תמונות בעמוד
PDF
ePub

illis
la :

dui Eperi!

2957. a. David cum toto Israele Hierosolymam adversus Jebusæos profectus, arcem Sionis (quæ inde urbs Davidis non minus quam Bethlehem, in qua natus ille fuerat, est appellata) Joabi præcipue opera, occupavit: regnique sede in Hierosolymitana civitate constituta, annos ibi 33. universo Israeli imperavit.

c. Philistæi, audientes Davidem communi tribuum consensu unctum fuisse regem super Israelem, adversus eum bis ascenderunt in convallem Raphæorum: et duplici clade ab eo affecti sunt. Ubi, messis tempore, Davide aquam e cisterna Bethlehemi desiderante; quum tres potentissimi ipsius duces, per Philistæorum castra perrumpentes, eam attulissent, bibere recusavit".

2958. 6. David ædificavit civitatem Sionis circumquaque, tam munitionem, quam circuitum ejus : Joab vero instauravit reliquum civitatis .

Hiramus legatos ad Davidem misit, lignaque cedrina, et fabros lignarios et latomos; qui regiam ipsius extrux

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

erunt.

[ocr errors][ocr errors][merged small]

2959. Arca Federis, quæ primo anno sabbatico Gilgale inducta est Shiluntem, hoc etiam anno sabbatico Kiriathjearimis (quo Shilunte ante annos 70. translata fuerat) e domo Abinadabi, comitantibus illam 30000. delectis ex Israele, cum Psalmi sexagesimi octavi cantu, (ut ex ejus principio probabiliter colligitur, quod ex formula precationis a Mose usurpata, cum profectura esset arca", est desumptum) domum Obedis-edomi primum, deinde post tres menses in urbem Davidis, sive arcem Sionis, deducta fuisse videtur; exultante Davide, et illud Psalmi CXXXII. ver. 8. (a filio Salomone, arcam inde proxime sequente jubilæo in templi adytum inferente, repetitum) accinente :

Surge, Domine, in requiem tuam; tu et arca roboris tui;" cum illis quæ de eadem arca in eodem habentur

[ocr errors][ocr errors]

66

P 2 Sam. cap. 5. ver. 5, 6, 7. 9. I Chron. cap. 11. ver. 4, 5, 6, 7.
? 2 Sam. cap. 5. et 1 Chron. cap. 14.

2 Sam. cap. 23. ver. 13. 1 Chron. cap. 11. ver. 15.
• 2 Sam. cap. 5. ver. 9, 1 Chron. cap. 11. ver. 8.
! 2 Sam. cap. 5. ver. 11. 1 Chron. cap. 14. ver. 1. 617041
"Num. cap. 10, ver. 35.

Psalmo; versiculo sexto. Ecce nos (vicini Bethlehemitæ) audivimus de ea in Ephrata, patria nostra : invenimus eam in campis Jaaris sive sylva," hoc est, in colle Kiriath-Jearimorum (illud enim nomen urbem in confinio sylvarum positam denotat). Et vers. 13, 14. “Elegit Dominus Sionem, expetiit pro habitatione sua," dicens : “ Hæc est requies mea usque in sempiternum; hic habitaturus sum, quia hoc expetiveram.” Unde tunc quievisse arca dicitur*, intra novum tentorium recepta, quod David ei tetenderat Hierosolymis : nam tabernaculum conventus Mosaicum, cum altari æneo in quo juge offerebatur sacrificium, Gibeone (in tribu item Judæ, non amplius in Ephraimitica Shilunte) remansit, usque ad conditum templum Salomonicum”. Atque ita ab Ephraimitica Josephi tribu ad tribum Judæ domo Dei translata, Shiloh deinceps neglecta jacuita.

2960. d. David in nova sua domo cedrina residens, et alta jam pace fruens, Nathani prophetæ consilium suum de æde Deo construenda aperuit. Verum a Deo responsum accepit; non ab ipso, bellis jamdiu assueto, sed a filio pacifico Salomone, ipsi nascituro, hoc perficiendum esseb. Quod vero hinc usque ad natum Salomonem intercessit temporis spatium, expeditionibus bellicis est impensum; quibus Philistæi, Idumæi, Amalekitæ, Moabitæ, Ammonitæ, et Syri domiti sunt : et Israelitici imperii termini, non solum a Shichore Ægypti usque ad Hamatham“, sed etiam inde usque ad Euphratem, Syriæ Zobææ limitem, propagatio ; qui extremi erant terræ, semini Abrahami a Deo promissæ, termini', et a solo Davide, et filio ejus Salomones, possessi.

x i Chron. cap. 6. ver. 31. y 2 Sam. cap. 6. ver. 17. 1 Chron. cap. 16. ver. 1. 2 Chron. cap. 1. ver. 4.

? 1 Chron. cap. 6. ver. 32. 48, 49. cap. 16. ver. 39, 40. cap. 21. ver. 29. 2 Chron. cap. 1. ver. 3. 5, 6. 1 Reg. cap. 3. ver. 2. 4.

a Psal. 78. ver. 67, 68. Jerem. cap. 7. ver. 12. 14. cap. 26. ver. 6.

b 2 Sam. cap. 7. ver. 1, 2. 11. 13. 1 Chron, cap. 17. et cap. 22. ver. 8, 9, 10. et cap. 28. ver. 3. 6. 2 Chron. cap. 6. ver. 8, 9. 1 Reg. cap. 8. ver. 18, 19. c 2 Sam. cap. 8.

1 Chron. cap. 18. d i Chron. cap. 13. ver. 5.

e 2 Sam. cap. 8. ver. 3. Gen. cap. 15. ver. 18. cum Deut. cap. 11. ver. 24. et Josu. cap. 1. ver. 3, 4. § 1 Reg. cap. 4. ver. 21. 24. 2 Chron. cap. 9. ver, 28.

[merged small][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

Syriæ vero Zobææ rex Hadad-ezer sive Hadar-ezer 17 enim et 7 apud Hebræos facile inter se commutantur) tum fuit, Rehobi filius: cui versus Euphratem contra Davidem pugnaturo Rezon filius Eliodæ, cum auxiliaribus e Syria Damascena copiis, se adjunxit. Verum, Hadadezeris exercitu profligato, David viginti duo Syrorum Damascenorum millia interemit, et stationarios regioni eorum imposuit. Quum autem victoriam in partem Davidis inclinare videret Rezon, ab Hadad-ezero domino suo fugit, et congregatis ad se hominibus principem turmæ se effecit : et Damascum cum eis profectus, regnum ibi pro se et posteris constituit; quod Salomoni et regibus Israeliticis postea tam infestum fuisse legimush. Pugnæ hujus cum Davide ad Euphratem commissæ meminit Nicolaus Damascenus', ubi Rezonem hunc non solum Adadum appellat, sed etiam posteris regibus omnibus ad decimam usque generationem nomen hoc, sicut Ptolomæi Ægyptiacis, commune fuisse subjicit.

2967. a. Nahasho Ammonitarum regi defuncto successit filius Hanun : qui legatos ad ipsum de patris morte consolandum humaniter a Davide missos indignis excepit modis. c. Adversus quem missus Joabus, Ammonitarum et Syrorum ab eis conductorum numerosissimo fugato exercitu, Hierosolymam rediitk.

2968. b. David cum copiis suis Jordanem trajiciens, Syrorum exercitum sub Shobacho, principe militiæ Hadarezeris Syriæ Zobææ regis, coactum ingenti clade perculit. Unde

pacem cum Davide ineuntes Syrorum reguli, servierunt ei; Ammonitis auxilio amplius esse metuentesk.

2969. b. Vertente anno, quo tempore reges ad bellandum prodeunt, Joab copias militares in regionem Ammanitarum ducens, Rabbam illius metropolim obsedit: desidente interim Davide Hierosolymis'. qui absentis in exer

[ocr errors]
[merged small][merged small][ocr errors]
[ocr errors]

citu Uriæ Hittæi conjugem Bathshebam adulterio polluit, ipsumque maritum ab Ammonitis interficiendum procura

[ocr errors]

vitm

[ocr errors]

2970. b. Post natum filium in adulterio conceptum, David a Nathane propheta peccati sui convictus resipuit, et Psalmum quinquagesimum primum pænitentiæ suæ testem edidit. Infans nihilominus, recens natus, morte sublatus est".

2971. a. Bathsheba Davidi, jam marito suo, filium peperit: cui Deus, ut pacifico futuro, Salomonis', et, ut a se dilecto, Jedidiæ nomen imposuitp.

2972. c. Amnon, primogenitus Davidis flius, Thamarem sororem vitiavit9.

2974. c. Amnon, biennio post nefarium suum incestum, fratris Absalomi jussu interficitur, quo oves tondebantur tempore', sub veris videlicet extremum ; regerminante gramine, quod demetebatur ante messem frugum paulo post medium primi mensis factam: ut ex Amos, cap. 7. ver. 1. collat, cum Josu. cap. 3. ver. 15. cap. 4. ver. 19. et cap. 5. ver. 10, 11, 12. Codomanus hic annotat. Absalomus vero, fratricidio peracto, Geshurem fugit in Syria : ubi cum rege Talmaio, avo suo materno, per triennium mansits.

2977. c. Absalom, post triennale exilium, rediit Hierosolymam; patre oratione Tekoitanæ viduæ, Joabo procurante, placato.

2979. b. Absalom, succensa Joabi segete hordeacea, paulo ante messem hujus anni, (sequente enim, utpote sabbatico, nulla in Judæa messis fuerat) ejus opera in conspectum patris admittitur ; quo post reditum ab exilio caruerat biennium“,

2980. Annus sabbaticus, inter succensionem segetis Joabi et conjurationem Absalomi interpositus: in quo rebellis filius, comparatis sibi curribus, equis et satellitibus,

[ocr errors][ocr errors][ocr errors]

m 2 Sam. cap. 11.

1 Ibid. cap. 12. • 1 Chron. cap. 22. ver. 2.

P 2 Sam. cap. 12. ver. 25. 9 2 Sam. cap. 13.

* Ibid. cap. 13. ver. 23. s 2 Sam. cap. 13. ver. 37, 38. cap. 15. ver. 8. 1 2 Sam. cap. 13. ver. 38. cap. 14. ver. 1. 23. u 2 Sam, cap. 14. ver. 28. 30. 33.

[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors][merged small][ocr errors]

auram captare popularem civium animos a patre Davide cæpit abalienares

2981. c. Exactis post unctum a Samuele Davidem annis 40. Absalomus, consiliario usus Achitophele, regnum paternum invasity ; inter Paschatis et Pentecostes festum : ut ex novis frugibus et spicis tostis, quas Barzillai Davidi fugienti præbuit?, Codomanus colligit.

Contra Absalomi et Achitophelis molitiones, David Psalmum tertium et quinquagesimum quintum oravit. Simei Benjaminita fugientem Davidem conviciis prosequitura.

Achitophel, neglectum videns suum consilium, suspendio vitam finivit.

Cæsis viginti rebellium millibus, fugit Absalom; et perplexæ quercui hærente capite, inter cælum et terram pendulus, telis a Joabo confossus interiito.

Post victoriam, David a tribulibus suis et dimidio populo Israelitico domum reducitur. Tumultuantibus Israelitis, quod in rege reducendo priores non fuissent eorum partes, nova exorta est seditio, quæ, abscisso a civibus Abelis capite Shebæ filii Bicri, conjurationis primarii authoris, sedata esta.

2983. c. Messe hujus anni deficiente, coepit fames, qua tribus annis continuis afflicti sunt Israelitæ, ob Gibeonitarum sanguinem a Saule et domo ejus effusumo.

2986. c. Fame adhuc durante, in principio messis hordeacea Gibeonitæ duos filios et quinque nepotes Saulis suspenderunt : quos Rizpa Saulis concubina a volucrium et bestiárum injuriis immunes conservavit, donec effunderetur aqua super eos e coelis?.

David ossa Saulis et Jonathanis filii ejus Jabesho Gileadis translata, simul cum septem suspensorum ossibus, Zelæ in sepulchro Kishi patris Saulis condenda curavits.

Varia cum Philistæis et eorum gigantibus prælia sunt

[ocr errors]
[ocr errors][ocr errors][ocr errors][ocr errors]

$ 2 Sam. cap. 15. ver. 1.
? 2 Sam. cap. 17. ver. 28.
by 2 Sam. cap. 17.
d 2 Sam. cap. 19,20.
í 2 Sam. cap. 21. ver. 8, 9, 10,

y Ibid. ver. 7.
a Ibid. cap. 16.
< Ibid. cap. 18.
e Ibid. cap. 21. ver. 1, 2.
& Ibid. ver. 12, 13, 14.

« הקודםהמשך »