תמונות בעמוד
PDF
ePub

Anno Christi.

vero tandem in prælio a Saxonibus occisum fuisse narrat Blondus, Hul-
drichus Mutius, et Polydorus Vergilius; qui etiam in monte Ambrosii,
vulgo Stanhenges dicto, juxta Ambresburiam, ingentium illorum saxorum
quæ hodie conspicitur substructionem, ad ejus memoriam conservandam,

a Britannis positam fuisse addit. Tom. 5. pag. 516.
CCCCLXVII. Brigida, ætatis XIV. anno vix superato, sive a Patricio sive a

discipulorum ejus aliquo velata fuisse dicitur. Tom. 6. pag. 180.
CCCCLXVIII. Benignus episcopus, qui acta Patricii adhuc viventis scripsisse

dicitur, mortuus est; et ut alii quidem volunt, Glastoniæ, ut alii Ar.
machiæ sepultus est: ibid. pag. 373. 423. 438, 439. quanquam annales

Inisfallenses Romæ mortuum eum fuisse notent.
CCCCLXIX. Iserninum episcopum (de quo, tem. 6. pag. 400. 491. 510.) mor-

tuum esse, Ultonienses annales indicant.
S. Patricius, licet in Saballino et Armachano monasterio contemplationi

sæpius vacaret; pastoralis tamen muneris curam non abjecit : sed in
verbi divini prædicatione multus et frequens, semel etiam singulis annis
concilia celebravit; ut in ordinem redigeret, quæ correctione egere cog-
noverat. Ibid. pag. 434. 435.
Tathæus Hibernus, rogante Caradoco rege Inirii filio, (ut liber habet

Landavensis) in Ventano apud Monemuthenses gymnasio septem discipli-

nas liberales confluentibus undique discipulis explicavit. Tom. 5. pag. 116.
CCCCLXXIV. Doccus episcopus, sanctus Britonum abbas, quievit. Tom. 6.

pag. 520.
Germano primo Manniæ episcopo defuncto, duo successores a B. Patricio

ordinati sunt; Conindrius et Romulus. Ibid. pag. 181.
In Dalrieda Ultoniensium, duodecim Erci regionis illius principis nuper

defuncti filiis hæreditatem inter se dividentibus, Fergusius adolescens a
fratribus neglectus interveniente B. Patricio, debitam sibi paternæ pos.
sessionis portionem obtinuit: in qua, Derkanensis ecclesiæ doctus ille
Olcanus constitutus est episcopus. Tom. 6. pag. 145. 518. Fergusio
autem, qui locum illum Deo dicaverat, non solum totius Dalriedæ Hi-
bernicæ principatum postea cessurum, sed Britannicæ quoque Dalriedæ
regnum accessurum, (indeque longam illam Scoticorum regum seriem
originem suam illi debituram) præsignificavisse putatur Patricius. Ibid.

pag. 144-147.
Cælius Sodulius Scotus Hiberniensis claruit. Ibid. pag. 319–332.
Cungarus eremita, qui et Doccuinus, apud Somersettenses primum, in loco

qui ab ipso Cungresbiriæ nomen postea accepit, deinde apud Morganen-
ses, oratorium in honorem S. Trinitatis tempore Dubricii Landavensis
episcopi construxisse, atque in utroque duodecim canonicos constituisse

dicitur. Tom. 5. pag. 539, 540.
CCCCLXXXII. Jarlaithus filius Trenæ tertius episcopus Armachanus moritur.

Cormacus illi successit. Tom. 6. pag. 437.
De S. Columba, XL. ante nativitatem ipsius annis (ut ab anonymo vitæ

scriptore habetur traditum) Moctheus Ludunensis episcopus vaticinatus

est. Ibid. pag. 415.
CCCCLXXXIII. Ochanum prælium in regione Midensi gestum est : ubi a

Crimthaino Laginensium rege occisus est Ailill Molt rex Hiberniæ; suc-
cedente illi in regno Lugaido sive Lugdacho, filio Læogarii. Ibid. pag.
145. 514, 517.

Anno Christi.
CCCCLXXXIV. Brendanus, Findloge sive Albi-logi filius, nascitur. Tom.

6. pag. 50. 523.
S. Brigida, ex monasterio virginum cui abbatissa præerat, legatione in Bri-

tanniam ad Gildam Albanium missa, nolam ipsius manibus fusam dono ab
eo accepisse traditur. Ibid. pag. 465. 469. Erat autem monasterium
illud in civitate Brigidæ Kil-daria ; non a Daria virgine ipsius æquali,
neque ab Ursulana illa Daria, sed a robore vel quercu ita denominata.

Cellam enim Roboris vox illa denotat. Ibid. pag. 162, 163.
CCCCLXXXVIII. Hoc anno, ut Ultonienses annales indicant, mortem obiit

S. Mel, primus Ardachadensium episcopus; qui avunculi sui S. Patricii

adhuc superstitis acta scripsisse dicitur. Ibid. pag. 373. 382.
Eodem anno, vita functo Hengisto successit filius ejus Oeric cognomento

Oisc ; a quo reges Cantuariorum Oiscingæ cognominati sunt. Tom. 5.

pag. 515.
Cum morte Hengisti illam a Gilda celebratam Ambrosii Aureliani victoriam

(quam nos ad annum CCCCLV. vel CCCCLVI. cum Henrico Huntingdo-
niensi referendam putamus) conjunctam fuisse vult Galfridus Monemu-
thensis, et eum secutus Matthæus Florilegus. Profligato enim Hen-
gisti exercitu, captaque mox urbe Conani (quæ Eboracensium Conis-
burgh est) ab Eldole, fratre ipsius Eldado Glocestrensi episcopo inci-
tante, interemptum esse Hengistum ; filioque ejus Octhæ qui in Ebora-
censi, et cognato Eosæ sive Ebusæ qui in Aleludensi urbe se incluserat,
in deditionem acceptis, regionem juxta Scotiam sive Albaniam ab Am-
brosio fuisse concessam, apud illos legimus. Tom. 5. pag. 514, 515. et

tom. 6. pag. 227, 228.
S. Brigida Glastoniam venisse, in vicina insula Bekery sive parva Hibernia

dicta aliquantulam moram per nonnullos annos traxisse ; relictaque ibi
nola (quam a Gilda acceperat) aliisque suis insignibus, in Hiberniam re-

diisse dicitur. Tom. 6. pag. 464. 469.
Tremouno sive Tremorino urbis legionum archiepiscopo suggerente, Uthe.

rum Pendraconem cum exercitu quindecim millium armatorum in Hi-
berniam profectum, Gillomauro rege frustra repugnante, ingentium illo-
rum lapidum (de quibus ad annum CCCCLXVI. dictum) structuram ex
Killarao monte in media Hibernia, Ambrosii Merlini opera in agrum
Sarisburiensem transtulisse; et, ad Britannicorum principum (quorum
ad annum CCCCLXI. facta est mentio) proditione Saxonum ibi peremp-
torum conservandam memoriam, in eo quo hodie conspiciuntur loco col-

locavisse, fabulantur. Tom. 5. pag. 516_520.
Odamnanus, abbas Inche-keth, S. Servanum in Albaniam primum adve-

nientem hospitio excepisse dicitur. Tom. 6. pag. 221.
CCCCXC. Tremouno sive Tremorino defuncto, in urbis legionensis archiepis-

copatu Dubricius Landavensis antistes successisse traditur. Tom. 5. pag.

94. 102, 103. 510. 519. 521.
Eodem tempore Samsonem quoque Eboracensem ordinatum fuisse archi-
episcopum, cum Britannica Galfridi historia tradit Matthæus Florilegus.

Ibid. pag. 94. 519.
S. Gundleus, filius regis australium Britonum, postquam per aliquot annos
patris demortui regnum administrasset; eo tandem Cadoco filio suo

Anno Christi.

commendato, ecclesiam construxisse, ibique in magna abstinentia et vitæ

sanctimonia vixisse memoratur. Tom. 5. pag. 530.
In Albania floruisse dicuntur Colmanus Priscus, Medanus, Modanus et

Euchinus episcopi, Scotorum et Pictorum doctores : quibus et commen:
titios librorum titulos pro libidine sua Thomas Dempsterus adscribit.

Tom. 6. pag. 220.
In Hibernia, ad Begerinensem Ibari episcopi scholam, literarum sacrarum

aliarumque liberalium artium discendarum gratia, magna confluebat
auditorum multitudo. Inter quos nepos ipsius Abbanus, adhuc duoden-
nis, avunculo per quinquennium educandus a parentibus traditus fuisse

scribitur. Ibid. pag. 336. 347, 348. 429, 430.
Operam a B. Patricio. hic positam ita illi secundam evenisse notat Joce-

linus; ut Hibernia speciali nomine insula Sanctorum ubique terrarum
jure nominaretur. Quorum sanctorum ab ipso Patricio duas synodos
coactas fuisse nugacissimus quidam scriptor retulit: in quarum poste.
riore, populis qui adhuc infideles remanserant baptizatis omnibus, pro-
batorum hominum triginta millia in tres turmas sese divisisse, atque
Africæ, Asiæ et Europæ continentem peregrinorum ritu invisisse, com-
miniscitur. Tom. 6. pag. 519.
Visio prophetica de triplici Hiberniæ statu B. Patricio exhibita fuisse dici-

tur. Ibid. pag. 479, 480.
Monasterium, quod Meneviæ S. Patricius primum fundaverat, restauravit

S. David et amplificavit. Tom. 5. pag. 119, 120. 540, 541.
Finianus, relicta patria sua Hibernia, in Britanniam profectus (ad Da-

videm ; cum quo duos viros sanctos, Gildam et Cathmaleum, præsentes
cum tunc invenisse scriptor vitæ ipsius indicat) triginta ibidem annos

exegisse et tres ecclesias construxisse memoratur. Tom. 6. pag. 477.
CCCCXCII. Sub Vuffa cæpit regnum orientalium Anglorum ; quos ab eo Vuf-

fingas appellatos Beda confirmat. Ibid. pag. 33.
CCCCXCIII. Uthero Pendraconi filius natus est Arthurus : siquidem quindecim

annorum ille fuerit, quum patri in regno successit. Tom. 5. pag. 533.
B. Patricius, annos natus CXX. in Saballino cænobio (cujus abbatem

S. Dunnium discipulum suum longe ante constituerat; tom. 6. pag. 434.)
XVII. die Martii, feria quarta, animam Deo reddidit. Tom 6. pag. 279.

377. 441–450.
Ecclesias CCCLXV. condidisse, totidemque episcopos (quorum aliquot

insigniorum consignata habentur nomina) cum tribus presbyterorum mil-

libus, ordinavisse perhibetur. Ibid. pag. 477. 517, 518.
Actorum ejus scriptores plurimi : inter quos et tres ipsius numerantur ne-

potes, Mel, Lumanus, et Patricius junior ; ibid. pag. 372, 373, 374.
quorum postremus, post patrui excessum, Britanniam repetens, vel in
Glasconensi vel in Glastonensi ecclesia vitam finivit. Ibid. pag. 373.

381. 458.
De loco sepulturæ ipsius sententiæ variæ. Ibid. pag. 450—458.
Eo defuncto, S. Winwalocus Britannus vitam apud Armoricos agens mo-

nasticam, ad insulam quandam se transtulit; in eaque cum sociis suis

triennio mansit, vitam ducens eremiticam. Tom. 5. pag. 530, 531.
CCCCXCV. Cælii Sedulii Hiberni nuper defuncti, carmen paschale a

Turcio Rufio Asterio in lucem est editum. Tom. 6. pag. 325-329.

Anno Christi.

Cerdicus, regni occidentalium Saxonum conditor, in Britanniam veniens,

ita Britones contudisse traditur, ut in ejus jura volentes concesserint; et
Wintoniensibus monachis interfectis, eorum ecclesiam in idolorum tem-

plum convertisse. Tom. 5. pag. 532. 534, 535.
CCCCXCVI. S. Winwalocus vitæ annos octo extremos in Tauraco monasterio

exegit. Ibid. pag. 531.
CCCCXCVII. Cormacus quartus episcopus Armachanus mortuus est. Dubta-

chus illi successit. Tom. 6. pag. 437.
Eodem anno, Pascentium filium Vortigerni et Gillomannium (vel Gillomau-

rum potius) Hiberniæ regem, Britanniam invadentem, ab Uthero Pen-
dracone interfectos fuisse, ex fluxa Britannicæ historiæ fide refert Mat.

thæus Florilegus. Tom. 5. pag. 521.
CCCCXCVIII. Coemgenus, qui et Keivinus, in Hibernia natus est: si, ut a qui-

busdam habetur traditum, annos CXX. vixerit et anno Christi DCXVIII.
mortem ille obicrit. Tom. 6. pag. 524, 525. A S. Cronano presbytero

baptizatum fuisse scriptor vitæ ipsius indicat.
Eo tempore Petrocus Cumber, hæreditario regno et patria relicta, in Hi-

bernia literarum disciplinis et sacræ scripturæ studio dedit operam.

Ibid. pag. 83. 86.
retranus quoque Armoricus, patria relicta, Hiberniam petiit.
Dubricius in Hentlaniano suo gymnasio, ad Guy sive Vagam fluvium po-

sito, præter viros sapientes et doctores, Theliaum, Samsonem, &c. mille
alios clericos, per septem annos continuos, in divinæ et humanæ sa-
pientiæ studiis auditores habuisse, deinde per plures annos, in loco ad
eundem fluvium sito cui Moch-ros nomen ipse imposuit, cum innumeris
discipulis similiter versatus fuisse ; sedem denique episcopalem et War-
wici (si non Vervici in agro Cardiganensi, potius) et Landaviæ tenuisse
memoratur. Tom. 5. pag. 509, 510.
Conindrio et Romulo Manniæ insulæ cpiscopis vita functis Maguil sive

Machaldus Hibernus successit. Tom. 6. pag. 181.
Patricianus Britannorum episcopus, Saxonicam persecutionem declinans, in

eadem Manniæ insula sanctam vitam egisse, et sine beatissimo quievisse

dicitur. Tom. 5. pag. 479, 480.
Religionem in Hibernia post B. Patricii obitum negligentius cultam, apud

Ultonienses Gildas Albanius studium regens et prædicans in civitate
Ardmacha; ibid. pag. 508. et tom. 6. pag. 420. 433. in Connacia vero
et Lagenia et terra Eugenica S. Kenanus; cum discipulo suo S. Congello,

restauravit. Tom. 6. pag. 339.
D. $. Ibarus in Begerinensi sua insula IX. Calendas Maii mortem obiit. Ibid.

pag. 429, 130. Circa hoc tempus, Paulus Leonensis natus.
Godelbertus presbyter, poeta Christianus, floruit. Tom. 5. pag. 528, 529.
Cadocus Lancarvanensis abbas, Tathæi Hiberni discipulus, claruit. Ibid.

pag. 529, 530.
Jarlathus filius Logæ, primus ecclesiæ Tuamensis antistes, claruit. Tom.

6. pag. 524.
Colmannus antistes, a quo Finanus, qui et Winninus, primum institutus est,

in Hibernia floruit.
Paulinus, discipulus Germani, in Vecta insula divinis vacabat sludiis : ad

quem profectus David Menevensis jam factus presbyter, sacris scripturis,

Anno Christi.

una cum Theliao Dubricii discipulo, sub illius magisterio operam dedit.

Tom. 5. pag. 529, 530. et tom. 6. pag. 45.
DIII. Fergusium Erci filium, cum fratribus suis, ex Hibernia in Albaniam de-

duxisse coloniam, Hibernici tradunt annales. Tom. 6. pag. 144-148.

230. 241, 242.
DIV. S. Winwalocus in Tauraco monasterio vitam finiit. Tom. 5. pag. 531.
S. Columbam Glastoniense cænobium invisisse fingunt, XVIII. antequam

ille natus fuerat annis : tom. 6. pag. 464, 465. eadem fide, qua alii Ionæ
insulæ abbatem eo tempore Convallanum fuisse tradiderunt. Ibid.

pag. 221.
DV. Coeingenum septennem parentes S. Petroco in literis ac sanctis moribus

erudiendum tradiderunt. Ibid. pag. 83.
DVI. S. Kertennus sive Mac-kartinus, episcopus Clochorensis, ix. Calendas

(al. II, Nonas) Apriles obiit: successore relicto Tigernaco, qui in Cluana-

eois sedem episcopalem posuit. Tom. 6. pag. 416, 417.
DVIII. Cerdicus Saxo et filius ipsius Kenricus una die quinque millia Britan-

norum, cum rege suo Nazaleod sive Natanleod, occiderunt: quem Cam-
denus Ambrosium Aurelianum, alii Utheri Pendraconis militiæ principem,
nos ipsum Utherum fuisse existimamus. Tom. 5. pag. 531—534. Ita
hoc anno patri suo successerit bellicosus ille Arthurus, regni Britannici
diademate a Dubricio urbis legionum archiepiscopo insignitus. Ibid.

pag. 104. 533. 534.
Howelum Albanium, fratrum Gildæ natu maximum, bellico congressu in

insula Mynaw sive Angleseia habito, a rege Arthuro interfectum fuisse
Cambrici tradunt scriptores : tom. 6. pag. 217, 218. ubi a Caradoco Lan-
carvanensi juvenem magnanimum et victoriosissimum, temporum ratione
repugnante, illum appellatum observa : quum eo juniorem Gildam anno

CCCCXXV. natum fuisse ostenderimus.
Gildam Albanium, audita fratris nece, ex Hibernia, ubi Armachanæ aca-

demiæ tum præerat, in Britanniam rediisse, et Arthuro regi reconcilia-
tum, in Lancarvanensi gymnasio rogatu Cadoci abbatis studium schola-
rium per anni spatium rexisse ; ibidernque librum quatuor evangelista-
rum sua manu descriptum reliquisse, legimus : tom. 5. pag. 535, 536. et
tom. 6. pag. 218. 420. quo tempore ad eum invisendum ex Hibernia

venisse videtur Brendanus filius Findlogæ. Tom. 6. pag. 523.
Cadoci etiam Lancarvanensis abbatis hortatu, Iltutum, nobilissimi militis

Bicani et Riemguilidæ filiæ regis minoris Britanniæ filium, seculo renun-
ciavisse Johannes Tinmuthensis refert; postquam a consobrino suo Ar-
thuro rege " cum honore receptus, tandem ad regem Morganensium
veniens curiam ejus sub ipso rexisset, secundus a rege factus." Tom. 5.

pag. 538.
Verum ante Arthuriani regni initium seculo nuncium remisisse Iltutum

oportuit ; si abbas jam factus discipulum suum Samsonem baptizaverit, a
Dubricio archiepiscopo, qui ultra annum Christi DXXII. vitam non pro-
duxit, episcopali honore postea decoratum. Horum enim utrumque in
Samsonis vita, Landavensi regesto inserta, legitur; in qua et S. Ger-
mani discipulus Iltutus fuisse dicitur : quod ipsum ab aliis quoque bio-
graphis habetur traditum. Hisce vero temporibus apud Morganenses, in
loco qui Lan-iltut ab eo nomen accepit, gymnasium illum aperuisse,

« הקודםהמשך »