תמונות בעמוד
PDF
ePub

ipsius Valentiniani III. novellis octava et decima tertia appellatum invenimus.

Quum igitur Flavium Asturium, utriusque militiæ magistrum, anno CCCCXLIX. consulatu functum liqueat: Turcium Rufium Asterium, qui Sedulii versus post ejus mortem recensuisse dicitur, anno CCCCXCIV. consulatum gessisse dicamus necesse est. Et cum post biennium e vita excesserit pontifex Gelasius: intra illud temporis spatium putandum est, et Sedulii nuper defuncti paschale carmen ab Asterio recensitum atque Macedonio presbytero adhuc superstiti denuo oblatum, et Romanum illud septuaginta episcoporum sub Gelasio habitum fuisse concilium", qui nuperrime divulgato operi præclarum hoc dederunt testimonium: "Venerabilis viri Sedulii paschale opus, quod heroicis descripsit versibus insigni laude præferimus." Ad quæ verba, in Gratiani decretum relata ex Pierii Valeriani oratione pro sacerdotum barbis lepidam hanc annotationem commemorat Fabricius: "Vulgata hactenus exemplaria pro heroicis versibus, hæreticis versibus habuere. Quod quibusdam legum professoribus. suspicionem oggessit omnia poemata esse hæretica; poetasque inter pios, etiam si sacra tractent, nequaquam annumerari." Quanquam Sedulii nostri tanta fuit existimatio atque auctoritas, ut non solum ab archiepiscopo Toletano Hildephonsok "bonus ille Sedulius, poeta evangelicus, orator facundus, scriptor Catholicus," appellari meruerit; sed etiam ex ejus de Christo pæane alphabetico duo hymni, A solis ortus cardine, et, Hostis Herodes impie, in Christi natalis et Epiphaniæ festis solennibus, atque tertius in officio missæ publice decantari consueverit, sic incipiens,

Salve sancta parens, enixa puerpera regem,

ex secundo libro paschalis carminis depromptus. Quibus et ex quarto ejusdem operis libro, de Christo cruci

h Vid. supra, cap. 13. op. tom. 5. pag. 528.

i Distinct. 15. cap. sancta Romana.

Hildephons. serm. 5. de assumpt. Mariæ.

affixo hexastichon adjungimus ; quod in Thorneyensi codice a vetere quodam poeta Christiano ita laudatum reperimus:

Qualiter adfixus ligno jam Christus in alto,
Sedulius cecinit, totum complecteret orbem,
Seu demonstraret pro toto pendere mundo
Versibus his mundo Christo miserante salutem.

Quatuor inde plagas quadrati colligit orbis :
Splendidus auctoris de vertice fulget Eous,
Occiduo sacræ lambuntur sidere plantæ,

Arcton dextra tenet, medium læva erigit axem ;
Cunctaque de membris vivit natura creantis,

Et cruce complexum Christus regit undique mundum.

In epistola ad Macedonium presbyterum paschali carmini præfixa (quæ in Thorneyensi MS. Apologeticus prologus Sedulii rhetoris inscribitur) "Sincleticæ1 sacræ virginis et ministræ Christi," ut illius seculi singularis ornamenti, honorifica fit mentio: Sincleticæ nimirum diaconissæ, cui Basilii Cæsariensis Hexaemeron in Latinam linguam a se translatum dicavit Eustathiusm. Unde liquet eodem tempore vixisse Eustathium illum, cujus in decimo et Sedulium nostrum, cujus in vigesimo septimo capite divinarum lectionum libri Cassiodorus meminit: et ex his quæ dicta sunt corrigendas esse discrepantes illas scriptorum in Sedulii ætate designanda sententias. Nam præter Sigebertum, qui sub filiis Constantini, circa annum videlicet CCCXLV. claruisse eum vult; Albertus abbas Stadensis in chronico suo "Sedulium poetam clarum habitum" ad eum annum annotat, quo Valens imperator est mortuus: qui quidem æræ nostræ CCCLXXVIII. fuit, licet ille CCCLXXXI. numeraverit. Sub illius in orientali imperio successore Theodosio I. floruisse, ex carmine illo dedicatorio colligit Margarinus Bignæus, in bibliothecæ patrum indice chronologico. Atque hanc veriorem sententiam, et magis placentem esse Dempsterus" ait, vixisse illum sub Theodosio seniore, anno CCCCXXX.

Ita MS. non Sindeticis; ut in editis perperam legitur.

m In operum S. Basilii Latina editione, quæ prodiit Parisiis anno 1603. n Dempster. hist. ecclesiast. lib. 3. num. 229.

quo tamen tempore non seniorem sed juniorem Theodosium imperavisse nemo ignorat: sub quo Sedulium collocasse dicendi sunt, quotquot eum vel ad CCCCXXX. annum retulerunt, ut Trithemius, Gregorius Giraldus, Georgius Fabricius et cardinalis Bellarminus, vel ad CCCCXXVIII. ut Dexter, vel CCCCXXXIV, ut Bostonus, vel CCCCL. etiam; quo claruisse eum Balæus, mortuum fuisse Sixtus Senensis voluit.

His quoque doctissimus Sirmondus se adjungit, Turcium Rufium Asterium, Sedulii æqualem, non cum Cuspiniano et Onuphrio Præsidii, sed anno CCCCXLIX. Protogenis in consulatu collegam fuisse existimans: "tum quia hæc illi nomina potius congruunt, tum quia id tempus cum Sedulii obitu cohæret; quem ex integris Gennadii exemplaribus Theodosio juniore, cui opus suum dedicavit, et Valentiniano regnantibus vita functum didicerit:" quum de nominum convenientia aliud nos jam docuerimus, ex Leodicensi inscriptione cum Idatiano chronico collata Protogenis illum collegam Flavium Asturium, non Turcium Rufium Asterium, fuisse declarantes; et carmen illud dedicatorium, cujuscunque fuerit auctoris, non juniori sed seniori Theodosio nuncupatum fuisse ostenderimus: et incerta illa additamenta, in variis MSS. varia, quæ interpolatum magis quam integrum Gennadium nobis exhibent, exiguæ admodum esse auctoritatis experientia nos docuerit. Ad genuinum enim Gennadium quod attinet; nunquam eum meminisse Sedulii et fatetur Aldus et miratur: non miraturus tamen, si et ante annum CCCCXCIV. quo consulatum gessit Asterius, Sedulii opus in vulgus nequaquam fuisse editum, et ultra illum annum (quod a nobis etiam in capite decimo tertio, est ostensum) Gennadium scriptorum ecclesiasticorum catalogum non produxisse didicisset. Indeque Gennadiani catalogi continuatorem Isidorum Hispalensem in suum indiculum Sedulium recepisse videmus ubi et carminis paschalis (quod ille in tres, nostræ editiones in quatuor, MSS. exemplaria in quinque

:

Sirmond. not. ad Ennodii lib. 1. ep. 24. r Op. tom. 5. pag. 527, 528.

libros distinguunt) ita proponit argumentum: "Sedulius1 presbyter edidit tres libros dactylico heroico metro compositos: quorum primus signa et virtutes veteris Testamenti potentissime resonat, reliqui neogestorum Christi sacramenta et miracula intonant:" quod hoc disticho a Radulpho Dunstapulensi est comprehensum:

Surgit Sedulius veterisqne novique tenorem

Textus concinna sedulitate canit.

Duos quoque grammaticos libros huic tribuit Trithemius: In majus volumen Prisciani unum, et In secundam editionem Donati alterum: quibus et Sedulii commentariolum in artem Eutychii addere liceat; qui in bibliotheca Thuana, cujus manuscriptorum catalogum virorum clarissimorum Puteanorum fratrum beneficio sum consecutus, Parisiis asservatur. Est autem secunda editio Donati, quam Dempsterum' ignorasse liquet, quæ de octos partibus orationis agit: extatque Serviit et Sergii" grammatici commentariis illustrata. Verum ut Donatus et Eutychius sive Eutyches grammaticus antiquior, ita Priscianus Sedulio et qui illius cum laude meminit Gelasio ætate junior fuit: quippe quem suo tempore Constantinopoli grammaticam docuisse Cassiodorus in libro de orthographia significat. Itaque opera hæc grammatica posteriori alicui Sedulio omnino videntur tribuenda: cujus nominis duos, genere etiam Scotos, mediis temporibus floruisse comperimus. Nam et anno DCCCXVIII. "Sedulium Scottum clarum habitum" annotavit in chronico suo Sangallensis monachus Hepidannus: et concilio Romano sub Gregorio II. anno DCCXXI. habito, una cum Fergusto episcopo Scotia Picto, etiam Sedulius episcopus Britanniæ de genere Scotorum subscripsisse legitur.

Hujus Sedulii, quem cum Balæo Scotorum australium

Isidor. de illustr. eccles. scriptorib. cap. 7. al. 20.
Dempster. hist. ecclesiast. lib. 17. num. 1028.

• Tom. Grammaticor. antiquor. ab Helia Putschio edit. Hanoviæ, ann. 1605.

col. 1743.

Ibid. col. 1779.

w Ibid. col. 2143. et 2311.

y Bala. centur. 14. cap. 28.

u Ibid. col. 1837.

* Ibid. col. 2281. et 2318.

episcopum facit, meminisse " Honorium Augustodunensem de luminaribus Ecclesiæ et uberius Johannem Majorem, libro primo historiæ magnæ Britanniæ, capite quarto et capite octavo," dicit Dempsterus: quum senioris tantum Sedulii Honorius, neutrius vero vel uno verbulo Major meminerit. Scripsisse etiam eum Dempsterus ait," Statuta concilii generalis, librum unum; In evangelium D. Matthæi, librum unum, quod opus MS. penes se habet eruditissimus Jacobus Sirmondus: et De sancto Missæ canone, librum unum." Quorum librorum primum ex Balæi mutuatus est officina, postremum commentus est ipse, medium quoque adulterina accessione adjuncta incrustavit; Fergustia etiam hujus Sedulii socii, in evangelium D. Matthæi commentarium doctissimum Parisiis ab eodem Sirmondo servari fingens: quum apud illum tantum extet Collectaneum Sedulii in Matthæum ex diversis patribus excerptum alterius vero Fergusti hujus, ne yoù quidem.

Ad tempora Constantii jam redeo: quibus nati fuisse putantur B. Patricii quatuor illi præcursores, de quibus in vita Declani legimus: "Quatuor sanctissimi episcopi cum suis discipulis fuerunt in Hibernia ante Patricium, prædicantes in ea Christum: scilicet Ailbeus, Declanus, Ibarus et Kiaranus. Et hi plures ad Christum rete evangelico traxerunt; sed tamen S. Patricius majores Hiberniæ et potentiores ad fidem convertit; et ipse summum habet archiepiscopatum Hiberniæ per circuitum." Et in vita Kiarani: "Interea fides Christiana crescebat in Hibernia: quia alii tres sancti episcopi (præter Kiaranum scilicet) ante adventum Patricii prædicabant in ea. Ailbeus episcopus hinc et inde per diversa loca, similiter S. Ibarus episcopus, et beatissimus episcopus Declanus in sua natione quæ dicitur Nandesi, et multos per circuitum et plurimos gentis suæ Osraigi sanctus pontifex [Kiaranus] ad fidem convertit. Deinde gloriosus archiepiscopus Patricius missus a Celestino papa venit in Hiberniam; qui Dei gratia reges, duces, principes populosque ad Christum convertit. Et tota Hibernia repleta est fide et baptismo Christi."

Dempster. hist. lib. 17. num. 1040.

a Id. lib. 6. num. 533.

« הקודםהמשך »