תמונות בעמוד
PDF
ePub

fuit locus ille sedes principalis regalis et pontificalis totius regni Pictorum, quando non fuit nisi unus solus in regno episcopus:" quemadmodum in Scotichronico traditum invenimus. At quum Oswius Nordanhumbrorum rex “ Pictorum atque Scotorum gentes, quæ septentrionales Britanniæ fines tenebant, maxima ex parte perdomuisset ac tributarias fecisset ;" Wilfridus Eboracensis archiepiscopus non solum“ omnium Nordanhumbrorum sed etiam Pictorum, quousque rex Oswius imperium protendere poterat," episcopatum administravit.

Anno deinde DCLXX. defuncto Oswio successit filius Egfridus: qui mox post patris obitum deficientes Pictos denuo subegit. Indeque factum, ut anno DCLXXXI. triennio post pulsum a sede Eboracensi Wilfridum, Theodorus Cantuariensis archiepiscopus Trumwinum antistitem ordinaverit “ ad provinciam Pictorum, quæ tunc temporis Anglorum erat imperio subjecta.” Qui quidem Trumwinus synodow Theodori ad Twifordiam juxta fuvium Alne, in comitatu Northumbriæ, anno DCLXXXIV. habitæ interfuit ; et chartæ* donationis, ab Egfrido rege sequente anno (non autem DCXIX. ut D. Camdeno per errorem excidit) concessæ, ita nomen suum apposuit : Ego Trumwine Pictorum episcopus subscripsi." Eodem autem anno, Egfrido? rege in Pictorum provincia extincto, “ Picti terram possessionis suæ quam tenuerunt Angli recuperarunt; et Trumwinus, qui in eos episcopatum acceperat, recessit cum suis qui erant in monasterio Abercurniga posito quidem in regione Anglorum, sed in vicinia freti quod Anglorum terras Pictorumque disterminat." Sicque deinceps Picti, libertate recepta, proprios antistites delegerunt: inter quos S. Tarnanum archiepiscopum postremum fuisse, ea videlicet tempestate, qua Pictica gens et regnum funditus excisa, florescentem, in decimo octavo ecclesiasticæ suæ historiæ libro significat Thomas Dempsterus; natalem quoque illius, ex breviario Scotico, ad Julii Calendas referens : ad quem tamen diem, in catalogo generali sanctorum, qui in martyrologio Romano non sunt, a Philippo Ferrario (ad hunc ipsum Dempsteri locum in notis suis hic respiciente) concinnato, in Hibernia S. Tarnani episcopi Lismorensis memoriam annotatam invenimus.

9 Bed. hist. lib. 2. cap. 5.

r Id. lib. 4. cap. 3. s Id. lib. 4.cap. 5. ! Guil. Malmes. de gest. pontif. Anglor. lib. 3. fol. 149. u Bed. histor. lib. 4. cap. 12.

w Id. ibid. cap. 28. * MS. in bibliotheca Cottonian. y Camden. in Cumberland, pag. 641. 2 Bed. hist. lib. 4. cap. 26.

a Vide supra, pag. 132.

Vitam S. Niniani, ut ad eum jam redeamus, ab Ælredo Rhievallensi abbate conscriptam in bibliothecis Angliæ vidimus. Carminis etiam de virtutibus illius ad se missi meminit Alcuinus, in inedita ad fratres Fani Niniani epistola ; cujus hoc initium : “ Venerandæ dilectionis fratribus in loco Deo servientibus qui dicitur Candida Casa, Alchuine diaconus salutem. Deprecor vestræ pietatis unanimitatem, ut nostri nominis habeatis memoriam, et intercedere pro mea parvitate dignemini in ecclesia sanctissimi patris vestri Nynia episcopi, qui multis claruit virtutibus : sicut mihi nuper delatum est per carmina metricæ artis, quæ nobis per fideles nostros discipulos Eboracensis ecclesiæ scholasticos directa sunt: in quibus et facientis agnovi eruditionem, et ejus perficientis miracula sanctitatem, per ea quæ ibi legebam.” Extat et apud Hibernos nostros ejusdem Niniani vita ; in qua, ob importunam tum a matre tum a consanguineis frequentatam visitationem, deserta Candida Casa, ut sibi et suæ quieti cum discipulis vacaret, Hiberniam petiisse atque ibi impetrato a rege loco apto et amæno, Cluayn-Coner dicto, cænobium magnum constituisse, ibidemque post multos in Hibernia annos transactos obiisse traditur. Fratrem etiam habuisse sanctum Plebeiam nomine, in vita ejus apud Johannem Tinmuthensem legimus. Ipse quoque Ninianus, “neb videretur omnino posterorum immemor, inaffectato sed utili exarabat stylo, Psalterii meditationes, librum unum, et Ex sententiis sanctorum, librum unum, si Johanni Balæo credimus : qui et obiisse illum notat, anno salutis nostræ CCCCXXXII. sub Theodosio juniore.

Eodem illo anno B. Patricium Hiberniam ingressum

t Balæ. script. Britann. centur. 1. cap. 43. VOL, VI.

esse, postquam Palladius, superiore anno a Romano pontifice Celestino episcopus eo missus, conversione insulæ frustra tentata in Albaniam, quæ hodierna Scotia est, concessisset, in sequente capite sumus ostensuri: ubi de Palladio pluribus erit agendum. Scribit vero Johannes Fordonus', in Scotiam advenisse Palladium, cum “ magna cleri comitiva (ut ille loquitur) Scotorum regis Eugenii regnationis anno undecimo," qui juxta illius rationes anno salutis CCCCXXIX. vel CCCCXXX. respondet: eique “ regem mansionis locum apud Fordon in le Mernes, ubi petierat, gratis dedisse" subjicit: quum tamen anno CCCCXXXI. ad Scotos sive Hibernos missum fuisse Palladium, ex Prosperid chronico liqueat: et Merniæ provinciam, in qua Fordonum est positum, ipsius hujus historici Johannise patria, non Scotorum sed Pictorum reges eo tempore tenuisse constet.

Sub Eugenio etiam hoc, magni Fergusii filio, Palladium episcopum a Celestino missum huc fuisse, “ ut Pelagianam hæresim, quæ jam magnam Britanniæ partem infecerat, a Scotorum gente arceret populumque ad veram pietatem, a qua continua bellorum atrocitate paulum aberraverat, rite reduceret;" sub finem septimi Scoticæ suæ historiæ libri affirmat Hector Boethius : de Dongardi fratris et successoris Eugenii pietate, in sequente libro ista quoque adjiciens : “ Christi sacerdotes divum præsertim Palladium vitæ innocentia referentes, sacri instituti ab eo et iis qui cum eo ab Italia venerant conditi cultores, variis in regni locis, prædiis, agris, cæterisque rebus ad vitæ necessitatem accommodatis, affluenter donatos, magna ubique reverentia omnibus esse voluit; militiæque vacationem eisdem tribuit: locaque omnia Christo sacra per universas Scotiæ regiones asyla effecit, et ad ea confugientes, servos fugitivos, sontes, quovis crimine reos, ne judicium subire publica cogerentur authoritate, dum illic se continerent, regio vetat edicto. Nec tantum illis, sed et aliis prope innumeris privilegiis Christo initiatos, ut eorum templa, cænobia, et alia loca sacra augustiora haberentur et essent donavit.”

c Scotichronic. lib. 3. cap. 8. d Vide supra, cap. 11. op. tom. 5. pag. 367.

e Qui alius est a Johanne de Forda, Fordensis cænobii apud Devonienses abbate, vitæ Wolfrici presbyteri scriptore : de quo Vossius historic. Latin. lib. 2. Lap. 56.

Etiam ad Constantini, quem Dongardo fratri anno CCCCLVII. in regno successisse notat Fordonus, ætatem Palladium pervenisse, Polydorus Vergilius auctor est; in tertio Anglicæ suæ historiæ libro, hæc de illo scribens: Palladius homo bonus, gratus, pius, et plenus officii, dum apud Scotos erat, omnibus precibus dehortatus est Constantinum regem, ut ne vellet Anglos Saxones gentem impiam armis juvare contra Britannos homines Christianos; quando posset certo scire eorum calamitatem cum sua aliquando fore conjunctam, cum satis constaret illos non Scotorum, non Pictorum amicitiam, sed totius insulæ imperium quærere: neve alienorum nomine, se atque suos toties opponere periculo belli, cujus exitu nihil incertius esset. Ea admonitio ita Constantinum movit, ut jam tum pollicitus sit, se nunquam amplius cum Anglis staturum : quod et fecit.”

Atqui non longe post missionem suam vita functum esse Palladium, et post illius mortem in Hiberniam a Celestino legatum esse Patricium ; Ninius, Maccuthenus, Probus, Jocelinus, et alii vitæ Patricii descriptores confirmant: quomodo et in officii ejus lectione quinta habetur traditum,“ eo illum venisse, postquam Palladius inde recessisset, et exiguo prædicationis fructu mortem obiisset in finibus Pictorum.” Unde colligere promptum est, Palladium CCCCXXXII. Christi annum vivendo nequaquam transcendisse : quem in Fordonensi demum oppido, in quo consederat (ubi hodieque contracto sancti Pad nomine ab incolis appellari audio) mortem obiisse, ita narrat Hector Boethius, “ Forduni? (vico in Mernia nomen est) beatissimum hujus vitæ exitum sortitus, fatis concessit. Ubi sacræ ejus reliquiæ in multo habitæ honore a multis illuc religionis causa confluentibus, vel hac nostra ætate venerandæ ostenduntur. Has Willelmus Schewes sancti Andreæ olim archiepiscopus, vir undiquaque eruditus, effossas humo multis piis precationibus, solennique apparatu, in capsulam argenteam honorifice locavit, quarto anno post Christi adventum in carnem supra nonagesimum millesimum quater centesimum."

i Offic. Patric. edit. Paris. anno 1620. pag. 12. & Boeth. Scot. hist. lib. 7. fol. 128. b.

Palladium oullerovpyòv sibi adscivisse S. Servanum Johannes Fordonush indicat : “ Prædicationis,"inquit, “et sacramentorum ministrationis consortem sanctissimum virum Servanum habuit ; quem ordinatum episcopum, quia tantæ genti ministeria solus impendere pastoralia non suffecerat, ad orthodoxam populo fidem docendam ac opus sollicite perficiendum evangelii dignum per omnia suum effecit coadjutorem.” Et antiquior scriptor vitæ Kentigerni, apud eundem : “ Palladius Scotiam adveniens, sanctum ibidem invenit Servanum : et eum, ut in vinea Domini Sabaoth operaretur, invitans; doctrina postmodum ecclesiastica sufficienter imbutum, in omni Scotorum gente suum constituit suffraganeum.” Eum ad Orcades insulas ab illo missum addunt recentiores: in quibus Johannes Major': “Servanum episcopum Palladius ordinat; et eum ad Orchades insulas, ut genti evangelizaret, misit. Ex isto patet, quod episcopus in necessitate ab uno episcopo consecratur ; et non est de episcopi essentia, quod a tribus ordinetur." Et Polydorus Vergiliusk, de eodem agens Palladio: “ Fecit Servanum virum singulari bonitate ac modestia præditum episcopum; quem postea in Orchades misit, qui insulanos Christianæ religionis cultum doceret: quod ille studiose fecit.” Et Hector Boethius': “ Palladius Servanum episcopum ad Orcadas insulas missum, ut populum rudem Christiana pietate institueret, creavit. Et Tervanum, quem infantem lustrico laverat fonte, Pictorum archiepiscopum constituit.” Ubi pro certo sumit, quod vetustiorum scriptorum sententiæ repugnare jam ostendimus; tam diu hic commoratum esse Palladium, ut quem infantulum baptizaverat, eumdem postea archiepiscopum ordinare potuerit.

h Fordon. Scotichronic. lib. 3. cap. 9. * Major, de gest. Scotor. lib. 3. cap. 2. * Polydor, Anglic. hisi. lib. 3. | Boeth, Scot, hist. lib. 7. fol. 128. b.

« הקודםהמשך »