תמונות בעמוד
PDF
ePub
[merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][ocr errors][merged small][merged small][merged small]

A 2
1867a

PRAEFATIO.

De critica in emendando Curtio exercenda quae mea sit sententia, satis a me in epistola ad Iulium Mützellium data, Altenburgi a. 1845 edita, declaratum arbitror. Quam vero aliis praescripsi viam, eandem apparet etiam mihi in edendo opere Curtiano fuisse ingrediendam. Ex quo autem epistolam illam scripsi, nova Zumptii editio prodiit, et Florentinae bibliothecae copiae per viginti annos pressae tandem cum viris doctis communicatae sunt. Quarum accuratiore cognitione tantum abest ut de ea, in qua olim fui, deiectus sim sententia, ut firmius etiam in eadem perstem.

Itaque codices Leidensem, Vossianum 1, Bernensem A, Florentinos A et B, qui optimi solent vocari, quantum quidem tum per ipsorum rationem, tum per dicendi genus Curtii licebat, secutus sum. Etenim Curtii oratio, quamquam limata, venusta, subtilis atque adeo more illius aetatis distincta interdum est poëticis verbis, propius tamen accedit ad communem puri sermonis consuetudinem, aeque remota illa a laeta ubertate Ciceronis, atque ab austera Taciti brevitate. Multae igitur codicum vel omnium vel optimorum lectiones, quae apud Tacitum ferri possent, apud Curtium reiiciendae sunt atque emendandae. Codices autem Curtiani omnes, ne uno quidem excepto, corruptissimi sunt. In iis, qui optimi et sunt et habentur, quos supra nominavi, melior profecto est quam in ceteris plerumque collocatio verborum. Multa illi praeterea continent integra et incorrupta, quae in deterioribus vel omnibus vel plerisque foedata sunt mendis. Contra in verborum terminationibus tam vitiosi et corrupti omnes sunt, ut non liceat nimiae audaciae eum arguere, qui in hoc genere tantum sibi sumat, ut levi extremae syllabae litteraeve mutatione inducat, quod vel Curtii orationi accommodatius vel alia de causa melius sit lectione codicum. Omnes deinde uno eoque foedissimo occupantur vitio: plurimas habent lacunas. Tam frequentes tamque magnae illae in optimis codicibus sunt, ut, qui solos illos sequi vellet Curtiani libri editor, reiectis aliorum lectionibus, risu dignissimus esset. Itaque quum semel deteriorum librorum lectiones innumerabilibus locis recipi debeant, et, nisi monstrum libri procreare velimus, carere iis plane non possimus, ne nunc quidem potui mihi persuadere, quae in unis codicibus minus bonis inveniuntur, ea omnia, nisi ad ex

M323151

A

« הקודםהמשך »