תמונות בעמוד
PDF
ePub

habet, qui Vincentium hic exscripsit, Claudius de Rota') senator nobilis in ordine prímus, et nomine et opere Firmus, qui filium suum Firminum Honesto presbytero tradidit, divinis literis imbuendum. Qui Firminus annorum decem et septem in sanctitate et doctrina proficiens, ac pro Honesto jam sene prædicans, ab ipso ad Honoratum Tholosanum episcopum missus est, ut ab eo ordinatus episcopus Christum ubique gentibus prædicaret." Pampilonam vero Hispaniæ civitatem, et Navarræ metropolim esse, norunt omnes; Hiberiæ deinde nomine designatam Hispaniam, et pro Hiberia librariorum incuria Hiberniam substitutam, nos non semel observavimus. Itak, ubi adversus Luciferianos scribit Hieronymus: "Nimirum adversarius potens concessit Christo Hiberiam, et Celtiberos, luridos homines." Alii pro Hiberia legunt Hiberniam ut Erasmus notat. Et in Hibernia nostra Galbam imperium invasisse credidit Arnoldus Mermannius, vulgatas Eusebiani chronici editiones secutus: quam MSS. codices, et ex eis emendata Arnoldi Pontaci editio, Hiberiam nobis hic exhibeant, id est, Hispaniam. Ut de Johanne Lelando nihil dicam, qui, in commentariis ad Cygneam suam cantionem, Hiberniam Iberiam appellandam esse censuit in ipso quoque poemate de Hibernis ab Henrico VIII. in fidem receptis ita canens:

Fractos undique pœnitudo Iberos
Silvestreis domuit, suave legis

Ferre et perdocuit jugum Britannæ :
Quæ victoria comparanda magnis.

Sub eodem præside S. Firminum et S. Macram martyrium subiisse, Romanum tradit martyrologium: in quo, ad sextum diem Januarii, habetur annotatum: "In territorio Remensi, passio S. Macræ virginis: quæ in persecutione Diocletiani, jubente Rectiovaro præside, cum in ignem esset præcipitata et permansisset illæsa, dehinc mammillis abscissis et squalore carceris afflicta, super testas etiam acutissimas ac prunas volutata, orans migravit ad Domi

i Claud. Rot. addit. ad legend. aur. cap. 205.

k Vide supra, cap. 1. op. tom. 5. pag. 18.

num." Similiter et Flodoardus, in ecclesiæ Remensis historia: "Passa' est in hoc Remensi pago beata Macra virgo sub Rictiovaro præfecto. Quæ post insuperabilem Christi confessionem gravissima tormenta perpessa, post mammillarum abscissionem, et repentinam curationem per angelicam in carcere visitationem, dum super prunas et testulas accensas nuda volutaretur, cum precibus et gratiarum actionibus immaculatum Deo reddens spiritum, ac triumphans adversarium, læta petiit cœlum." Sub Rictiovaro quoque passam docent Bedæ, Usuardi, Adonis et Notkeri martyrologia: nec non Vincentius et Petrus Equilinus. Verum hic in civitate Augustana martyrium passam esse" dicit: ille" ex gestis martyris refert, "Rictiovarum venientem in civitatem Augustanam, comperisse Macram virginem Christum incredulis prædicantem;" passam tamen subjicit "in territorio Remensi, et haud procul a loco illo corpus ejus sepultum fuisse."

66

De eadem Nicolaus Oudartus, in ephemeridibus suis ecclesiasticis:

Rictius injecit te præses Varus in ignem,

Præciditque ferox ubera Macra tibi.

Attamen haud quidquam flammæ nocuere regales,

Uber utrumque loco restituitque Deus.

Quod notum Rhemis; quorum tegeris solo, acuta
In testa oranti postquam ibi obisse datum.

Et Thomas Dempsterus "S. Macra vel Magra sive ut aliis visum, Machra regis Scotiæ filia, ac sanctissimi Guthagoni soror; cum quo patriam voto peregrinationis egressa, in valetudinem gravem prolapsa, Romam pergere non potuit: sed ubi frater discessit, in pago quodam Fismes convaluit in agro Remense; ubi habitum postea concilium sub annum DCCCCXXXV. dictumque Remense tomo tertio conciliorum, Nicolao Chesnau autore: sub hoc temporis virgo beata sanitati restituta est; disquisitio per Rictiovarum Galliarum sub Diocletiano et Maximiano Augustis præfectum de Chris

1 Flodoard. lib. 4. cap. 51.

m Petr. de natalib. lib. 2. cap. 50.

n Vincent. specul. historial. lib. 12. cap. 50.

⚫ Vid. Andr. Saussaii martyrolog. Gallic, Januar. 6. et Mart. 2. pag. 14. et 134.

P Dempster. hist. lib. 12. num. 830.

tianis institui cœpta; et inter alios Macra Scota comprehensa, nec minis nec suppliciis deterreri potuit quin in sancta fidei observatione perseveraret. Hæc ex continuatore Veremundi presbyteri epistola Johannis Fraserii ad Adamum Blacuodeum, apud Gilbertum Brunum in collectaneis." Addit Dempsterus illam passam anno CCC. atque "uno anno citius Guthagonum fratrem excessisse. Siquidem, inquit, inter sanctos nostrates ille refertur sub annum XCIX. a Jacobi Cheinei tabulis: et consentit Calendarium Adami regii. Collectanea Bruni et continuator Veremundi in annum CCXCIX. rejiciunt: quod ex Macræ historia verius esse convincitur."

S. Guthagoni meminit Meyerus in Flandriæ annalibus, Gazetus in historia ecclesiastica Belgii, et Molanus in natalibus sanctorum Belgii: ubi ad tertium diem Julii, ex Oostkerckensis breviarii lectionibus ista recitat: "In Oostkercka, burgo Flandriæ, sancti Guthagoni confessoris, regis Scotiæ; qui ibi peregrinus pro Christo, in pace quievit. Hic sicut suæ posteritati antiquitas reliquit, creditur dum viveret regalis fuisse dignitatis, sed considerans omnia esse vanitatem, quæ sub cœlo sunt, in Flandriam pervenit. Ubi circa littora maris in vicino de Knocken aliquandiu sancte est conversatus, et a clericis ac laicis Oostkerckæ cum devotione sepultus, in occidentali parte cœmiterii. Sed Domino per eum crebra miracula faciente, corpus juxta ecclesiam est majori veneratione reconditum, et capella super eum constructa, ubi nunc est ecclesiæ campanile. Ghillo autem, qui eidem sancto adhuc viventi familiarius adhæserat, ab eo jam defuncto avelli non potuit. Qui etiam creditur post mortem claruisse miraculis. Nam tempore Gregorii curati dictæ ecclesiæ, qui postea in ordine prædicatorum fratrum sancte vixit, manum aridam cuidam, ab eo misericordiam imploranti, restituit. Unde dictus Gregorius metrice scripsit;

Contracto Ghillo scit opem conferre pugillo."

Utrumque anno CCXCIX. depositum Dempsterus

9 Meyer. ad ann. 1159. et 1444.

T Dempster. hist. lib. 7. num. 584. et 585.

scribit, Guthagonum etiam anno CCXLVIII. natum; Findochi utique, si illi credere libeat, XXXI. Scotorum regis filium, fratrem Donaldi II. et Crathlinti, nepotem Athirconis regum. Atqui Scotorum historici Donaldum Crathlinti non fratrem sed patruum faciunt, regesques istos Christianam religionem coluisse volunt: quum Guthagonum tamen relegatum a rege patre propter fidei Catholicæ professionem, in Flandria migravisse ad Dominum, historia Scotica MS. apud Gilbertum Brunum, a Dempstero citata, referat. Et sive Scotia rex ille fuerit, ut Oostkerckensium fert traditio, sive regis Scotiæ filius, ut in fastis suis Belgicis ait Miræus, non aliam ea tempora noverunt Scotiam, quam Hiberniam. Ut ad illam Philippi Ferrarii conjecturam confugere nihil hic opus fuerit, forte pro Hibernia scriptam fuisse Scotiam: "quod usu," inquit, 66 evenire non semel animadvertimus." Falsumque omnino est, quod a Dempstero pro concesso sumitur, "nullum in Hirlandia (sic enim barbare eam appellare ille maluit quam, cum Cæsare et aliis Latine loquentibus, Hiberniam) Catholicum aut Christianum, bonum aut malum, hæreticum aut schismaticum, marem aut foeminam, puerum aut senem, qui veram pietatem profiteretur" hoc tempore extitisse: nec minus vanum, quod ad illud confirmandum postea subjicit, quod Hirlandorum traditio habet, ancillam Picticam Evangelium enunciasse in Hirlandia primam, id non nisi post Guthagoni migrationem annis triginta et sex, scilicet anno salutis CCCXXXV. ut Camdenus, Campianus ante eum, et utroque posterior Joannes Antonius Maginus" habet, contigisse.

66

Nam neque Campianus, ex quo reliquos hoc hausisse fingit Dempsterus", ejusmodi quicquam habet, neque ulla talis apud Hibernos extat traditio: et Scoticos suos annales, non nostros Hibernicos, hujus rei testes citat Hector Boethius: "Hiberniam"," inquit, "unde Scotis origo, per id tempus Christi cultum accepisse ferunt. Res a

De quib. supra, cap. 15.

Ferrar. catalog. general. sanctor. qui in martyrolog. Rom. non sunt, Juli. 3. "Dempster. hist. lib. 6. num. 522. w Boeth. Scot. hist. lib. 6.

modico principio orta, ut nostratium scribunt nonnulli, miraculis coaluit. Mulier Christianæ pietatis cultrix (Pictici eam fuisse sanguinis Scotici asseverant annales) reginæ insinuata, Christi nomen illi mirifice prædicavit, reverendumque effecit. Regina regem docuit: rex universum populum." Quanquam ille etiam fortasse, non tam Scoticos annales, quam Antonium Coccium Sabellicum nominare debuisset; ex quo* narrationis hujus singula pene verba transcripsit. Ipse vero Sabellicus non alium secutus. est hic auctorem, quam Philippum Eremitanum (sic enim appellat Jacobum Philippum Bergomensem) qui in libro nono supplementi chronicorum ad annum Domini CCCXXXVIII. ita scribit: "Hibernia, alias Hiberia provincia, quæ hodie Scotia nuncupatur, in aquilonari parte constituta, hoc anno foedera verbi Dei et Christi fidem miraculosissime suscepit: et muliercula quædam Christiana ibidem captiva hujus tanti boni causam præstitit." Tum notissimam illam de Iberorum Asiaticorum conversione historiam commemorat; quam ex relatione Bacurii, gentis ipsius regis, Rufinus exposuit libro primo historiæ ecclesiasticæ, capite decimo, et post eum cæteri historiæ ecclesiasticæ scriptores: Socrates libro primo, capite decimo sexto; Theodoretus libro primo, capite vigesimo quarto; et Sozomenus libro secundo, capite sexto; et martyrologium Romanum, Decembris die decimo quinto " apud Iberos trans Pontum Euxinum sanctæ Christianæ ancillæ, quæ virtute miraculorum gentem illam tempore Constantini ad fidem Christi perduxit," memoriam celebrari annotans.

Neque aliam a Philippo gentem intellectam, ex eo manifestum est, quod "hos Scotos seu Hiberos hodie Georgianos populos appellari" addit, et cum "Armeniis ac Colchis una sub provincia sive regione conjungit." Verum illa a nobis, ubi de S. Firmino egimus, notata similitudo nominum Hiberiæ et Hiberniæ, quæ vetus Scotia est, homini situs orbis terrarum ignaro sic imposuit; ut disjunctissimos populos pro una et eadem gente acceperit. Sed

Sabellic. Ennead. 7. lib. 8.

« הקודםהמשך »