תמונות בעמוד
PDF
ePub

humanæ DLXXX. scribit Polydorus Vergilius": Ra-' dulpho de Diceto quoque id similiter attestante; qui Gildam Britonum gesta flebili sermone descripsisse anno incarnati Verbi DLXXXIV. affirmat. Johannes Trithemius”, “ Gildam discipulum B. Eltuti abbatis et condiscipulum S. Samsonis Dolensis episcopi claruisse anno DC. in Britannia," asserit. Nos in fine capitis præcedentis anno DLXIV. a Gilda scriptum fuisse collegimus hoc quod unicum illius extat opusculum : in quo, quæ rerum facies per annos XLIV, a victoria Badonica ad illud tempus usque, in Britannia fuerit ; his ille verbis explicat: “ Sed ne nunc quidem ut antea civitates patriæ inhabitantur, sed desertæ dirutæque hactenus squalent: cessantibus licet externis bellis, sed non civilibus. Hæsit etenim tam desperati insulæ excidii, insperatique mentio auxilii memoriæ eorum qui utriusque miraculi testes extitere: et ob hoc reges, publici, privati, sacerdotes, ecclesiastici suum quique ordinem servarunt.”

“ At illis decedentibus, cum successit atas tempestatis illius nescia, et præsentis tantum serenitatis experta ; ita cuncta veritatis ac justitiæ moderamina concussa ac subversa sunt, ut earum non dicam vestigium, sed ne monumentum quidem in supradictis propemodum ordinibus appareat: exceptis paucis, et valde paucis, qui ob amissionem tantæ multitudinis, quæ quotidie prona ruit ad tartara, tam brevis numerus habentur; ut eos quodammodo venerabilis mater Ecclesia in suo sinu recumbentes non videat, quos solos veros filios habet. Quorum ne quis me egregiam vitam omnibus admirabilem Deoque amabilem carpere putet, quibus nostra infirmitas in sacris orationibus, ut non penitus collabatur, quasi columnis quibusdam ac fulcris saluberrimis sustentatur, si qua liberius de his, imo lugubrius, cumulo malorum compulsus, qui serviunt non solum ventri sed Diabolo potius quam Christo, qui est benedictus in

· Polyd. Vergil. epist. ad Cuthbert. Tonstal. Londinens. cpisc. præfix, Gilde a se edito, anno 1525.

• Trithem. de vir. illustr. ord. Bencdicti, lib. 3. cap. 47.

secula Deus, non tam disceptavero quam deflevero. Quippe quid celabunt cives, quod non solum norunt, sed exprobrant jam in circuitu nationes?"

Atque hic contextus Gildæ filum abrumpitur in MS. Cantabrigiensis academiæ codice ; quem a Cormaco quodam descriptum fuisse, carmen hoc ad libri calcem adjectum indicat:

Historiam Gilda Cormac sic perlege scriptam
Doctoris digitis, sensu cultuque redactam.

Hæc tenues superat, multos carpitque superbos. Cum enim historica tantum excerpenda sibi Cormacus proposuisset: non modo totam illam Gildæ flebilem querelam et acrem sui temporis hominum castigationem, quæ pars libri est multo maxima, sed etiam longissimam præfationis ipsius partem prætermittendam sibi putavit; quæ in Cantabrigiensi exemplari ita decurtata legitur.

“ In hoc libro quicquid deflendo potius quam declamando, vili licet stylo tamen benigno, fuero prosecutus, ne quis me affectu cunctos spernentis omnibusve melioris (quippe qui commune bonorum dispendium malorumque cumulum lacrymosis querelis defleam) sed condolentis patriæ incommoditatibus miseriisque ejus ac remediis condelectantis, edicturum putet. Quia vero non tam fortissimorum militum enunciare trucis belli pericula velut statutum est, quam desidiosorum, silui?: fateor, cum im. menso mentis dolore et animi compunctione cordisque contritione et adtonito sensu, sæpius hæc omnia in animo revolvere. Et, ut mihi renum scrutator testis est Dominus, spatio bilustri temporis vel eo amplius prætereuntis, imperitia, sicut et nunc, una cum charissimis me amicis imperantibus, ut qualemcunque gentis Britannicæ historiolam sive admonitiunculam scriberem. In zelo igitur domus Domini, sacræ legis, seu cogitatuum rationibus, vel fratrum religiosis precibus coactus, nunc persolvo debitum

1 In libris editis, et brevius et multo rectius, legitur. “Silui, fateor, cum immenso cordis dolore (ut mihi renum scrutator testis est Dominus) spatio bilustri temporis vel eo amplius prætereuntis ; imperitia, sicut et nunc, una cum vilibus me meritis inhibentibus, ne qualemcunque admonitiunculam scriberem."

multo tempore antea exactum: vile quidem stylo, sed fidele (ut puto) et amicale quibusque egregiis Christi tyronibus; grave vero et importabile apostatis insipientibus, quorum priores (ni fallor) cum lachrymis forte quæ ex Dei charitate profluunt : alii enim atque cum tristitia (sed quæ de indignatione et pusillanimitate deprehensæ conscientiæ extorquetur) illud excipient. Igitur, Deo volente, pauca de situ Britanniæ, de contumacia, &c. dicere conamur.”

In ipso vero opere, post temporum superiorum historiam explicatam, ad suæ ætatis hominum castigationem Gildas deveniens, reges primum et judices, episcopos deinde et totum sacerdotalem ordinem aggreditur: a regum et judicum objurgatione isto ducto principio: “Reges habet Britannia sed tyrannos, judices habet sed impios; sæpe prædantes et concutientes, sed innocentes; vindicantes et patrocinantes, sed reos et latrones; quamplurimas conjuges habentes, sed scortantes et adulterantes, crebro jurantes, sed perjurantes; voventes, et continuo propemodum mentientes; belligerantes, sed civilia et injusta bella agentes; per patriam quidem fures magnopere insectantes, et eos qui secum ad mensam sedent (latrones'] non solum amantes sed et munerantes; eleemosynas largiter dantes, sed e regione immensum montem scelerum exaggerantes; in sede arbitraturi sedentes, sed raro recti judicii regulam quærentes; innoxios humilesque despicientes, sanguinarios, superbos, parricidas, commanipulares et adulteros Dei inimicos (si fors, ut dicitur, tulerit) qui cum ipso nomine certatim delendi erant, ad sidera prout possunt, efferentes; vinctos plures in carceribus habentes, quos dolo sui potius quam merito proterunt, catenis onerantes ; inter altaria jurando demorantes, et hæc eadem ac si lutulenta paulo post saxa despicientes.”

A generali deinde principum reprehensione, ad singularem quinque regulorum castigationem, qui simul eo tempore diversis insulæ partibus præfuerant, descendit Gildas. Ubi Britannicæ historiæ scriptores similiter pec

r Vit. Gildæ. cap. 15. in bibliotheca Floriac. Johan, a Bosco.

casse possent videri, atque Theophilus Antiochenuss fecerat ; dum reges illos, quos ex initio capituli decimi quarti Geneseos diversis simul populis præsedisse novimus, in uno et eodem regno sibi invicem successisse tradidit. Sic enim et Monemuthensis Galfridus“, “ Inclytum illum regem Arthurum lethaliter vulneratum cognato suo Constantino filio Cadoris ducis Cornubiæ (quæ Gildæ est Damnonia) diadema Britanniæ concessisse narrat, anno ab incarnatione Dominica DXLII.” Venedotiæ sive septentrionalis Walliæ rege eodem tempore existente Malgone; qui Cambro-Britannis Maelgun Guineth sive Mailgo Venedotus, Gildæ Maglocunus nuncupatur. Exin tertio" anno interfecto Constantino, nepotem ipsius Aurelium Conanum, qui Gildæ Caninus potius, et Cambricis scriptoribus Kynan Wledic est dictus, monarchiam totius insulæ tenuisse refert: eoque secundo regni sui anno defuncto, Wortiporium (qui Gildæ Vortiporius etiam est, et Cambrorum Gwyrthefyr) “ monarchiam totius regni adeptum, populum quatuor annis gubernavisse cum diligentia et pace,” successore relicto Malgone sive Maglocuno illo. Qua ratione, ut anno DXLII. Constantinus ; ita DXLV. Aurelius Conanus, DXLVII. Vortiporius, et DLI. Malgo Britannicam monarchiam obtinuisset : quanquam ad annum DLXXVIII. Vortiporii, et DLXXXI. Malgonis initium Matthæo Florilego referre libeat. Cum quibus nostrum Gildam, qui hos omnes veluti uno et eodem tempore regnantes pariter alloquitur, vix aliter conciliare possumus; quam si intra imperantis Constantini triennium non hunc solum epistolam suam scripsisse, sed præterea etiam, ut Malgonem sive Maglocunum, quod ipse quoque Galfridus agnoscit, in Venedotia, et Vortiporium, quod Gildas indicat, in Demetia, ita Aurelium Conanum in Powisia vel alia aliqua provincia regnavisse dicamus, et suo quemque ordine deinceps in Britannici imperii monarchia successisse : quanquam nec cum tempore quo libellum hunc a Gilda exaratum fuisse diximus, nec cum Gilda ipso satis hoc convenit, qui Constantinum eo tempore non Britannici regni monarcham, sed Damnoniæ sive Cornubiæ tyrannum fuisse innuit. Ut acriorem illam, quam in Galfridum Monemuthensem Guilielmus Neubrigensis hic tulit, sententiam prætereamus: “ De successoribus Arthuri pari impudentia mentitur; tribuens eis usque ad septimam fere generationem Britanniæ monarchiam :" sed ipsum jam Gildam contra Constantinum fulgurantem et tonantem audiamus.

* Theophil. lib. 2. ad Autolic. i Histor. Britannic. lib. 12. cap. 2. et 5. sequentib. u vel quarto ; ut alia legunt exemplaria.

“ Cujus tam nefandi piaculi non ignarus est immundæ leænæw Damnoniæ tyrannicus catulus Constantinus : qui HOC ANNO post horribile juramenti sacramentum, quo se devinxit nequaquam dolos civibus, Deo primum, jureque jurando sanctorum demum choris et genetrice comitantibus fretis, facturum; in duarum venerandis matrum sinibus ecclesiæ carnalisque sub sancti abbatis amphibalo latera regiorum tenerrima puerorum, vel præcordia crudeliter duum totidenique nutritorum, quorum brachia nequaquam armis, quæ nullus pene hominum fortius hoc eis tempore tractabat, sed Deo altarique protenta in die judicii ad tuæ civitatis portas, Christe, veneranda patientiæ ac fidei suæ vexilla suspendent, inter ipsa (ut dixi) sacrosancta altaria, nefando ense hastaque prodentibus laceravit; ita ut sacrificii cælestis sedem purpurea ac si coagulati cruoris pallia attingerent.”

“ Et hoc ne post laudanda quidem merita egit. Nam multis ante annis, crebris alternatisque fætoribus adulteriorum victus, legitima uxore contra Christi magistrique gentium interdictum depulsa dicentium: Quod* Deus conjunxit, homo non separet : et; Viriy, diligite uxores vestras. Amarissima enim quoddam de vite Sodomorum in cordis sui infructuosa bono semini gleba surculamen incredulitatis et insipientiæ plantaverat : quod vulgatis domesticisque impietatibus velut quibusdam venenatis imbribus irrigatum, et ad Dei offensam avidius se erigens, parricidii sacrilegiique crimen produxit in medium. Sed nec adhuc priorum retibus malorum expeditus, priscis recentia auget malis.” .

* Matth. cap. 19. ver. 6,

* Ezech. cap. 19. ver. 2. y Coloss. cap. 3. ver. 19.

« הקודםהמשך »