תמונות בעמוד
PDF
ePub

totam invasit: facta deinde pace, cum copiis domum reversus est. Paulo post, Sidon et Ace, Ptolemais postea appellata, et Palætyrus, cum multis urbibus aliis, a Tyriis ad Assyriorum regem defecerunt. Et cum soli Tyrii facere ejus imperata detrectarent, reversus est contra eos; Phoenicibus naves 60. (vel 70. ut apud Rufinum legitur) illi exhibentibus et remiges octingentos. Quibus occurrentes Tyrii cum duodecim navibus, disjecta hostili classe, quingentos ex ea captivos abduxerunt: quo facinore non mediocrem rei navalis gloriam sibi comparaverunt. Revertens autem rex Assyrius, custodes ad fluvium et aquæ ductus disposuit, qui aquari Tyrios prohiberent: quod cum per continuos quinque annos fieret, coacti sunt effossis puteis inde se sustentare. Hæc Menander Ephesius in suis chronicis, ex Tyriorum annalibus in Græcam linguam translatis, a Josepho citatus; ubi, pro Elulæo, in Rufino vetere Latino interprete Hylyseus legitur: unde Scaligero rex ille Tyriorum Eliseus dictus fuisse videtur; cui tamen in eo non assentior, quod Cyprios a Menandro Κιτταίους hic vocari asserit; cum Γιτταίων nomine Gittæ sive Gathi incolas, ille potius intellexerit; ea appellatione in sacris literis satis notos. Quos etiam, ipsius hujus Elulai sive Elisæi tempore, ab Ezekia rege Judæ subactos postea fuisse, ex Josepho colligi posse videtur: qui eum Palæstinæ bellum intulisse, et parta victoria omnes eorum urbes a Gitta usque Gazam suæ ditioni adjecisse scribit, libri antiquitatum noni capite penultimo. Sicut percussos ab eo fuisse Philistæos, usque Gazam et terminos ejush, extra omnem positum est controversiam. Adversus Tyrios vero, opibus et successibus suis hoc tempore insolescentes, edita est prophetia Esaiæ capite vigesimo tertio, versu primo.

Postquam vero mortuus est Salmanasar, regnavit filius ejus Senacheribus pro eo1, quem Herodotus, libro secundo, et Arabum et Assyriorum regem appellat: forte quod

Lib. 9. antiqu. cap. ult.

2 Sam. cap. 15. ver. 18. et cap. 21. ver. 19. collat. cum 1 Sam. cap. 17

ver. 4.

2 Reg. cap. 18. ver. 8.

Tobi. cap. 1. ver. 18.

Assyrii, cum Perea sive terra Gileadis, et Hamatha sive Iturea, contiguam etiam Arabiam vel Petræam vel Desertam tunc possiderent. Ivvam certe sive Avam, quam vel a se vel a majoribus suis subactam fuisse Senacheribus jactitat, regionem Arabia Desertæ fuisse, Franciscus Junius asserit'. Et Esaias propheta, calamitatem quam sub Salmanasare Moabitæ passuri essent (de qua supra, ad annum mundi 3278. et S280.) prædicens, quæcunque illi recondidissent, ea in vallem Arabum Assyrios exportaturos fuisse denunciat. Berosus in Chaldaica sua historiam et apud Assyrios regnavisse Senacheribum scripsit, et totam Asiam atque Ægyptum bello infestavisse.

3291. c. Toto vero triennio gestum ab eo fuisse bellum Ægyptiacum, et cum eo conjunctum Palæstinum, ex Esaiæ capite vigesimo colligimus: in quo propheta, deposito cilicio (id est, vestimento suo prophetico villoso, ut Zachariæ capite decimo tertio, versu quarto) a lumbis suis, et calceamento de pede suo, ita nudatus et discalceatus triennio incedere jussus est; in "signum et ostentum contra Ægyptios et contra Æthiopas:" quod eo temporis spatio confecto, similem in modum superiore vestimento nudati et discalceati in captivitatem abducerentur a rege Assyriæ; quod quidem mandatum Esaias accepisse dicitur, "Anno" quo Tarthan, mittente eum Sargone rege Assyriæ, oppugnavit Ashdodum et cepit eam." Ubi per Sargonem intelligendus est ipse Senacheribus; inter cujus etiam duces, Tartanemo numeratum legimus: per Ashdodum celebris illa Azotus, urbs Philistæorum; quos ab Ezekia subjugatos fuisse ex 2 Reg. cap. XVIII. ver. 8. et Josepho supra audivimus.

Quum autem jugum regis Assyriæ excussisset Ezekias, quod pater Achaz receperat, et servire illi recusasset; anno ejusdem decimo quarto ad finem vergente, Senacheribus regnum Judæ invadens, contra civitates ejus munitas castra posuit, et earum non paucas occupavit. Et cum de Hierosolyma quoque oppugnanda cogitare eum

m

k2 Reg. cap. 18. ver. 34. cap. 19. ver. 13. et Esai. cap. 37. ver. 13. In 2 Reg. cap. 17. ver 24. Apud Josephum, lib. 10. cap. 1. 2 Reg. cap. 18. ver. 17.

n Esai. cap. 20. ver. 1.

P 2 Reg. cap. 17. ver. 7.

Esai. cap. 36. ver. 1. 2 Reg. cap. 18. ver. 13. 2 Chron. cap. 32. ver. 1.

Ezekias animadverteret, inito cum dynastis suis consilio, obturandos curavit omnes fontes qui erant extra civitatem, et alveum aquæ Gichonis superiorem inundantem per medium regionis: deinde totum murum illum sub Amasia a Joaso rege Israelis perruptum, et foris murum alterum extruxit, et confirmavit munitionem domus Davidis, paravitque missilia copiose et scuta. Et imposuit præfectos militares populo: congregatisque eis ad se in plateam portæ civitatis, gravissima oratione, adversus metum regis Assyriæ et exercitus ejus illos confirmavits.

Diebus illis, Ezekias ex lethali ulcere decumbens, post mortem prius per Esaiam prophetam illi denunciatam, fusis ad Deum precibus sanitatem et prorogationem regni in quindecim annos obtinuit. Unde scriptam a se oden ille edidit: in qua primum ægritudinem et perturbationem animi sui in morbo orationemque ad Deum exponit; deinde beneficium acceptum narrat, postremo fidem in Deum profitetur et gratias ei immortales spondet". In sacra quidem Scriptura post Senacheribi cædem historia hæc proponitur: sed generali tantum temporis notatione adjecta: In illis diebus; nam ante mortem illius eam contigisse, verba illa evincunt: "Addam diebus tuis quindecim annos; et e manu regis Assyriæ eripiam te et civitatem hanc, protegamque civitatem hanc"." Quod si ex 29. annis, quibus regnavit Ezekias, subducamus istos 15: in fine anni regni ejus 14. factum hoc fuisse comperi

emus.

Signum vero salutis recuperandæ Ezekiæ postulanti a Deo indultum, fuit mirabilis illa umbræ solaris in gradibus Achazi reductio: de qua legimus: "Ecce ego reverti faciam umbram linearum, per quam descenderat in horologio Achaz in sole, retrorsum decem lineis. Et reversus est sol decem lineis per gradus quos descenderat." Ita

2 Chron. cap. 32. ver. 2-8. 30.

Esai. cap. 38. ver. 1-5. 21. 2 Reg. cap. 20. ver. 1-7. 2 Chron. cap.

32. ver. 24.

"Esai. cap. 38. ver. 9-20.

Esai. cap. 38. ver. 5, 6. 2 Reg. cap. 20. ver. 6.

* Esai. cap. 38. ver. 8.

enim vertit Hieronymus: Hebræam vocem nibyn, quam Jonathan Chaldæus paraphrastas y lapidem horarum interpretatus est, per lineas et horologium reddens. In commentario tamen ad hunc locum, Hebraice gradus haberi notat: quod etiam in 2 Reg. cap. XX. ver. 9. sic expressit: "Vis ut ascendat umbra decem lineis, an ut revertatur totidem gradibus?" Neque negligenda est, hisce longe antiquior, interpretatio Græca, quæ ßaðμív et ávaßalμov vocibus hic usurpatis, non alios quam scalarum ab Achazo extructarum gradus in historia hac accipiendos esse innuit; quum ante captivitatem Babylonicam horarum usum apud Hebræos receptum fuisse, ostendi non possit et Gnomonis horarii inventionem posterioribus Græcis, Anaximandro vel Anaximeni, (ut ad annum mundi 3457. postea videbitur) attribuant alii; quod tamen a Babyloniis illos accepisse, confirmat Herodoti ille locus": “ Πόλον, καὶ γνώμονα, καὶ τὰ δυώδεκα μέρεα τῆς ἡμέρης, παρὰ Βαβυλωνίων ἔμαθον Ἕλληνες. Polum, et gnomonem, et duodecim diei partes, a Babyloniis Græci didicerunt."

Ad solis autem regressum quod attinet: quemadmodum ad preces Josua sole stante, simul etiam luna stetisse dicitur; ita hic et lunam et reliquam cœlestem machinam una cum sole retroactam esse apparet, tantumque nocti detractum, quantum diei fuit additum. Licet enim in partibus rou vuxenuέpov sive diei civilis anomalia extiterit admiranda: ita tamen divina providentia eam fuisse temperatam, ut constans et sibi perpetuo similis cœlestium corporum motus nullum inde detrimentum caperet, tres illæ lunares eclipses ex Ptolemæo a nobis paulo superius propositæ fidem faciunt; quarum calculus, a nostris temporibus retro supputatus, idem nobis tempus exhibet quod a Chaldæis fuerat annotatum, perinde ac si nullus ejusmodi retrogradus solis motus omnino intervenisset.

Ineunte Ezekiæ anno regni (jam cum vita redintegrati) decimo quinto, Merodac sive Berodac Baladan, filius Baladanis, rex Babyloniæ legatos ad eum cum muneribus

Libro 2. cap. 109.

a Esai. cap. 38. ver. 8. Ecclesiastic. cap. 48. ver. 26.

b Josu. cap. 10. ver. 12, 13.

misit, ut de prodigio illo, solis regressu, inquirerent, quod fuerat in terra. Quibus cum superbe thesauros suos ostentaret Ezekias: de futura deportatione Babylonica ita eum Deus per Esaiam præmonuit: "Ecce dies venturi sunt, quibus deportabitur quicquid est domi tuæ, et quod recondiderunt majores tui usque in diem hunc, in Babyloniam: non relinquetur quicquam, ait Dominus." De filiorum quoque, quum nondum filium natum ille haberet, captivitate similiter adjiciens: "De filiis etiam tuis qui prodibunt ex te, quos geniturus es, assument; ut sint eunuchi (vel aulici) in palatio regis Babyloniæ." Sed quum se depressisset Ezekias pro elatione animi sui, ipse et habitatores Hierosolymorum; non obvenit eis fervens ira Domini diebus Ezekiæ.

Mica quoque Morasthites temporibus Ezekiæ populo prophetabat; "Sionem ut agrum arandam, et Hierosolyma in acervos abitura, et montem ipsius domus Domini in excelsa silvosa." Sed rex Ezechias et totus populus Judæ, reveritus Dominum, faciem ejus deprecatus est: pœnituitque Dominum illius mali quod elocutus fuerat

contra eose.

3292. Astacum in Bythinia a Megarensibus fuisse conditam, ineunte Olympiade XVII. refert Memnon'.

Senacheribum cum magnis copiis invasisse Ægyptum, et cum rege Sethone Vulcani sacerdote (homine ignavissimo, et ob pietatem vel impiam superstitionem potius erga Deastrum suum tantum celebri) bellum ibi gessisse narrat Herodotus: ubi et imaginem illius lapideam in templo Vulcani suo adhuc tempore conspectam fuisse addit, manu murem tenentem, atque hæc per literas dicentem; "In me quis intuens, pius esto." Quod hieroglyphicum in gentis et in ordinis quoque sui honorem Ægyptii hierophantæ ita sunt interpretati: ac si pietate sua et precibus ad Deum suum fusis Setho, rex idem et

Esai. cap. 39. 2 Reg. cap. 20. ver. 12—19.

d2 Chron. cap. 32. ver. 25, 26. 31.

e Mica. cap. 3. ver. 12. Jer. cap. 26. ver. 18, 19. f In bibliotheca Photii, pag. 374.

Hist. lib. 2. cap. 141.

« הקודםהמשך »