תמונות בעמוד
PDF
ePub

depressor, Cuneglase, Romana lingua lanio fulve? Quare tantum certamen tam hominibus quam Deo præstas? hominibus, civibus scilicet, armis specialibus, Deo infinitis sceleribus. Quid præter innumerabiles casus, propria uxore pulsa, furciferam germanam ejus perpetuam Deo viduitatis castimoniam promittentem, ut poeta ait, summam ceu teneritudinem cælicolarum tota animi veneratione vel potius hebetudine nympharum (contra interdictum apostoli, denegantis posse adulteros regni cælestis esse municipes) suspicis ? Quid gemitus atque suspiria sanctorum propter te corporaliter versantium“, vice immanis leænæ dentium ossa tua quandoque fractura, crebris instigas injuriis? Desine quæso, ut propheta ait, ab ira, et derelinque exitiabilem, ac temetipsum maceraturum, quem cælo ac terræ, hoc est, Deo gregique ejus spiras, furorem; fac eos potius mutatis pro te orare moribus, quibus potestas suppetit supra mundum alligandi cum in mundo reos alligaverint, et solvendi cum pænitentes solverint. Noli, ut ait apostolus', superbe sapere, vel sperare in incerto divitiarum, sed in Deo qui præstat tibi multa abunde ; ut per emendationem morum thesaurizes tibi fundamentum bonum in futurum, et habeas veram vitam, perennem profecto, non deciduam. Alioquin scies, et videbis etiam in hoc seculo, quam malum et amarum est reliquisse te Dominum Deum tuum, et non esse timorem ejus apud te ; et in futuro tetro ignium globo æternorum te exuri, nec tamen ullo modo mori. Siquidem tam sceleratorum sint perpeti immortales igni animæ, quam sanctorum lætitiæ.”

Agmen claudit Maglocunus : quem, ut primum in malo, licet ordine in epistola positum novissimum, sic insectatur Gildas et exagitat: “ Quid tu etiam insularis draco, multorum tyrannorum depulsor tam regno quam etiam vita, (supradictorum novissime in nostro stylo, prime in malo) major multis potentia simulque malitia, largior in dando, profusior in peccato, robuste armis, sed animæ fortior excidiis, Maglocune, in tam vetusto scelerum atramento, veluti madidus vino de Sodomitana vite expresso, stolide volutaris ? Quare tantas peccaminum regiæ cervici sponte (ut ita dicam) ineluctabiles celsorum ceu montium innectis moles ; Quid te non ei regum omnium regi, quem cunctis Britanniæ ducibus tam regno fecit, quam status lineamento editiorem, exhibes cæteris moribus meliorem, sed versa vice deteriorem?"

c 1 Cor. cap. 6. ver. 9, 10.
e Psalm. 7. (al. 36.) ver. 8.

dal. mærentium.
i i Timoth. cap. 6. ver. 17, 19.

Atque hinc hausta omnino sunt, quæ de Malgone tradita leguntur in Britannica historia : “ Malgo omnium fere Britanniæ pulcherrimus, multorum tyrannorum depulsor, robustus armis, largior cæteris ; et ultra modum probitate præclarus, nisi Sodomitana peste volutatus, sese Deo invisum exhibuisset. Hic etiam totam insulam obtinuit: et sex comprovinciales oceani insulas, Hiberniam videlicet, atque Islandiam, Godlandiam, Orcades, Norwegiam, Daciam, adjecit dirissimis præliis potestati suæ,” Quod enim multorum tyrannorum depulsor, robustus armis, largior fuerit cæteris ; ipsis Gildæ verbis a Galfrido Monemuthensi est expressum. Quia vero insularem draconem Gildas eundem appellaverat ; inde accepta est occasio, ut “ sex comprovinciales oceani insulas adjecisse dirissimis præliis potestati suæ" diceretur. Qui, ut alterum Saulem”, cunctis pene Britaniæ ducibus status lineamento editiorem depinxit eum Gildas; omnium fere Britanniæ pulcherrimum fuisse Galfridus tradidit: quia denique veluti madidus vino de Sodomitana vite expresso a Gilda est inductus; Sodomitana peste volutatum Monemuthensis autumat: quum tamen non singulare aliquod flagitium, sed universum scelerum molem, phrasi illa ex Jeremiæ capite vigesimo tertio, versu nono, et Deuteronomii capite trigesimo secundo, versu trigesimo secundo conflata, Gildas designaverit : eodem prorsus modo, quo Constantinum “amarissima quoddam de vite Sodomorum in cordis sui gleba surculamen incredulitatis et insipientiæ plantavisse," jam ante pronuntiaverat. Ab accusatione autem ista generali, ad vitiorum Maglocuni enumerationem hanc particularem descendit Gildas.

& Galfrid. Monemuth. lib. 11. cap. 7.

1 Sam, cap. 10. ver. 23.

“Quorum indubitatam æquanimiter convitiorum aus- . cultato parumper adstipulationem (omissis domesticis, levioribusque si tamen aliqua sunt levia) palata solum longe lateque per auras admissa testaturam. Nonne in primis adolescentiæ tuæ annis avunculum regem, cum fortissimis propemodum militibus, (quorum vultus non catulorum leonis in acie magnopere dispares visebantur) acerrime ense, hasta, igni oppressisti ? parum cogitans propheticum dictum : Virii sanguinum et doli non dimidiabunt dies suos. Quid pro hoc solo retributionis a justo judice sperares (etsi non talia sequerentur, quæ sequuta sunt) itidem dicente per prophetam: Væk tibi qui prædaris ; nonne et ipse prædaberis ? et qui occidis; nonne et ipse occideris ? et cum desiveris prædari, tunc cades : Nonne postquam tibi ex voto violenti regni phantasia cessit, cupiditate injectus' ad viam revertendi rectam, diebusque ac noctibus, id temporis (conscientia forte peccaminum remordente) de deifico tenore monachorumque decretis, sub dente primum multa ruminans, dein popularis auræ cognitioni proferens, monachum sine ullo infidelitatis (ut aiebas) respectu coram omnipotente Deo, angelicis vultibus humanisque (ruptis, ut putabatur, capacissimis illis, quibus præcipitanter involvi solent pingues tauri, moduli tui retibus : omnes reg. ni, auri, argenti, et quod his majus est, propriæ voluntatis distentionibus ruptis) perpetuo vovisti; et tete, ac si stridulo cavum lapsu aerem valide secantem sævosque rapidi harpagones accipitris sinuosis flexibus vitantem, ad sanctorum tibi magnopere fidas speluncas refrigeriaque salubriter rapuisti ex corvo columbam ?". · Tum vero illi exprobrat, quod, ordine monastico repudiato, primasm nuptias spreverit, uxorem filii fratris sui viventis adamaverit, filium illum fratris uxoremque aliquandiu a se habitam occiderit, et adamatam illam filii fratris uxorem connubio adsciverit: “Nec tamen tantis (inquit ille) malorum offendiculis tuus hebetatus insipientiæ cumulo sensus velut quodam obice tardatur; sed fervidus acsi

| Psalm. 55. ver. 23. (al. Psalm. 54. ver. 24.) * Esai. cap. 33. ver. 1.

I al. invecta. m Camden. Britan. pag. 81. • VOL. VI.

pullus, amana quæque imperagrata putans, per extensos scelerum campos irrevocabili furore raptatur, augendo priscis nova piaculis. Spernuntur namque primæ (post monachi votum irritum) illicitæ licet, tamen propriæ conjugis præsumptivæ nuptiæ ; alia viri viventis, non externi sed fratris filii, adamata. Ob quod dura cervix illa multis jam peccaminum falcibus onerata, bino parricidiali ausu, occidendo supradictum uxoremque tuam aliquandiu a te habitam, velut summo sacrilegii tui culmine de imis ad inferiora curvatur. Dehinc illam, cujus dudum colludio ac suggestione tantæ sunt peccatorum subitæ moles, publico et, ut fallaces parasitorum linguæ tuorum conclamant, summis tamen labiis, non ex intimo cordis, legitimo, utpote viduatam thoro, nostræ vero sceleratissimo, adscivisti connubio. Cujus igitur sancti viscera, tali stimulata historia, non statim in fletus singultusque prorumpant ? Quis sacerdos, cujus cor rectum Deo patet, non statim hæc audiens magno cum ululatu illud propheticum dicat: Quish dabit capiti meo aquam, et oculis meis fontem lacrymarum? et plorabo in die et nocte interfectos populi mei:" Et ne monitorem sibi defuisse hic obtenderet Maglocunus ; “ præceptorem, pene totius Britanniæ magistrum elegantem," habuisse illum Gildas regerit ; sive Iltutus ille fuerit, quem egregii Britannorum magistri titulo insignitum fuisse ostendimus', sive alius quispiam.

Apud Johannem Tinmuthensem, in vita S. Paterni, Maglocunus iste sive (ut ibi contractiore nuncupatur nomine) Mailgunus, semper tentator sanctorum fuisse dicitur: extatque hæc in illum adhuc superstitem imprecatio, a Thaliessino prolata ; qui Balæop et sequacibus Teliesinus Heļius est, et Britannicorum vatum Coryphæi nomen est consecutus.

Ny bo rhad na gwedd ar Maelgwn Gwynedd ;
Orwy na ddialer ar Run y etyvedd,
Boed byr vo y vychedd, boed diffaith vo y diredd,
Boed hir diuroedd o Maelgwn Gwynedd.

Taliessin benn Beyrdd ae cant.

* Jerem. cap. 9. ver. 1.

• Supra, pag. 49. p Jo. Balæ. scriptor. Britann. centur. 1. cap. 54.

Quorum Britannicorum rhythmorum sententiam, Latinis hisce elegis utcunque expressam, Dominus Johannes Prisæus nobis proposuit.

Infaustus, gratus nulli, Mailgo Venedotus

Sit; modo ne Rhunus filius ista luat.
Esto brevis vitæ, vasti sine frugibus agri ;
Perpetuo a propriis sedibus exul agat.

Thaliessinus princeps Bardorum cecinit. A patriæ suæ regibus ad sacerdotes posthæc accedit Gildas : hac primum transitione interposita : “ Quam libenter hoc in loco, ac si marinis fluctibus jactatus, et in optato evectus portu remis, si non tantos talesque malitiæ episcoporum, vel cæterorum sacerdotum aut clericorum, in nostro quoque ordine erigi adversus Deum vidissem montes: quos me secundum legem ceu testes primum duris verborum cautibus, dein populum, si tamen sanctionibus inhærét, non ut corporaliter interficiantur sed mortui vitiis vivant Deo, ne personarum arguar exceptionis, totis necesse est viribus lapidare, verecundia interveniente, quiescerem. Sed mihi quæso (ut jam in superioribus dixi) ab his veniam impertiri, quorum vitam non solum laudo, verum etiam cunctis mundi opibus præfero ; cujusque me, si fieri possit, ante mortem esse aliquandiu participem opto et sitio.” Deinde, hoc quasi gradu quodam atque aditu ad cætera jacto; posteriorem objurgationis suæ partem hanc, eodem quo priorem modo, inchoat.

"Sacerdotes habet Britannia, sed insipientes ; quamplurimos ministros, sed impudentes; clericos, sed raptores subdolos; pastores (ut dicuntur), sed occisioni animarum lúpos paratos: quippe non commoda plebi providentes, sed proprii plenitudinem ventris quærentes: Ecclesiæ domus habentes, sed turpis lucri gratia eas adeuntes; populos docentes, sed præbendo pessima exempla, vitia, malosqué mores : raro sacrificantes, et nunquam puro corde inter altaria stantes; plebem ob peccata non corripientes, nimirum eadem agentes ; præcepta Christi spernentes, et suas libidines votis omnibus implere curantes; sedem Petri apostoli immundis pedibus usurpantes, sed merito cupidi

[ocr errors][merged small][merged small]
« הקודםהמשך »