani parens, mortuus est; cum 930. vixisset annos.

987. d. Enochum, ab Adamo septimum, Deus incontinenter cum ipso ambulantem transtulit, ne videret mortem; postquam 365. vixisset annosa.

1012. d. Sethus, Adami filius, mortuus est; cum 912. vixisset annos.

1056, d. Noachus, ab Adamo decimus, natus est; quum pater Lamech 182. vixisset annosk.

1140. d. Enosh, tertius ab Adamo, mortuus est; cum 905. vixisset annos.

1235. d. Cainan, quartus ab Adamo, mortuus est; cum 910. vixisset annos".

1290. d. Mahalaleel, quintus ab Adamo, mortuus est; cum 895. vixisset annos".

1422. d. Jared, sextus ab Adamo, mortuus est, cum 962. vixisset annoso.

1536. a. Deus, priusquam diluvium in mundum impiorum induceret, Noachum justitiæ suæ præconem ad illos misit: 120. annorum termino ad resipiscendum eis constitutoP.

1556. d. Noacho, nunc primum liberis operam dare incipienti

, quum 500. esset annorum, natus est primogenitus Japhetus

1558. d. Noacho natus est secundo-genitus Semus: quippe qui biennio post diluvium 100. annorum fuisse di

[ocr errors][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small]

citur".

[ocr errors][ocr errors]

1551. d. Lamechus, nonus ab Adamo, mortuus est; cum 777. vixisset annos.

1656. a. Mathusala, octavus ab Adamo, 969. ætatis anno mortuus est; omnium maxime longævust.

65

187.

[ocr errors]

Gen. cap.

& Genes. cap. 5. ver. 5.
h Gen.

cap. 5. ver. 23, 24. Hebr. cap. 11. ver. 5.
5. ver. 8.

k Ibid, ver. 29.
Gen. cap. 5. ver. 11.

m Ibid. ver. 14. " Gen. cap. 5. ver. 17.

o Ibid. ver. 20.
P 1 Pet. cap. 3. ver. 20. 2 Pet. cap. 2. ver. 5.

Genes. cap. 6. ver, 3.
9 Gen. cap. 5. ver. 32. cum cap. 10. ver. 21.
? Gen. cap. 11. ver. 10.

• Ibid. cap. 5. ver. 31,
'Gen. cap. 5. ver. 27.

VOL, VIII.

Mense hujus anni secundo, die decimo, Novembris tricesimo, feria prima, Deus edicit Noacho, ut septimana illa pararet se ad ingressum in arcam: dum securus mundus edebat, bibebat, uxores ducebat, et nuptum dabat.

Anno sexcentesimo vitæ Noachi, mensis secundi die decimo septimo, Decembris septimo, feria prima, eo cum suis et animalibus omnibus in arcam ingresso; pluviam demisit Deus super terram quadraginta dies et quadraginta noctes : et prævaluerunt aquæ super terram centum et quinquaginta diebus'.

Aquis deficientibus, mensis septimi die decimo septimo, Maii sexto, feria quarta, arca requievit in uno montium Araratia.

Pergentibus vero adhuc aquis deficere, mensis decimi die primo, Julii decimo nono, feria prima, conspecti sunt vertices montium.

Post quadraginta dies, hoc est, undecimo die mensis undecimi, Augusti vigesimo octavo, feria sexta, Noachus, aperta fenestra arcæ, emisit corvumo.

Post septem dies (ut videtur colligi posse ex septem diebus aliis, in decimo versu nominatis) emisit Noach columbam: et reversam iterum, post alteros septem dies emisit; quæ circa tempus vespertinum rediit, folium olivæ decerptum in ore gerens. Deinde expectatis et aliis septem diebus, eandem emisit; quæ non est reversa ultra ad eumd.

[ocr errors]

* Gen. cap. 7. ver. 1. 4. 10. Matth. cap. 24. ver. 38.
7 Gen. cap. 7. ver. 4. 6. 11, 12, 13. 17. 24.
a Gen. cap. 8. ver. 3, 4.

ĐIbid. cap. 8. ver. 5. < Gen. cap. 8. ver. 6, 7.

d Ibid. cap. 8. ver. 8.-12.

« הקודםהמשך »