תמונות בעמוד
PDF
ePub

Illud vero ab eo patratum homicidium magis explicate Galfridus” sic enarrat, “ Duos filios Modredi cepit: et alterum juvenem Guintoniæ, in ecclesiam sancti Amphibali fugientem, ante altare trucidavit; alterum vero Londoniis in quorundam fratrum cænobio absconditum, atque tandem juxta altare inventum, crudeli morte affecit:" et Matthæus Florilegus, “ Duo filii Modredi insurrexerunt in regem Britonum Constantinum, volentes patrem vindicare: qui Saxonibus confoederati, prælia plurima commiserunt. Quos tandem Constantinus in fugam pulsos persequens, unum Wintoniæ in ecclesia sancti Amphibali ante altare trucidavit; alterum vero Londoniæ, in quorundam fratrum cænobio absconditum, crudeli morte damnavit.” Ita Matthæus, ad annum gratiæ DXLIII. quo scriptam hanc a Gilda epistolam fuisse oportuisset, si hujus chronologia ut vero consentanea esset admittenda. Ubi illud de ecclesia sancti Amphibali, ex Gildæ textu vitiato originem traxisse existimaverim: apud quem, sub sancto abbate Amphibalo, in aliquibus codicibus, et nominatim iis quos in sua editione Polydorus est secutus, legebatur. Unde et novum Amphibalum Simenum, Wintoniæ ad Amphibali martyris fanum abbatem, quiad ipsum etiam Gildam de tam immani facinore epistolam scripsisse diceretur, extudit nobis Johannes Balæusa, et eum secutus Johannes Pitsiusb. Atqui in vetustissimo Gildæ codice, sub sancti abbatis amphibalo, uti a Josselino est editum, scriptum ipsi vidimus; hac quoque adjecta glossula, id est, byrro vel dubio. Et quidem in glossis quæ Isidoro tribuuntur, exponitur Amfibulum, birrum villosum: quod birri vocabulum ne cum Bonaventura Vulcanio hic rejiciamus, movet nos locus ille Vincentii de Deicola', Columbani nostri discipulo : “ Birrum suum, quem Græci amfibulum vocant, deponere voluit refrigerandi gratia." Et ut Græcis aupißodov (sic enim aliquando hoc vestimenti genus dic

2 Histor. Britannic. lib. 11. cap. 4.
a Balæ. scriptor. Britann. centur. 1. cap. 63.
b Pits. de Britann. scriptorib. ætat. 6. num. 46.
c Vincent. specul. historial. lib. 23. cap. 4.

d Vid. Jo. Meurusii Glossar. Mixobarbar, in voc. Bippog et y piñal, c CI. Salmas. in Flav, Vopisc. pag. 391. ct 398.

tum reperitur) dubium, ita αμφίβαλον idem quod αμφίμαλdov et audítanov denotat, quod utrinque villosum est scilicet; ut quasi dubium videri posset, utrum latus interius vel exterius gestaretur. Interim amphibalum vestis externæ genus esse quoddam, qua clerici et monachi olim utebantur, ex Sulpicio Severoe in vita Martini et Remigio Remensi episcopo in testamento suo et Adamnanos in vita Columbæ manifeste deprehenditur. Ut ex minus intellecto isto Gildæ loco, et Amphibali martyris nomen a Galfridoh primum effictum, et Wintoniensi ecclesiæ deinde affictum fuisse, aliqua fortasse hinc commoveri possit suspicio.

Ad Gildam jam redeo : qui ad Constantinum deinceps hac utitur apostropha: “ Age jam quasi præsentem arguo, quem adhuc superesse non nescio. Quid stupes animæ carnifex propriæ ? Quid tibi flammas inferni voluntarie accendis nequaquam defecturas? Quid inimicorum vice propriis te confodis sponte ensibus, hastis? Anne ipsa quidem virulenta scelerum ac si pocula pectus tuum satiare quiverunt? Respice quæso, et veni' ad Christum, siquidem laboras, et immenso pondere curvaris : et ipse te (ut dixit) requiescere faciet. Venit ad eum qui non vult peccatoris mortem, sed ut convertatur et vivat. Dissolve', secundum prophetam, vincula colli tui fili Sion. Redim, rogo, e longinquis licet peccatorum recessibus ad piissimum patrem, qui despicienti porcorum sordidos cibos ac pertimescenti diræ famis mortem et revertenti sibi lætus occidere consuevit vitulum filio saginatum, et proferre primam erranti stolam, et regium annulum: et tunc spei cælestis acsi saporem prægustans", senties quam suavis est Dominus. Nam si hæc contempseris; scias te inextricabi

e Sulp. Sever. sub init. dialogi 2. de virtutib. Martin. vid. et lib. 2. de gloria confessorum, cap. 59.

f Flodoard. histor. eccles. Remens. lib. 1. cap. 18.
& Adamnan. de S. Columb. lib. 1. cap. 3. et lib. 2. cap. 6. edit. H. Canisii.

b Galfrid. histor. Brit. lib. 5. cap. 5. et lib. 6. cap. 5. vid. supra, cap. 7. op. tom. 5. pag. 181. i Matth. cap. 11. ver. 28. k Ezcch. cap. 33. ver. 11. Isai. cap. 52. ver. 2.

m Luc. cap. 15, * Psal. 34. ver. 8. (al. Psal. 33. ver. 9.)

libus tenebrosisque ignium torrentibus jamjamque inferni rotandum urendumque.”

Constantinum post hæc non tantum resipuisse, sed etiam martyrio vitam finivisse, sunt qui ferant : de quo in historiæ Scotorum libro nono retulit hæc Hector Boethius: “ Hunc Constantinum scribunt nonnulli Gualiæ regno aliquot annos administrato liberis et conjuge orbatum, terreni regni pertæsum, clam suis abiisse in Hiberniam, ibique in pistrino pauperum obsequiis amore Christi aliquandiu deservisse incognitum. Inde monachi suasu, cui quis esset patefecerat, tonso capite sacratum coenobio inter pium cætum Christi militiæ devotum imitandæ virtutis fratribus se præstitisse exemplum. Ad Scotosque tandem missum a loci antistite, ut populum Christi dogmate erudiret, impiorum manibus passum martyrium. Cui aliquot post secula relato in divorum numerum templa nonnulla sacrorum pontificum authoritate dicata inter nostrates adhuc conspicantur.” Ad undecimum diem Martii natalem illius celebratum, in martyrologio Germanico confirmat Petrus Canisius.

Thomas Dempsterus' (eadem, opinor, fide qua Constantini hujus, ut Anglorum Guallorum regis,meminisse Bedam perridicule asseruerat) ne inter scriptores locum ille non haberet, ex catalogo Sconano hos operum ipsius recenset titulos :

[ocr errors]

Meditationes, librum unum.
Ad fratres Homilias, librum unum.
De regno amisso, librum unum.
De hostium suorum crudelitate epistolas ad Convallum Scotorum regem,

librum unum.
Psalterium, librum unum.

Quid vero de hoc aliud apud Anglicanarum rerum commentatores ille invenerit, nescio: in Britannica" certe historia, non martyrium in Scotia perpessum, sed domi vel a Conano successore interemptum vel Dei sententia percussum, intra lapidum structuram, quæ Stanhenge nuncupatur, non

| Dempster. histor. ecclesiast. Scotor. lib. 3. num. 258. m Galfrid. Monemuth, lib. 11. cap. 4,

longe a Sarisburia sepultum eum fuisse legimus. Cum tamen Damnoniæ sive Cornubiæ tyrannum Constantinum suum Gildas fuisse indicet: videndum an non ad eum etiam spectet quod de Constantino Cornubiensium rege (ducem Cornubiæ Giraldus Cambrensis eum nominat) apud Johannem Tinmuthensem in vita Davidis Menevensis proditum invenimus: “Constantinus Cornubiensium rex, relicto regno suo, in ejus monasterio monachus effectus est : ibique diu felici conversatus servitio, tandem in aliam longinquam patriam migrans monasterium fundavit."

Jam relicto Constantino ad Aurelium, sive Conanum sive Caninum, Gildas sermonem sic convertit: “ Quid tu quoque, ut propheta" ait, catule leonine Aureli Canine agis ? Nonne eodem quo supradictus (si non exitiabiliore) parricidiorum, fornicationum adulteriorumque cæno velut quibusdam marinis irruentibus tibi voraris feraliter undis ? Nonne pacem patriæ mortiferum ceu serpentem odiens, civiliaque bella et crebras injuste prædas sitiens, animæ tuæ cælestis portas pacis ac refrigerii præcludis? Relictus, quæso, jam solus, ac si arbor in medio campo arescens, recordare patrum fratrumque tuorum supervacuam phantasiam juvenilem immaturamque mortem. Num centeniso tu ob religiosa merita, vel coævus Mathusalæ, exceptus” pene omni prole servaberis? Nequaquam. Sed, nisi citius (ut Psalmista' ait) conversus fueris ad Dominum, ensem in te vibrabit in brevi suum rex ille, qui per prophetam, Ego, inquit', occidam, et ego vivere faciam : percutiam, et ego sanabo ; et non est, qui de manu mea possit eruere. Quamobrem excuteres de fætido pulvere tuo, et convertere ad eum toto corde, qui creavit te; ut cum exarserit' in brevi ira ejus, beatus sis sperans in eum: sin alias, æternæ te manebụnt poenæ, conterendum sæva continue et nequaquam absumendựm tartari fauce.” Hæc Gildas ad Aurelium: quem patrati parricidii et excitati belli civilis ita etiam insimulat historia Britannica. “Miræu probitatis juvenis, monarchiam totius insulæ tenens, ejusdem diademate dignus esset, si non foret civilis belli amator. Avunculum etenim suum, qui post Constantinum regnare debuit, inquietavit atque in carcerem posuit; ejusque duobus filiis peremptis, regnum obtinuit."

n Ezech. cap. 19. ver, 2.
P Al. ex.
r Deut. cap. 32. ver. 39.
i Psalm. 2. ver. 12.

o centennis.
9 Psalm. 7. ver. 13.
$ Esai. cap. 52. ver. 2.
u Galfrid. Monemuth. lib. 11. cap. 5.

Ad Demetarum deinde regem Vortiporium veniens Gildas, ita eum alloquitur. “ Quid tu quoque pardo similis moribus et nequitiis discolor; canescente jam capite, in throno dolis pleno, et ab imis vertice tenus diversis parricidiis et adulteriis constuprato, boni regis nequam fili (ut Ezechiæ Manasses) Demetarum tyranne Vortipori, stupide riges ? Quid te tam violenti peccatorum gurgites, quos ut vinum optimum sorbes, imo tu ab eis voraris, appropinquante sensim vitæ limite non satiant? Quid quasi culminis malorum omnium stupro, propria tua amota conjuge, ejusdemque honesta morte impudentis filiæ, quodam ineluctabili pondere miseram animam oneras ? Ne consumas (quæso) dierum quod reliquum est in Dei offensam : quia nunc tempus acceptabile et dies salutis vultibus penitentium lucet ; in quo bene operari potes, ne* fiat fuga tua hyeme vel Sabbato. Diverte, secundum Psalmistam”, a malo, et fac bonum; inquire pacem bonam et sequere eam: quia oculi Domini super te bona agentem, et aures ejus erunt in preces tuas ; et non perdet de terra viventium memoriam tuam. Clamabis, et exaudiet te ; et ex omnibus - tribulationibus tuis eruet te. Cor2 siquidem contritum et humiliatum timore ejus nusquam Christus spernit. Alioquin vermisa tortionis tuæ non morietur, et ignis ustionis tuæ non extinguetur.

Quarto deinde loco Cuneglasi sequitur reprehensio; cujus nulla in Britannica historia relicta nobis est memoria: “ Ut quid in nequitiæ tuæ volveris vetusta fæce, et tu ab adolescentiæ annis urse multorum sessor, aurigaque currus receptaculi ursi, Dei contemptor sortisque ejus

w 2 Cor. cap. 6. ver. 2.

* Matth. cap. 24. ver. 20. y Psalm. 34. ver. 14, 15, 16, 17. (al. Psalm. 33. ver. 15, 16, 17, 18.) 2 Psalm. 51. ver. 17. (al. Psalm. 50. ver. 19.) a Esai. cap. 66. ver. 24. Marc. cap. 9. ver. 44.

cleri. vid. Camden. pag. 71.

« הקודםהמשך »