תמונות בעמוד
PDF
ePub

Α. θάρσει Βοηθεῖν πᾶσιν τοῖσιν αξίοις
Ειωθεν ὁ θεὸς, &c.

[A. Animæquus esto. Nam solet dignos Deus
Juvare tales, qualis es tu maximè.

Quod decet agentes, nisi quid eximium ferent
Oro, quid ultra colere pietatem attinet ?
B. Utinam quidem id sit, sæpe sed video nimis
Ad sanctitatis regulam qui se exigunt
Premi miseriis, at quibus cordi est nihil
Privata nisi quod res & utilitas jubent,
Florere nobis melius. A. In præsens ita
Fit, nempe, sed prospicere nos longum decet,
Et opperiri dum orbis in sese redit ;
Haud namque vera est quæ tenet sententia
Plerosque prava, fortuitis lapsibus
Hanc fluere vitam. Quod sibi viaticum
Corrupta turba sumit ad malos mores :
Sed & Piorum facta mercedem ferent
Et impiorum scelera supplicium manet.
Fit absque nutu quippe cælesti nihil.]

Quæ de Fato supremo omnia regente nonnunquam decinunt Poetæ, sæpius DEO attribuunt, licet aliquando delirantes ipsum etiam Fato subjiciant, quemadmodum Stoici, sed utrisque sub verbis quidem duriusculis, sanus fortasse erat sensus, qui per intervalla erumpit, cum DEUM pro suo beneplacito æternâ lege omnia disponentem celebrant, & sic

DEUм supremum, & cuncta gubernantem nulli subjectum faciunt. Cui enim ? sed ipsum quodammodo sibi ipsi, vel suis decretis, quod tantum (sanè si intelligas) ipsorum σοφώτατον, eoque τὸ ἀμεταβλητὸν significat. Quin & quæ de Fortunâ dicuntur huc etiam redeunt, Vel enim nihil significat vox ista, vel supremam Mentem liberè omnia versantem significat: quod & egregii illi Menandri versus clarissimè testatum dant.

[merged small][ocr errors][merged small]

Ανθρώπιν ( νες ἐςὶν, ἀλλ' ὁ της τύχης,

Ἐιτ ἐςὶ τᾶτο πνευμα θείον, είτε νᾶς,

Τἔτ ̓ ἐςὶ παντὰ και κυβερνῶν, και τρέφον

Καὶ σῶζον, ἡ πρόνοια δ ̓ ἡ θνητή, καπνὸς,

Καὶ φλήναφος, &c,

[Desinite mentem excolere, nam Mortalium Nihil usquam Mens est. Sola Fortuna imperat, Sive illa Mens est, seu DEI illa est Spiritus Gubernat certè quicquid est, agit, ac rapit, Prudentia hominum, nubes, quisquilia mera, &c.

Idem autem fortunam iis ac fatum fuisse plurimis constat, cujusmodi est.

Πάνα τύχη και μοῖρα Περίκλεις ανδρι δίδωσιν.

[Fortuna ac Fatum, Pericles, dant omnia nobis.]

Et utriusque nominis loco válans seu necessitatis vocabulum usurparunt. Sed omnia suprema Providentiæ, licet minus commoda nomina fuisse palam est. Eurip. in Alcestide ubi de fato seu necessitate pluribus cecinisset, tandem in illud sensum omnem resolvit,

Καὶ γαρ Ζευς ό, τι νέυση

Συν σοι τέτο τελευᾷ.

Etenim quicquid Jupiter annuerit sive decreverit Tecum hoc perficit.

Et insignia sunt illa Homeri, Il. ΧΧ.

Ζευς δ' άρετην ἄνδρεσσιν ὀφέλλει τε μινύθει τε
Οππως κὲν ἐθέλησιν ὁ γαρ κάρτις ( απαντων.

Jupiter autem virtutem viris augetque minuitque Prout voluerit, ille enim potentissimus est omnium.

Et Odys. Lib. IV.

Ζευς δ' αυτὸς νέμει ὄλβον Ολύμπιος ανθρώποισιν
Εσθλοῖς ἠδὲ κακοῖσιν, ὅπως ἐθέλησεν ἑκασῳ.

Jupiter ipse distribuit felicitatem Olympius hominibus

Bonis atque malis prout vult, unicuique.

Sentiamus itaque illum esse patrem, audeamus illi omnia credere, ab illo petere & poscere, ne quam aliam quæramus copiam. Hoc mitis ille pater Terentianus voluit, multò magis noster cælestis Opt. Max. Ac certè amore ac fiduciâ piâ melius multo geruntur omnia, quam ignobili & servili timore, & in hoc multum, eique & nobismetipsis injurii sumus, quod non omnia in illo suavissima & benignissima cogitemus. Hoc solidum erit Religionis & obedientiæ sacramentum ubi de patre nostro ritè cogitantes ac credentes in illum recumbimus, eique ex amore servire studemus. Ne sis puer insulsus in domo optimi patris, amans patrem si tibi blanditur, & odio habens quando te flagellat, quasi non & blandiens, & flagellans hæreditatem paret. Si providentiam hanc ponimus sapientissimam atque optimam, necesse est per omnia velimus quod ipsa vult, alioquin libitum nostrum ei anteferimus, quod prodigii simile est. Optime S. August. de vocabulo in Psalmis frequenti, Recti corde. Si voluntatem Divinam in quibusdam amplecteris in aliis tuam malles, curvus es corde, & non vis curvam tuam voluntatem ad illius rectam dirigere, sed illius rectam vis ad tuam curvam incurvare.

ΤΟ

10 August.

PRÆLECTIO DECIMA QUARTA.

DE CHRISTO SALVATORE.

IN confesso est, pergratum esse, & nomini suo planè consonum Doctrinæ Evangelicæ præconium. O quam est omni symphoniaco modulamine suavius lætum hoc nuntium, imò omnium quæ omnia prodiderunt secula lætissimum! O felices pastores quibus de Cælo delatum est! Vos certè sub nocturno frigore in agris excubantes, etiam Regibus in lectis aureis stertentibus hoc ipso feliciores, quod Supremi Regis, & ab æterno geniti, nova jam, & stupenda, & toti Terrarum Orbi salutifera Nativitas vos primos salutaverit. Ecce, inquit Angelus, Evangelizo vobis gaudium magnum quod erit omni populo, vobis natus est hodie Servator. Et cui statim plenior Angelorum chorus, vobis etiam indicantibus, cæleste illud Genethliacon accinuit, 1 dóka ☺ew iv vvísos, &c. verissimè,

2

3 Jam nova progenies Cælo demittitur alto, &c.

Luc. ii. 10, 11.

2 Ib. v. 14. 3 Virg. Eclog.

« הקודםהמשך »