תמונות בעמוד
PDF
ePub

quam bellicis exercere studiis. finem, posterior ætas videbit."

Quæ res quem sit habitura

Ut autem Romanos intra vallum Severi habitavisse,"ad plagam meridianam ;" ita eos " ulteriores Britanniæ partes jure dominandi possedisse," idem Beda commonet : per ulteriores Britanniæ partes terras, ni fallor, inter vallum illud et Caledoniam positas intelligens: quas a Britannis Mæatis insessas Dio significat in Severo. Ita enim in eclogis legimus, quæ tribuuntur Theodosio: "In Britannia, tam propter eam causam quod Caledonii promissis non insisterent, parati ad defendendos Mæatas, quam quod Severus id temporis finitimo bello intentus esset; coactus fuit Lupus (Virius Lupus Ulpiano" is est, Britanniæ præses) a Mæatis magna pecunia pacem redimere, paucis quibusdam captivis receptis :" et in Xiphilini excerptis plenius : "Britannorum duæ

sunt nationes amplissimæ, Caledonii et Mæata: nam cæterorum nomina ad hos fere referuntur. Habitant Mæatæ juxta eum murum, qui insulam in duas partes dividit: Caledonii post illos sunt. Incolunt utrique montes asperos et inaquosos; itemque campos desertos, plenosque paludibus:" Quo respexit et Jornandes"; de Britannis, a Romanorum adhuc convictu et societate alienis, ita scribens: "Inculti omnes æque populi, regesque populorum; cunctos tamen in Calidoniorum Mæatarumque concessisse nomina (ita enim ex emendatioribus exemplaribus restituendus locus est, qui in vulgatis corruptissime legitur) author est Dio celeberrimus scriptor annalium."

Cambrensis quoque regni limites constituit, in vita Kentigerni, Johannes Tinmuthensis, "a muro illo famoso ad arcendum hostes a Britonibus a mari ad mare quondam constructo usque ad flumen Fordense, id est, ad mare Scoticum:" indidemque (non e Venedotia, ut Balæus censuit) Niniani originem scriptor vitæ ipsius ita repetit: "In Britannia majori regali ex prosapia beatus Ninianus extitit

t Bed. hist. lib. 1. cap. 11.

"Digest. lib. 28. tit. 6. leg. 2. sec. 4. prius autem. w Jornand. de reb. Getic. cap. 2.

x Balæ. scriptor. Britann. centur. 1. cap. 43.

oriundus, in ea, ut putatur, regione quæ in occiduis ipsius insulæ partibus, ubi oceanus quasi brachium porrigens, et ex utraque parte quasi duos angulos faciens, Scotorum nunc et Anglorum regna dividit, constituta, usque ad novissima Anglorum (Saxonum videlicet) tempora proprium habuisse regem, non solum historiarum fide sed et quorundam quoque memoria comprobatur."

Et quidem regni Cumbrorum, quos eosdem cum Cambris, sive veteribus Britannis, fuisse docet Camdenus", in Anglorum annalibus crebra occurrit mentio. In quibus etiam annotatum reperitur, anno DCCCCXLVI. regem Edmundum seniorem, "adjutorio Leolini regis Demetiæ fretum, Cumbriam totam cunctis opibus spoliavisse: ac duobus filiis Dunmail ejus provinciæ regis oculorum luce privatis, regnum illud Malcolmo I. Scotorum regi de se tenendum concessisse; ut aquilonares Angliæ partes terra marique ab hostium adventantium incursione tueretur:" Et Anglo-Saxonum novissimis temporibus, Siwardum Nordanhumbrorum ducem jussu Edwardi regis et confessoris Malcolmum III. filiuma regis Cumbrorum, profligato Macbetho, regem Scotorum constituisse, quanquam illis temporibus Cumbrensis regni longe alios fuisse terminos, quam qui Cambrensi in vita Kentigerni sunt assignati, animadvertere liceat. Neque enim Northumbriæ comitatus, a Tinæ ad Tweda ostia ultra Severi vallum protensus, ad Cumbria reges pertinebat, sed ad Nordanhumbrorum duces sive consules, ut Richardus prior Hagustaldensis eos appellat: et cis vallum ad Cumbrorum reges ea saltem pars Cumbria spectabat, quæ ad fluminis Derventionis ostium pertingit et fontes Tesis, e saxeto Stanemoriæ

y Camden. in Cumberland, pag. 630. et 648.

2 Matth. Florileg. ad illum annum. Vid. Guil. Malmesbur. de gest. reg. lib. 2. cap. 7. Henr. Huntingdon. histor. lib. 5. Florent. Wigorn. et Rog. Hoveden. ad annum 945.

a Guil. Malmesbur. de gest. reg. lib. 2. cap. 13. Florent. Wigorn. Rog. Hoveden. et Matth. Florileg. ad annum 1054. Edwardus I. in literis ad Bonifacium P. apud Matth. Westmonaster. Et Thomam Walsingham ann. 1301. in Hypodigm. Neustriæ.

b Richard. in prologo libri de statu Hagustaldensis ecclesiæ.

scaturientis ; quousque Malcolmi illius III. terminos pertigisse, ex Scotorum historicis retulimus.

Illud interim certum est, inter Britannos suos sedem episcopalem constituisse Ninianum, in loco olim Candida Casa, hodie, a candido quoque colore appellatione retenta, Whit-herne nominato. Unde ad ecclesiam Glascuensem, in Glottæ sive Cluidæ fluvii, qui ditionis Romanorum et relictorum ab eis Britonum extremus erat terminus, ripa sitam, a Kentigerno translata fuisse videtur. Glascuensem enim diœcesim eo tempore eosdem cum Cambrensi illo regno limites habuisse, et ad murum illum celebratissimum protensum fuisse, et, quod hinc est consequens, Candidam Casam complexu suo continuisse, in Kentigerni vita pariter legimus. Ulterius etiam, "ejus versus austrum episcopatus tunc temporis ultimum finem fuisse ad crucem regiam infra Stanemored," in Scotichronico traditum invenimus.

Quod autem Hector Boethiuse Candidam Casam sub Mordaci Scotorum regis ditione fuisse vult, quem anno DCCXXXI. in quo ecclesiasticam suam historiam terminavit Beda, defunctum fuisse notat; tam verum est, quam quod de Beda statim subdit: "Beda locum Pictiminiam vocat, Actamque antistitem, qui sub id tempus sacræ sedi Candida in Casa præfuit; eumque virum primum post D. Ninianum ibidem gessisse episcopatum:" nam neque ita locum hunc uspiam vocavit Beda, neque illum loci ejus nominavit antistitem: et in Anglorum non in Scotorum potestate Candidam Casam eo tempore fuisse clarissime confirmat. Anno enim illo DCCXXXI. præsulatum tenuisse scribit "Accam in Hagustaldensi ecclesia, Pecthelmum in ea quæ Candida Casa vocatur; quæ nuper, inquit, multiplicatis fidelium plebibus, in sedem pontificatus addita, ipsum primum habet antistitem." Hanc vero jam tunc Anglorum gentem obtinuisse, et ad provinciam Berniciorum pertinuisse," et ipse apertissimis verbis antea

66

e Supra, pag. 107.

d Vid. supra, cap. 14. pag. 91. et quoque pag. 107.

e Boeth. Scotor. histor. lib. 9. fol. 181. b.

f Bed. lib. 5. cap. 24.

g Id. lib. 3. cap. 4.

66

pro

scripserat, et Johannes Major ingenue agnoscit; tempore suo et non futuro Bedam scripsisse" simul admonens. Quo magis Thomæ Dempsteri confidentiam et temeritatem demirari liceat, tam audacter asseverantis "hoci certo liquere; Candida Casa episcopatum semper ditionis fuisse Scoticæ, nec unquam Anglico juri subjectum."

Ut igitur apud Britones primus Candidæ Casæ episcopus erat Ninianus, ita Anglorum primus in ea sede antistes erat Pecthelmus: ad quem popularis sui Bonifacii Moguntini archiepiscopi undecimi data legitur epistola. Pecthelmo, ut in Florentii Wigorniensis habetur chronico, anno DCCXXXV. defuncto successit Frithwaldus; eique anno DCCLXIII. Nonis Maii ex hac vita decedenti successor decimo sexto Calendas Augusti datus est Pechtwinus: eo vero anno DCCLXXVII. mortuo, sequente anno Eboraci decimo septimo Calendas Julii episcopus ordinatus est Æthelbertus: cui anno DCCXCI. substitutus est Beadvulfus: "Nec præterea," inquit Guilielmus Malmesburiensisk, "plures alicubi reperio; quod cito defecerit episcopatus, qui extrema Anglorum in ora est et Scotorum vel Pictorum depopulationi opportuna :” in antiquissimo tamen Anglo-Saxonicorum episcoporum indiculo, huic etiam Heathoredum successisse invenio: post cujus tempora regio illa a Scotis sive Hibernis occupata, Gallwalliæ et Gallovidiæ ab eis nomen accepit. Deinceps vero in Scoticism proditum habetur annalibus, "Gallovidiam ac vicinas regiones Sodorensi episcopo, cui in Mona insula sedes erat sacra, usque ad Malcolmi tertii tempora in rebus paruisse divinis:" a quo Gallovidiæ Candida Casa, ut hodie manet, episcopalis sedes est constituta.

Post occisum anno DCCXCIV. Æthelredum Nordan

humbrorum regem, "cessante rectore per triginta tres annos, provinciam illam risui et prædæ finitimis fuisse" scribit Guilielmus Malmesburiensis". Et hujus ȧvaoxías

h Major. de gest. Scotor. lib. 1. cap. 2.

i Dempster. histor. ecclesiast. Scotor. lib. 15. num. 1026. k Malmesbur. de gest. pontific. Anglor. lib. 3.

1 Camden. in Scotia, pag. 692.

Hect. Boeth. Scotor. histor. lib. 9. fol. 181. b. "Malmesbur. de gest. regum Angl. lib. 1. cap. 3.

tempore, ut Hibernos Gallovidiam, ita etiam Pictos Laudoniam occupavisse dicendum est; si verum sit eam Pictlandiam, quasi Pictorum terram, aliquando fuisse appellatum: qua de re ita Hector Boethius, in Scotiæ regionum nominibus: "Pithlandia Laudonia nunc, continebat antiquitus nonnullos agros vicinos. Montes quidem Pithland-hillis vulgari vocabulo, et Pithland-law eadem in regione hodie eodem nomine hujus rei fidem faciunt." Verum Penthlanticos montes (ita enim vulgo nominantur) a Pentho potius quam a Picto derivandos ; et "nomina hæc posterioribus temporibus ab Anglis, aut certe Scotis Anglicum sermonem usurpantibus indita fuisse," credit Georgius Buchananus: "eorum enim apud priscos Scotos nec intellectum, nec usum esse ullum." Quibus accedit quod longe post eversum Pictorum dominatum, circa annum demum DCCCCLX. Edenburgum Laudoniæ metropolim Angli amiserint; apud Scotos" Indulpho regnante, oppido Eden (ut author? libelli de Scotia divisione loquitur) vacuato, et relicto Scotis usque in hodiernum diem:" et circa annum DCCCCLXXV. Edgarus Anglorum rex reliquam Laudoniam Kennetho III. Scotorum regi concesserit; dans ei, ut apud Matthæum Florilegum habetur, "terram totam quæ Laudian patria lingua nuncupatur, hac conditione, ut annis singulis in festivitatibus præcipuis, quando rex et ejus successores diadema portarent, venirent ad curiam et cum cæteris regni principibus festum cum lætitia celebrarent."

Neque in Laudonia igitur neque in Gallovidia australes illi Picti sunt quærendi, quos Ninianus fide Christiana imbuit; sed in regionibus potius inter Bodotriam vel Fortham fluvium et Grampium montem positis. Hic vero, ut in vita ejus legimus, "ordinavit presbyteros, episcopos consecravit, et totam terram per certas parochias divisit; confirmatisque in fide omnibus, ad ecclesiam suam est regressus." Nec desunt tamen, qui unum tantum in universo Pictorum regno episcopum fuisse volunt; qui Abernethii in Strathernia consederit: "His enim temporibus

• Buchanan. rer. Scot. lib. 2.

P De quo supra, pag. 147. Vide Camden. in Scotia, pag. 689.

« הקודםהמשך »