תמונות בעמוד
PDF
ePub

Mensis septimi dies octavus, Octobris 30. feria sexta, septem dierum dedicationis primus fuit. Dies decimus, Novembris 1. feria prima, jejunium expiationis: in quo, juxta legem, clangore tubæ jubilæus erat indicendus. Dies 15. Novembris 6. feria sexta, festi tabernaculorum primus. Dies 22. Novembris 13. feria item sexta, tabernaculorum octavus; cujus magna erat observatio®. Sub finem vero sequentis diei, Novembris 24. feria septima, peracto Sabbato, concessit populus ad tentoria

sua.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small]

3012. c. Salomon, decimo tertio post extructum templum anno, totius suæ regiæ structuram absolvit: viginti annis in utrumque opus impensis; 7. cum dimidio in Dei, 13. (vel 12. cum dimidio) in suæ domus ædificatione peractis'.

Exactis annis illis 20. quibus ædificatæ sunt domus Dei et regia, Salomon viginti civitates Cabulis regionis (tribui Asheris conterminæ) a se acquisitæ Hiramo regi Tyri, in compensationem officiorum quibus adjutus ab eo fuerat, obtulit: quas ab eo repudiatas ille ædificavit, et Israelitarum colonias eo deduxits,

Cum absolvisset Salomon utramque domum, et murum Hierosolymorum circumquaque ; filiam Pharaonis uxorem suam, ex civitate et domo Davidis in domum deduxit

quam illi ædificaverat": ædificato etiam Gezero, quam Pharao pater Cananæis ereptam illi donaverat in tribu Ephraimitica'.

3026. c. Sesak, aliis Sesonchis dictus, in Ægypto (juxta chronologiam nostram Ægyptiacam) regnum iniit: ad quem Jeroboam Nebati filius fugit; usque ad mortem Salomonis cum eo commoratusk.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

d

сар. .

Levit.. 25. ver. 9. € 2 Chron. cap. 7. ver. 9. cum Levit. cap. 23. ver. 36. et Joan. cap. 7. ver. 37. f

1 Reg. cap. 7. ver. 1. cap. 9. ver. 10. et 2 Chron. cap. 8. ver, 1,
8 I Reg. cap. 9. ver. 10.-13. 2 Chron. cap. 8. ver. 1, 2.
b1 Reg. cap. 3. ver. 1. cap. 7. ver. 8. cap. 9. ver. 24. 2 Chron. cap. 8.
ver. 11.

1 1 Reg. cap. 9. ver. 15, 16, 17.
ki Reg. cap. 11. ver. 40. cap. 12. ver, 2.

3029. c. Salomon, postquam relictis vanitatibus, quibus in senectute sua indulserat, ad saniorem mentem rediisset testata in libro Ecclesiastæ toti Ecclesiæ resipiscentia sua, reconciliatus Deo', mortem demum obiit, quum 40. regnasset annosm.

Rehoboam, Salomonis filius, Sichemum conveniente toto Israele ad constituendum eum regem, duro responso decem tribus a se alienat: quæ, accersitum ex Ægypto, Jeroboam Ephraimitam Nebati filium regem sibi præficiunt; eoque duce, et a domo Davidis (Adoramo Rehoboami legato interfecto) et a vero Dei cultu pariter deficiunt". In cujus casus tristem memoriam, Judæi postea die 23. tertii mensis, sive Sivan, anniversarium jejunium instituerunt.

Hinc, regno ita distracto, Rehoboam tribui Judæ et Benjaminis, anniso 17. Jeroboam Israeli, id est, reliquis decem tribubus, usque ad annum 22. præfuitP.

Rehoboam, Hierosolymam reversus, ex tribu Judæ et Benjaminis 180000. militibus delectis, bellum adversus eas gerere instituit; sed a Deo per Semaiam prophetam monitus, a cæpto destitit? : licet continuum bellum inter utrumque regem fuerit, omnibus diebus eorum”.

Jeroboam in regni sui principio Sichemum, ubi rex electus fuerat, a rege Abimelecho ante annos 258. dirutamo, in monte Ephraimi ædificavit, ibique habitavit, donec inde procedens trans Jordanem Penuelem ædificavitt, et Tirzæ demum regiam suam collocavit". Ne novi vero subditi ab ipso deficerent, nova religionis specie eos ab Hierosolymis adeundis avertit: duobus aureis vitulis Bethele et Dane, ut a stulto populo colerentur, propositis*.

1 2 Chron. cap. 11. ver. 17.
m 1 Reg. cap. 11. ver. 42. 2 Chron. cap. 9. ver. 30.
n 1 Reg. cap. 12.
• 1 Reg. cap. 14. ver. 21. 2 Chron. cap. 12. ver. 1, 2.
p 1 Reg. cap. 14. ver. 20.

9 Ibid. cap. 12. 1 1 Reg. cap. 14. ver. 30.

s Jud. cap. 9. ver. 45. ' 1 Reg. cap. 12. ver. 25.

u Ibid. cap. 14. ver. 17. X 1 Reg. cap. 12,

1

Anni Aani regum re gura Judz. Israclis

REHOBOAMI.

JEROBOAM.

[blocks in formation]
[ocr errors]

Jeroboam die 5. mensis 8. Decernb. 6. feria secunda, festo quod ipse commentus erat, simile festo tabernaculorum Judaico, in altari idololatrico, Bethele extructo, vitulo suo sacrificavit. Quo tempore, propheta quidam, ex Judæa a Deo missus, judicium quod olim executurus esset unus e posters Davidis, Josias nomine, in altare illud et sacerdotes ejus denunciavit; quod et præsentibus prodi. giis in altare atque regem ipsum confirmavith.

A quo idololatriæ hujus primo esercitio, et divini in eam judicii denunciatione publica, arcessendum est iniuum 390. an norum iniquitatis Israelise.

Propheta ille, ab alio propheta Bethelita oraculi prætextu deceptus, contra Dei mandatum cibum Bethele sumpsit: eamque ob rem in itinere a leone interfectus est; quo cognito, Bethelita honorifice eum sepeliit, et filios de vaticinii illius fide informavir.

Jeroboam in defectione persistens, rejectis sacerdotibus filiis Aaronis et Levitis, fecit e populo sacerdotes excelsorum. Unde Dei sacerdotes et Levitæ, prædiis suhurbanis et possessionibus suis derelictis, in Judæam abierunt: quos et secuti ex omnibus tribubus Is

b. Sacerdotes et Levitæ, et alii Israelitæ qui timebant Deum, a Jeroboamo idololatra ad Reboboamun transeuntes, regnum Judæ confirmarunt per triennium: tot enim annis in vía Davidis et Salomonis ambulaverunta.

* 2 Chron. cap. 11. ver. 17.

3 1 Reg. cap. 12. ver. 32, 33,

6 Ibid. cap. 13. cum 2 Reg. cap. 23. ver. 16, 17.

c Ezek. cap. 4. ver. 5.

d 1 Reg. cap. 13. cum 2 Reg. cap. 23. ver 17, 18.

e 1 Reg. cap. 13. ver. 33, 34. 2 Chron. cap. 11. ver. 14, 15. et cap. 13. ver. 9.

[blocks in formation]

3032. d. Rehoboam in regno confirmatus, reliquit legem Domini, et totus Israel cum eob. Judæi enim, qui lapsos Israelitas exemplo suo ad pænitentiam provocare debuissent, provocarunt Deum peccatis suis, quibus peccarunt supra quam omnia quæ fecerant majores eorum. Nam extruxerunt etiam sibi excelsa, et statuas, ac lucos, super omnem collem altum, et sub omni arbore virente: facientes secundum omnes abominationes gentium, quas ejecerat Dominus a facie eorumo.

3033. c. Anno quinto Rehoboami, Sesak rex Ægypti (a Jeroboamo fortasse invitatus, qui cum illo vixerat; ut ad annum mundi 3026. est annotatum) 1200. currus, 60000. equites, innumerumque populum ex Ægypto, Lubæis, Succæis, et Cusitis, in Judæam eduxit; et munitis ejusdem civitatibus captis, Hierosolymam usque pervenit. Ubi rex et principes prædicatione Semajæ prophetæ ad resipiscentiam perducti, liberationis quidem promissionem a Deo acceperunt, sed ejusmodi quæ magno ab ipsis pretio esset redimenda Thesauros enim domus Dei accepit Ægyptius, et thesauros domus regis, et omnia scuta aurea quæ fecerat Salomon; pro quibus ænea Rehoboam substituitd.

I 2 Chron. cap. 11. ver. 13, 14. 16.

b 2 Chron. cap. 12. ver. 1.

c 1 Reg. cap. 14. ver. 22, 23, 24.

d Ibid. cap. 14. ver. 25. 2 Chron. cap. 12. ver. 2-12.

[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors]
« הקודםהמשך »