תמונות בעמוד
PDF
ePub

sacerdos, hoc consecutus fuisset; ut Pelusii, in ipso Ægypti ingressu, habenas et scutorum lora inimici exercitus muribus nocte exedentibus, postera die armis exuti fugere omnes coacti fuerint, pluribus suorum amissis. Quicquid vero Pelusii contigerit; ad partes Ægypti interiores perrexisse Assyrios, et captivam inde multitudinem secum abduxisse, firmior sermo propheticus nos edocet.

In hac expeditione peractum fuisse existimamus, quod de No, potentissima et munitissima Ægypti civitate, Nahumi capite tertio, versu decimo, legimus: "Etiam hæc deportationi fuit, abivit in captivitatem, etiam parvuli ejus allisi sunt in capite omnium vicorum: et super honoratos ejus projecerunt sortem; denique omnes magnates ejus vincti fuerunt compedibus."

3294. c. In reliqua quoque Ægypto similiter completum est, quod signo ante triennium dato Esaiæ capite vigesimo denunciatum fuerat: "Abducet rex Assyriæ captivam multitudinem Ægyptiorum, et deportandam turbam Æthiopum puerorum et senum, nudam et discalceatam." Neque videmus, quare ad Judæos non sit referendum, quod in duobus sequentibus versibus subjicitur: "Et perterrefacti erubescent, ab Æthiopibus expectatione sua, et ab Ægyptiis gloriatione sua. Et dicet incola regionis hujus tempore illo: Ecce, ita habet expectatio nostra quo confugiebamus ad auxilium, ut eriperemur a conspectu regis Assyriæ; et quomodo evaderemus nos ?" Neque enim omnino sine causa ea de re ita eos commonefaciendos fuisse putavit legatus Assyrius. "Nunch, ecce fiduciam tuam habueris in scipione arundinis istius quassatæ, in Ægypto; quo si quis innixus fuerit, intrans volam ejus perforabit eam: ita est Pharao rex Ægypti omnibus fiduciam habentibus in ipso." Nam et eandem similitudinem de Ægyptiis et domo Israelis ab ipso Deo usurpatam, in Ezechiele'; et multa adversus vanam Judæorum in Ægyptiacis auxiliis confidentiam, in Esaiak prolata legimus; atque inter alia, hoc quoque; "Erit1 vobis

h2 Reg. cap. 18. ver. 21. 2 Reg. cap. 30. et 31.

Ezech. cap. 29. ver. 6, 7.
Esai. cap. 30. ver. 3. 7.

robur Pharaonis pudori, et receptus iste in umbram Ægypti ignominiæ. Nam Ægyptii in vanum et inaniter adjuvabunt: idcirco proclamo de hoc: Robur eorum est, ut maneant domi.”

Senacheribus, ex Ægypto in Palæstinam reversus, Lacishum obsedit, et totus dominatus ejus cum ipsom. Ezechias Lacishum ad eum mittens, redimendæ pacis gratia, pretio cum illo paciscitur. Unde, excussis thesauris tum suis (quibus prius tantopere se extulerat) tum domus Domini, 300. talenta argenti et 30. auri pendit regi Assyriæ. Qui, accepta pecunia, non stans promissis, Tartanem, qui Azotum cepit, Rabsarisum et Rabshakem, cum numerosis copiis, Lacisho misit Hierosolymam”.

Venientes illi Hierosolymam, substiterunt ad aquæductum piscinæ superioris, qui est in aggere agri fullonis: quumque inclamassent regem, egressus est ad eos Eliakim filius Hilkiæ, qui præerat domui, et Shebna scriba, et Joach filius Asaphi a memoria. Quibus urbem tradere renuentibus, Rabshakes, Ezekiam frustra Deo confidere, se vero non sine Dei nutu arma sumpsisse, clamitat: multisque Deum Israelis et Ezekiam servum ejus contumeliis afficiens, populum ad defectionem sollicitat. Quæ et proclamabant voce magna Judaice populo Hierosolymitano qui erat super murum, ad metum incutiendum eis et ad turbandum eos; ut caperent civitatemo.

Ezekias, hæc resciscens, laceratis vestimentis et induto cilicio domum Dei ingreditur: simulque cum Eliakimo et Shebna seniores sacerdotum tectos ciliciis ad Esaiam mittit, ut Deum hac de re consuleret et precibus sollicitaret. Qui illum consolatus Assyriæ regem, audito rumore, reversurum in terram suam prædixit, ibique gladio occubiturum. Quod et rei eventus mox comprobavit.

Rabshakes, re infecta, ad Senacheribum reversus, eum relicta Lacisho Libnum oppugnantem invenit".

18.

m 2 Chron. cap. 32. ver. 9.

2 Reg. cap. 18. ver. 14-17.

Esai. cap. 36. 2 Reg. cap. 18. a vers. 17. ad fin. 2 Chron. cap. 32. ver. 9

P Esai. cap. 37. ver. 1-7. 2 Reg. cap. 19. ver. 1—7.

Esai. cap. 37. ver. 8. 2 Reg. cap. 19. ver. 8.

Tirhaka rex Æthiopiæ, non quidem Ægyptum et Syriam infestavit, ut sine omni fundamento Scaliger pronuntiavit; sed Ægyptiis potius et Judæis auxiliares copias misit. Processisse enim eum, ut pugnaret contra Senacheribum, Scriptura indicats. Hunc Strabot Tearkonem Æthiopem vocat: atque in Europam progressum, ad columnas Herculis accessisse, ex Megasthene rerum Indicarum scriptore, refert.

Senacheribus, rumore de adventu Tirhaka audito, Libna moturus, minatorias et blasphemas literas ad Ezekiam mittit: de Deo Hierosolymorum locutus, ut de diis populorum terræ, opere manuum hominis. Quas in templo coram Domino explicans Ezekias, auxilium ejus contra Assyrium fusis precibus implorat. Responsum deinde per Esaiam accipit: Deum civitatem esse protecturum, neque obsessurum eam esse regem Assyriæ, sed via qua venerat, eadem reversurum".

Eadem vero nocte sub quam hæc Hierosolymis acta sunt (paucis vero diebus post partam contra Ethiopes victoriam; quam nunc contigisse ex Esaiæ decimo octavo et vigesimo capite nonnulli colligunt:) mittens Deus angelum, exscidit omnem valentem robore et antecessorem ac principem in castris regis Assyria: et quum surrexissent mane, inventa sunt centies octogies quinquies mille cadavera mortuorum. Unde, cum pudore vultus, reversus Senacheribus in terram suam, consedit Nineves. Ubi fuit, ipso se incurvante in æde Nisroci Dei sui, ut Adramelech et Sharezer percuterent eum gladio. Ipsi vero proripuerunt se in terram Ararati vel Armeniæ: et regnavit Esarchaddon filius ejus pro eo. Quæ ab Esaia prænunciata fuerunt omnia, ut quibusdam placet.

In primo capite libri Tobiæ, ad hanc historiæ partem

In notis Eusebianis, pag. 72. et canonib.. Isagogicis, pag. 311.

Esai. cap. 37. ver. 9. 2 Reg. cap. 19. ver. 9.

Lib. 1. cap. 1. et 15.

"Esai. cap. 37. ver. 3-35. 2 Reg. cap. 19. ver. 9-34. 2 Chron. cap. 32. ver. 17. 19, 20.

Esai. cap. 37. ver. 36, 37, 38. 2 Reg. cap. 19. ver. 35, 36, 37. 2 Chron. cap. 32. ver. 21.

Esai. cap. 37. et cap. 31. ver. 8, 9.

pertinentia leguntur ista. Senacheribum, cum reversus fuisset fugiens ex Judæa, odio habentem Israelitas, multos eorum occidisse. Tobitum, sive Tobiam seniorem, corpora cæsorum furtim abrepta sepelivisse: et ob hoc a Ninevitarum quodam regi delatum, alio se recepisse et abditum aliquandiu latuisse. Raptas interim omnes illius facultates fuisse: nihil illi relicto, præter Annam uxorem et Tobiam filium suum. Post dies 45. (vel, ante dies 55. ut habetur in Græco) occisum fuisse Senacheribum a filiis suis: iisque in montes Ararati fugientibus, in regno successisse filium ejus Esarchaddonem; perperam ibi in exemplaribus Achirdon vel Sarchedon nominatum. Novum denique regem omnibus rationibus patris sui, et toti procurationi, Achiacharum præfecisse, filium Hananeelis fratris Tobiti: ita ut non procurator solum ille esset et rationarius, sed etiam a poculis, et ab annulo, et secundus a rege.

Ezechias ex Hephziba filium Manassem suscepit; post vitam prorogatam tribus, ante mortem duodecim annis".

Quum Medi hucusque sine rege fuissent, et, Dejoce litigantium controversias judicare amplius recusante, rapinæ et scelera passim invaluissent; avapxías incommoda tandem sentientes (inter quæ non minimum illud fuit, quod hac occasione arrepta non paucas ipsorum urbes recuperavissent Assyrii; ut ad annum mundi 3283. jam monuimus) Dejocis imperio se subjecerunt; annis ante Cyri initium 150. ut in libro primo author est Herodotus: quem, relicto Ctesia, secuti etiam hic sunt Dionysius Halicarnassæus et Appianus Alexandrinus, in Romanarum suarum historiarum exordio. Apud Diodorum Siculum in libro bibliothecæ secundo lapsu vel μνημονικῷ vel γραpik Cyaxaris pro Dejocis nomine posito; a Medis electus rex ille fuisse dicitur "circa annum secundum Olympiadis XVII. juxta Herodotum." A Cyri nimirum exordio, quod ex illius sententia in Olympiadis LV. initium, indeque in anni periodi Julianæ 4154. medium, incidit,

2 Reg. cap. 21. ver. 1. 2 Chron. cap. 33. ver. 1.

subductis annis 150. primus primi Medorum regis annus ab anni tertii Olympiadis XVII. initio, et anni periodi Julianæ 4004. medio, deducendus relinquitur; deliberatione tota, eamque subsecuta electione, sub finem anni secundi ejusdem Olympiadis peracta. Quam Medici imperii epocham recte esse constitutam, singulorum regum tempora, ab Herodoto assignata, cum solari eclipsi quæ Cyaxaris tempore contigit (ad annum mundi 3103. deinceps commemoranda) comparata, demonstrabunt.

3295. a. Jubilæus decimus quintus: reliquorum omnium medius, et eorum qui post acta Salomonici templi encænia celebrati sunt lætissimus; tum ob tantæ liberationis tam recentem memoriam, tum ob omnimodam et regis et populi prosperitatem, quæ eam statim est subsecuta; adeo ut multi afferrent munera Domino Hierosolymam, et res pretiosas Ezekiæ regi Judæ: nam elatus erat ante oculos omnium gentium postea, et secundatus in toto opere suo. Populum denique Judæ liberatum ita agebat et moderabatur Deus undequaque; ut (secundum ipsius promissionem) "rursus radicaretur inferne, et fructum proferret superne." Estque hujus Jubilæi consideratio necessaria ad intellectum signi misericordiæ divinæ superiori anno Ezekiæ dati. "Comedetis hoc anno ' sponte natum, et anno secundo wnd sponte renatum: anno vero tertio serite et metite, ac plantate vineas et comedite fructum earum." Superioris enim anni messe ab hostibus in regione grassantibus vel occupata, vel conculcata et devastata e sponte germinantibus victum sibi comparare populum erat necesse. Hoc deinde anno, Jubilæi lege impediente, neque serere illi permissum erat neque metere: cum alias, nullo interveniente anno Sabbatico, quo minus hoc fieret nihil obstaret; quum, Assyriorum strage per angelum edita, bellum jam finitum esset. Anno

a2 Chron. cap. 32. ver. 23. 27. 30.

b2 Chron. cap. 32. ver. 22. Esai. cap. 37. ver. 31, 32.

e Esai. cap. 37. ver. 30. 2 Reg. cap. 19. ver. 29.

d Juxta comminationem Levit. cap. 26. ver. 16. Deuteron. cap. 28. ver. 33. Jerem. cap. 5. ver. 17.

« הקודםהמשך »