תמונות בעמוד
PDF
ePub

inita: in quorum uno fatiscens David jam senex, mortis periculum ab Ishi-benob gigante illi intentatum ægre evasit. Quæ pugna omnium ultima fuit, cui ipse præsens interfuith.

2987. d. David, tentatione Satanæ et ambitione sua incitatus, universi populi censu instituto, iram Dei in Israelitas accendit.

Unde ex omnibus tribubus, Levitica et Benjaminitica excepta', virorum omnium annum ætatis 20. excedentium“, spatio mensium 9. et dierum 20. numeratione peracta'; famis, vel gladii, vel pestis optio per Gadem prophetam illi est proposita : et quidem famis, vel trium annorum, deinceps futurorumm, vel septem", continuatis videlicet annis tribus prioris famis, et quarto, præsente hoc sabbatico qui, nova messe destitutus, priora damna resarcire non poterat, ac si dictum fuisset. Tres jam anni famis propter Gibeonitas elapsi sunt: quos messis quidem excepit, sed propter sementis penuriam tenuis, et ad duorum annorum annonam (quam sabbatici anni interventus postulat) suppeditandam impar; ut adhuc etiam inediæ miserias sustineat, pauperiorum saltem turba longe maximas. Ad hosce præteritos annos adjiciendum nunc proponit tibi Deus triennium famis alterum. Atque hæc reconciliandi ista ratio, ut ad annum hunc sabbaticum Davidici census historiam referremus, potissimum nos permovit.

Peste, quam e tribus propositis David elegerat, Israelitarum una die 70. millia perierunt. Angelus Hierosolymam perdere aggressus, desistere jubetur, Deo miserente ; et Davide ejus jussu, holocausta et eucharistica in area Araunæ sive Ornanis Jebusæi offerente”.

2988. a. David, cognoscens Dei domum in area illa Ornanis fore ædificandam?, materiam omnem ad structuram illius necessariam præparavit : Salomonem filium et

1

h 2 Sam. cap. 21. ver. 1. 1 Chron. cap. 20.
| 1 Chron. cap. 21. ver. 6. cum cap. 27. ver. 24.
k i Chron. cap. 27. ver. 23.

2 Sam. cap. 24. ver. 8. m 1 Chron. cap. 21. ver. 12.

1 2 Sam. cap. 24. ver. 13. • 2 Sam. cap. 24. 1 Chron. cap. 21. p 1 Chron. cap. 22. ver. 1. cum 2 Chron. cap. 3. ver. 1.

omnes principes Israelis cohortatus, ut operi perficiendo strenue incumberent9.

c. Idem, numeratis Levitis, primum quidem a nato triginta, postea vero a nato viginti annos et supra, distributionem eorum fecit, et quibusque officia sua assignavit : ordine tum ecclesiasticæ tum civilis politiæ constituto, anno regni sui quadragesimo', ineunte scilicet, ante mortem anno uno et dimidio.

Rehoboam Salomoni ex Naama Ammonitissa nascitur: utpote 41. annorum existens, quum regnare inciperet*. Licet enim ipse Salomon puerum parvum se appellet', et David pater puerum et tenellum fuisse agnoscat“: virum sapientem tamen idem pater eum nominat , etiam antequam superadditæ illius sapientiæ cumulo a Deo donaretur. Quæ tria (ætas tenera, filius genitus, et sapientia perspecta) de Salomone duodevicenario dici potuisse nemo mirabitur, qui eadem postea in Josia, annum ætatis decimum sextum agente, simul concurrisse consideraverity.

2989. b. David septuagenarius, belli et fugæ continuatis laboribus attritus, adeo effcto fuit corpore, ut pannorum adjectione haudquaquam calefieret. Unde ad eum fovendum, Abissaga puella Sunamitis est delecta. c. Adonias, occasione ex patris infirmitate arrepta, Joabi et Abiatharis consilio atque auxilio usus, regnum occupat. De eo David per Bathsebam et Nathanem certior factus Salomonem, a Zadoko sacerdote, Nathane propheta, et Benaja filio Jehojadæ, Gihonem perductum, regem ungi curat. Quod audiens Adonias, ad asylum confugit: et, prehensis cornibus altaris, benignitate Salomonis liber dimissus est?.

David, congregatis omnibus præfectis, chiliarchis, et centurionibus Israelis, una cum filiis et aulicis suis, tum

91 Chron. cap. 22. ver. 1, 2, 3—17, 18, 19.
i i Chron. cap. 23. ver. 3. 27. cap. 24, 25, 26. ver. 31.
• 1 Reg. cap. 14. ver. 31. 1 Chron. cap. 12. ver. 13.
1 1 Reg. cap. 3. ver. 7.
u i Chron. cap. 22. ver. 5. et cap. 29. ver. 1.
* 1 Reg. cap. 2. ver. 9.
1 2 Chron. cap. 34. ver. 1, 2, 3. cum cap. 36. ver. 5.
1 1 Reg. cap. 1.

[merged small][ocr errors][ocr errors]

illos ad timendum Deum, tum Salomonem ad extruendum templum cohortatus est: cujusque partis structuræ forma, atque distributionibus sacerdotum et Levitarum ad unumquodque ministerium, scripto; auroque et argento, ad singula instrumenta cujusque ministerii, certo pondere, Salomoni traditisa. Deinde suo exemplo, et hortatu, ut reliqui etiam omnes aurum et argentum et æs et ferrum et lapides ad opus domus Dei liberalissime conferrent, effecit. Tunc, gratiis Deo actis, postridie diei illius, sacrificaverunt illi juvencos mille, arietes mille, et agnos mille, cum libaminibus eorum : denique regem secundo instituerunt Salomonem ; ungentes eum in summum principem, et Zadokum in summum sacerdotem”.

2990. a. David, Salomonem filium præceptis instruens, morituro : postquam Hebrone super Judam annis 7. et mensibus 6. atque Hierosolymis 33. annis super totum Israelem et Judam regnavisset"; ex quibus 40. annos, quos Scriptura illi tribuere solet, ante constitutum regem Salomonem exegisse eum, existimare par est; sex vero amplius menses, regnante Salomone superstitem fuisse : ita ut anni Salomonis, in Scriptura commemorati, a mense primo deducendi sint, semestri ante mortem Davidis integro.

b. Adonias, intercedente Bathseba, Abisagam Sunamitidem in uxorem a Salomone expetit: indeque, ut affectati regni reus, illius jussu occiditur. Abiathar, e posteris Eli, sacerdotio amovetur, substituto Zadoko, ex Phineasi posteris : uti prædictum a Deo fuerat , atque ita summum sacerdotium a familia Ithamaris ad familiam Eleazari rediit, atque in ea deinceps confirmatum est. Joab, sibi metuens, ad Dei tentorium confugit : ubi, prehensis cornibus altaris, a Benaja filio Jehojadæ interficitur; qui illi, in præfectura militiæ, a rege suffectus est. Simei vero, qui conviciis Davidem laceraverat, a Salomone domum ædificare jussus est; unde, ultra torrentem Kidronis, capitis periculo egredi illi non liceret'.

[ocr errors]

a 1 Chron. cap. 28.
c 1 Reg. cap. 2. ver, 1-10.
e I Sam. cap. 2. ver. 33, 33.

* i Chron. cap. 29. ver. 1-22.
d 2 Sam. cap. 5. ver. 5.
1 1 Reg. cap. 2.

[ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors][ocr errors]

Hadad Idumæus, audita Joabi morte, ex Ægypto in patriam reversus est: quem Salomoni postea ad vanitates converso, adversarium suscitavit Deus,

2991. a. Pharaoh rex Ægypti filiam suam Salomoni matrimonio conjunxit: et Gezerum, tribus Ephraimiticæ civitatem', quam, incolis Cananæis cæsis ceperat, filiæ suæ donavit. Eam vero Salomon Sionem, in regiam Davidis, deduxit".

c. Salomon Gibeone, ubi tabernaculum tum fuerat, mille holocausta obtulit. Ibi optione ei in somnis a Deo data petendi quod vellet, sapientiam elegit. Unde sapientia divinitus donatus est, aliis donis supra quam petierat cumulata : quæ, in judicio litigantium inter se mulierum apparere incipiens, auctoritatem ei et reverentiam magnam apud subditos conciliavit'.

2992. a. Salomon ab Hiramo rege Tyri per nuncios salutatus, juvari ab ipso petit, in materia pro structura templi suppeditanda: quod Hiramus certis conditionibus mercedis accipiens, cum eo paciscitur, et præstat. Salomon vero operarios suppeditat, adjunctis præfectis et curatoribusm.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

& 1 Reg. cap. 11, ver. 14. 21. b Josu. cap. 21. ver. 21.

1 Reg. cap. I. ver. 16.
* 1 Reg. cap. 3. ver. 1. 2 Chron. cap. 8. ver. 11.
3.

m 1 Reg. cap. 5.

1 1 Reg. cap.

[ocr errors]

ETAS MUNDI V.

amber

c. Anno CCCCLXXX. ab egressu Israelitarum ex Ægypto, anno quarto regni Salomonis, mensis secundi, qui Ziv tunc dictus est, die secundo, Maii 21. feria secunda, templi fundamenta a Salomone jacta sunt'.

2993. b. Simei, exactis tribus annis postquam ut sedem Hierosolymis figeret mandatum acceperat, rediens Gatho, (unde duos fugitivos servos reduxerat) jussu Salomonis occisus est”.

3000. a. Anno undecimo regni Salomonis, mense octavo, qui Bul dictus est, templi structura absoluta est, cum omnibus rebus ejus: spatio annorum septem, ac dimidiic. Ejus vero dedicatio in sequentem annum est dilata, propter celebritatem jubilæi.

3001. a. Jubilæus nonus, millenarium vel chiliadem quartam mundi aperiens; in quo, templi encænia magnifice a Salomone celebrata sunt. Congregatis enim ad eum omnibus Israelitis, mense septimo, qui Ethanim dictus est, arca Sion in adytum, tabernaculum ac vasa sacra Gibeone in thesaurum templi deducta sunt. Ubi, quum Deus præsentiæ suæ signum aspectabile edidisset; Salomon in suggesto æneo flexis genibus; conceptas ad Deum preces effudit. Populo deinde benedicens, boum 22. millia, ovium 120. sacrificavit. Atque ita festo dedicationis altaris septem diebus, et festo tabernaculorum aliis diebus septem, et octavo tabernaculorum die celebrato: die demum mensis septimi 23. populus in tentoria sua dimissus esta.

c Ibid.

[ocr errors]

a 1 Reg. cap. 6. ver. 1. 37.

2 Chron. cap. 3. ver, 2. Reg. cap. 2. ver. 39.

cap.

6. ver. 38. d I Reg. cap. 8. ver. 1, 2-65, 66. 2 Chron, cap. 5. ver. 3, 4, 5. cap. 6. 7. ver. 8, 9, 10.

« הקודםהמשך »