תמונות בעמוד
PDF
ePub

LECTORI.

CENSORINUS in libello quem ad Q. Cærellium scripsit de natali die, intervalla temporum expositurus; hanc sibi præfatiunculam præmittendam putavit. "Sia origo mundi in hominum notitiam venisset, inde exordium sumeremus." Et paulo post, de hoc tempore verba faciens: "sive habuit initium," inquit, "sive semper fuit, certe quot annorum sit, non potest comprehendi." Itaque hanc mundi epocham, ut ab hominum notitia quam maxime alienam, ab astronomicis suis supputationibus ita ablegat Ptolemæus: « Τὰς περὶ ὅλου τοῦ αἰῶνος ἢ καὶ τοῦ μακρῷ τινι πολλαπλασίου τοῦ κατὰ τὰς τηρήσεις χρόνου, διαβεβαιώσεις, ἀλλοτρίας φιλομαθείας τε καὶ φιλαληθείας ἡγώμεθα. Totius mundi, aut alius multiplicis temporis observationes considerare, putamus alienum esse ab iis qui discendi et veri cognoscendi studio ducuntur." Et a genethliaca sua mathesi, genituram illam mundi ab Esculapio et Anubio acceptam, Julius Firmicus Maternus, "Non fuit ista genitura mundi," inquit. "Nec enim mundus certum diem habuit ortus sui; nec aliquid interfuit eo tempore,

a Censorin. cap. 20.

• Ptolem. μεγάλ. συντάξ. lib. 3.
d Jul. Firmic. Mathes. lib. 3. cap. 2.

VOL. VIII.

b Ibid. cap. 21,

B

[graphic]

LECTORI.

CENSORINUS in libello quem ad Q. Cærellium scripsit de natali die, intervalla temporum expositurus; hanc sibi præfatiunculam præmittendam putavit. "Sia origo mundi in hominum notitiam venisset, inde exordium sumeremus." Et paulo post, de hoc tempore verba faciens: "sive habuit initium," inquit, "sive semper fuit, certe quot annorum sit, non potest comprehendi." Itaque hanc mundi epocham, ut ab hominum notitia quam maxime alienam, ab astronomicis suis supputationibus ita ablegat Ptolemaus: " Τὰς περὶ ὅλου τοῦ αἰῶνος ἢ καὶ τοῦ μακρῷ τινι πολλαπλασίου τοῦ κατὰ τὰς τηρήσεις χρόνου, διαβεβαιώσεις, ἀλλοτρίας φιλομαθείας τε καὶ φιλαληθείας ἡγώμεθα. Τotius mundi, aut alius multiplicis temporis observationes considerare, putamus alienum esse ab iis qui discendi et veri cognoscendi studio ducuntur." Et a genethliaca sua mathesi, genituram illam mundi ab Esculapio et Anubio acceptam, Julius Firmicus Maternus, "Non fuit ista genitura mundi," inquit." Nec enim mundus certum diem habuit ortus sui; nec aliquid interfuit eo tempore,

[blocks in formation]

quo mundus divinæ mentis ac providi numinis ratione formatus est: nec eousque se intentio potuit humanæ fragilitatis extendere, ut originem mundi facili posset ratione concipere, aut explicare."

66

Neque vero mirandum, homines ethnicos, sacrarum literarum inscios, de mundi primordiis assequendis ita desperasse: quum inter ipsos Christianos, chronographus ille celebratissimus Dionysius Petavius, suam de conditu mundi et annorum inde ad nos numero, sententiam explicaturus, "hance primum disceptationi summam" fecerit. "Annorum ab orbe condito ad hæc tempora numerum, neque certa ratione compertum esse, neque citra divinam significationem posse comperiri." A cujus sententia longissime profecto abfuit Philastrius Brixiensis; hæresem esse notans, quæ dicit incertum numerum esse annorum a mundi origine, et ignorare homines curricula temporum:" et Lactantius Firmianus; cujus, in divinis institutionibus, paulo audacius effatum est illud: "Nos, quos divinæ literæ ad scientiam veritatis erudiunt, principium mundi, finemque cognovimus." Quicquid enim fiat de præteritis, futurorum temporum notitiam Patrem in sua ipsius potestate constituisse, edocti sumus: neque ullum omnium existere mortalium, cui totius seculi tempora sint comperta. Quo et illud Siracidæ1 spectare putatur: ""Aμμov Αμμον θαλασσῶν, καὶ σταγόνας ὑετοῦ, καὶ ἡμέρας αἰῶνος τίς ἐξαçıμíσ; Arenam maris, et guttas pluviæ, et dies seculi, quis enumeret?" quod Lyranus de præteritis temporibus dictum fuisse existimans, (quum de diebus æternitatis, hic et in capite decimo octavo, id interpretentur alii) haud ita recte conclusit annos a principio mundi non fuisse a quo

e Petav. de doctrina tempor. lib. 9. cap. 2. f Philastr. de hæresib. cap. 63.

g Lactant. lib. 7. cap. 14.

h Act. cap. 1. ver. 7. Matth. cap. 24. ver. 36. iEcclesiastic. cap. 1. ver. 2. et ibi Nicol. Lyranus.

quam numeratos "certitudinaliter (ut ille loquitur) et præcise."

Qui inter Christianos, quorum ad nos pervenerunt scripta, primus ex sacris literis ætatem mundi eruere aggressus est, Theophilus episcopus Antiochenus, de tota hac ratione generatim quidem ita pronuntiat: "‘Ok πãç χρόνος καὶ τὰ ἔτη δείκνυται τοῖς βουλομένοις πείθεσθαι τῇ áλnocía. Universum tempus et anni indicantur volentibus obtemperare veritati:" de exquisita tamen calculi ȧкıβεία postea subjicit: “ Ἡμεῖς τὸ ἀκριβὲς ἴσως ἀγνοοῦμεν ἁπάντων τῶν ἐτῶν τὸν ἀριθμὸν, διὰ τὸ μὴ ἀναγεγράφθαι ἐν ταῖς ἱεραῖς βίβλοις τοῖς ἐπιτρέχοντας μῆνας καὶ ἡμέρας. Nec nos forsitan exacte omnium annorum numerum tenemus; propterea quod in sacris libris non annotati sunt excurrentes menses atque dies."

Nempe quum integros annos Scriptura commemorare soleat, omissis diebus et mensibus, qui vel explendo anno desunt, vel supersunt expleto: dubitatio oriri posset de accurata summa, quæ ex ejusmodi annis inter se additis elicitur. Verum, hoc concesso quod rationi maxime est consentaneum, scriptores sacros annorum numeros tanta diligentia suis in locis consignantes, id sibi habuisse propositum, ut annorum mundi seriem, quæ aliunde disci non poterat, nobis patefacerent: hoc, inquam, concesso, dubitationi proposita Spiritum sanctum quantum necesse fuit providisse dicimus, quum ad singularum periodorum, a quibus series annorum seculi dependet, singulos nexus atque terminos, tum mensis, tum diei, notam apposuit. Ut quum Israelitæ, verbi gratia, mensis' primi, die decimo quinto, ex Ægypto dicantur exiisse, et annom post exitum quadringentesimo et octogesimo, mensis" secundi, die se

* Theophil. ad Autolyc. lib. 3. cap. 25.

1 Num. cap. 33. ver. 3.

2 Chron. cap. 3. ver. 2.

m 3 Reg. cap. 6. ver. 1.

« הקודםהמשך »