תמונות בעמוד
PDF
ePub

Unde rex Alexander Marcum Gallovidianum electum Manniæ episcopum anno MCCLXXV.“ destinavit usque ad Norwagiam, ad metropolitanum suum Nidrosiensem archiepiscopum, ut consecraretur. Sed quid inde factum sit, nondum scitur :" inquit Furnesiani cænobii monachus, qui ad illum usque annum historiæ Guilielmi Neubrigensis continuationem perduxit. Hinc vero et Marcum et quatuor illius successores consecrationem accepisse, ex Manniensis chronici continuatore didicimus: cujus ad annum MCCCXLVIII. verba sunt ista : " Anno Domini MCCCXLVIII. Guilielmus Russell natione Mannicus, abbas monasterii B. Mariæ de Russin, electus est per clerum insulæ Manniæ in pastorem ecclesiæ Sodorensis in ecclesia cathedrali S. Germani in Man in Holmo : et consecratus est Avinione a papa Clemente VI. qui primus electus Sodorensis fuit consecratus per sedem apostolicam et confirmatus. Nam omnes sui antecessores ab archiepiscopo Nidrosiensi, videlicet metropolitano, confirmari et consecrari consueverunt.” Posterioribus tamen temporibus, Mannia ab Anglis occupata, ex uno Sodorenses episcopi facti sunt duo ; unius hic, alterius reliquarum insularum nomine in Iona sive S. Columbæ insula sede collocata : quorum hunc Glascuensis in Scotia, illum Eboracensis archiepiscopi in Anglia ditioni ecclesiasticæ jam subjectum cernimus.

Amphibalo, quem primum Manniæ antistitem constituunt fabulæ, ne solus incedat, complures adjunguntur comites : “ Inter nostrates," inquit Boethius”, “ eadem fuere tempestate, sacra doctrina pollentes, Amphibalus antistes, Modocus Priscus, Calanus, Ferranus, Ambianus et Carnocus Dei cultores, Culdei prisca nostra vulgari lingua dicti : Christi servatoris doctrinam omnes per Scotorum regiones concionando multis piisque sudoribus seminantes. Fuere tunc et alii permulti: sed hi, quorum nomina ad posteros delata, præcipui:" ubi ex uno Amphibalo duos nobis Dempsterus fabricat. I. S. Amphibalum”, primum in Mona insula episcopum ; qui contra Paganorum super

» Hect. Boeth. Scot. hist. lib. 6.
? Dempster. hist. ecclesiast. Scot. num. 16.

stitiones, librum unum. Ordinationes ecclesiæ Sodorensis, librum unum. Conciones, librum unum. II. S. Amphi. baluma alterum, a Boethio item memoratum: cum ille unius tantum meminerit qui in omnes Pauli epistolas, librum unum scripserit ; et ad fidem S. Albanum perduxerit. Eidem quoque Modocus Priscus, cujus memoriam apud Scotos loco qui ab eo Kil-modok nomen obtinuit, pridie Calendas Februarias celebratum fuisse ferunt, tres pariter scriptores suppeditat. I. S. Medothum”; qui Contra idolorum vanitatem, librum unum. De contemptu falsorum Deorum, librum unum. Homiliarum, librum unum, et Pro Ecclesia ad Crathlintum regem, librum unum. II. S. Modocum ; qui Contra idolorum cultores, librum unum. III. S. Priscumd ; qui librum item unum, contra Ethnicorum superstitiones composuerit.

Idem quoque S. Calanum scripsisse fingit, Homiliarum de Sanctis, librum unum, et Cuncionum ad populum, librum unum. S. Ferranum', Sermonum piorum, librum unum. S. Ambianum, De sanctorum memoria, librum unum. Hortum spiritualem, librum unum, et Divini officii recitandi rationem, librum unum. Nam “ S. Carnocih scripta interiisse temporis injuria" affirmat: ac si reliquorum illa superessent adhuc, et illorum titulos commentus ipse non fuisset. His insuper et S. Marnokumi addit : quem anno CCCXXII. obiisse ait; “ sepultum in Kilmornak (vel Kilmarnock potius) in provincia Cuningamia, sub abbate Kilwinini;" atque scripsisse De locis sanctis, librum unum, et Pro vera pietate et Dei cultu contra Gentiles alterum. Nam “ et ipsum, ex Culdeorum ordine ad episcopatum destinatum, strenuam operam paganis ritibus extirpandis navavisse;" adeoque illius et cæterorum “ Culdeorum" opera, ea tempestate penitus Scotia eliminatos" Ethnicos fuisse perhibet.

Atqui post hoc tempus, imo et post Saxonum adventum, Scoti ipsi fidem Christianam se primum suscepisse significant: in apologia libello ab Edvardo I. ad Bonifacium VIII. anno MCCCI. transmisso opposita, primam Christianismi sui originem ita explicantes: “Quinimo per venerandas reliquias B. Andreæ apostoli, divina revelatione navigio de Græcia delatas in Scotiam, Hungo rege tunc regnante ibidem, de Saxonibus ipsis, impugnantibus tunc Scotiam hostiliter, maxima Scotis a Deo concessa victoria ad ostium Tini fluminis, ut habet historia, Scoti ipsi primo susceperunt fidem Christi; prius quam Saxones vel Anglici, Scotis non contigui vel vicini, per annos quadringentos:" qui annorum numerus consistere non potest : quum inter Saxonum et Augustini in Angliam adventum, ne centum quidem et quinquaginta anni intercesserint. Eum tamen numerum auget etiam Baldredus Bysatus ; in processu contra figmenta regis Angliæ, ut appellat, eidem Bonifacio exhibito, sic ad suos calculos ista revocans : “ Ad id facit præcedens ad fidem Catholicam Scotorum conversio; qui fidem ipsam susceperant ante conversionem Anglicanæ gentis per quingentos annos : et triginta sex reges Catholici, antequam converterentur Anglici, in regno Scotiæ libere regnaverunt:" licet ab ipsius Donaldi primi Scotorum, ut ab altissimis temporibus rationes ineamus, usque ad Ethelberti Cantuariorum regis conversionem, reges non plures quam viginti tres, annos non plures quam CCCC. etiam in novissimis Scotorum annalibus numerando percensitos inveniamus.

a Dempster. hist, eccles. num. 24.
c [b. num. 938.
" Ib. num. 270.
& Ib. num. 75.
i Ib. num. 860.

b Ib. num. 850.
d Ib. num. 1017.
| Ib. num. 534.
b Ib. num. 271.
* Ib. num. 1017.

Quicquid vero de ratione temporis statuatur : Bonifacius ille VIII. in bulla sua, anno MCCXCIX. data, Edvardum I. Anglorum regem commonefaciendum, putavit; “ qualiter regnum ipsum Scotiæ per B. Andreæ apostoli venerandas reliquias, non sine superni numinis grandi dono, acquisitum et conversum extitit ad fidei Catholicæ unitatem.” Addit Dempsterusm, in Scotia “ Ordinem equitum S. Andreæ institutum, cum reliquiæ ejus a S. Regulo in Albionem illatæ, circa annum CCCLXII. aut paulo post:" quam reliquiarum importationem “ etsi Florentius Wigorniensis," inquit ille, “ Westmonasteriensis et Malmesburiensis taceant, et ejusdem sancti apostoli reliquias magno cum apparatu receptas, ac claruisse Constantinopoli doceant, quasi mendacii Scotos et impiæ falsitatis arguentes : tamen S. Bedæ extat opus de vita et actibus S. Andreæ, et miraculis apud Scotos perpetratis ; ut in catalogo scriptorum Britanniæ apud Wionem, libro quinto, Ligni vitæ capite centesimo primo, quod indignabundus Joannes Pitseus" elementis dissonis, et quasi expungendum scripserat."

| Ita in MSS. recte habetur, et in Matthæo Westmonasteriensi, anno 1301. pag. 422. edit. Londin. licet ibidem, pag. 418. ut etiam apud Thomam Walsinghamium in histor. Edv. I. ann..1302. et Hypodigm. Neustriæ, ann. 1301. Petri nomen perperam irrepserit.

m Dempster, apparat. ad histor. Scotic. lib. 2. cap. 22. sec. 4.

Sed ut vanissimam illam de tempore institutionis ordinis equestris opinionem, et ridiculum tum de antiquiorum chronographorum Anglicorum malevolentia, qui quod de Andreæ reliquiis honorifice Constantinopoli depositis retulerunt, ex Mariani Scoti et B. Hieronymi chronico transtulerunt, et Johannis Pitsei stomacho, cui nihil minus in mentem venerat, quam expungenda ea fuisse quæ dissonis elementis a typographo sunt expressa, suspicionem prætermittam: de Bedæ illo opere tenendum est, non alium catalogi scriptorum Britanniæ auctorem ab Arnoldo Wione et, quem ille ob oculos habuisse videtur, Johanne Molanoo intellectum, quam Balæum nostrum ; qui inter Bedæ opera, dep Andreæ memoria apud Scotos librum unum commemorat. Ejus enim nomine insignitum libellum in novi monasterii apud Wintonienses bibliotheca aliquando extitisse notaverat in suo scriptorum catalogo Bostonus Buriensis ; “ Qualiter contigit, quod memoria Andreæ sit in Scotia." Eadem etiam de re scripsisse Giraldum in chronica sua, refert Eulogii auctor; ad ea respiciens, quæ ex Giraldo Cambrensi libro primo polychronici sui, capite trigesimo septimo, Ranulphus Cestrensis inseruit. Ejusdem argumenti commentariolum in manibus habeo, ab Andreapolitano quodam Culdeo exaratum, quem eundem cum illo

n Ætate 9. pag. 136. • Molan, annotat. in martyrolog. Usuardi, Novemb. 30. p Balæ. scriptor. Britann, centur. 2. cap. 1.

qui falso Bedæ titulo venditatus est fuisse suspicor ; illum ipsum certe fuisse, ex quo sua descripsit Giraldus, res ipsa indicat. Eum, quia una cum fabulis nonnulla ad Andreapolitanæ ecclesiæ antiquitatem et dignitatem spectantia ad. mixta habet, quæ alibi non reperias; integrum hic, ne vetustatis monimentum qualecunque hoc intereat, proponere libuit.

“ Andreas, qui interpretatur secundum Hebræam etymologiam decorus sive respondens, sermone enim Græco a viro virilis interpretatur, germanus B. Petri apostoli secundum carnem, cohæres autem ejus gratia; secundum Johannemo evangelistam primus apostolus a Christo Jesu Domino nostro electus, secundum vero Matthæum Marcumque secundus. Hic sorte prædicationis aquilonales regiones, id est, Scythas Pictonesque, postremo Achaias ipsamque civitatem nomine Patras accepit; in qua etiam cruci suspensus est pridie Calendarum Decembrium, ibique occubuit. Et ibi custodita sunt ossa ejus, usque ad tempus Constantini Magni filii Helenæ, filiorumque ejus Constantii Constantini cum Constante, quasi spatio ducentorum septuaginta trium annorum : in quorum regno a Constantinopolitanis civibus miro famosoque ductu inde suscepta atque translata sunt Constantinopolim ; et cum magna gloria et maximo honore recondita sunt, usque ad tempus Theodosii Christiani imperatoris, spatio scilicet centum et decem annorum."

“ Tunc, non fortuitu sed divino instinctu, rex Pictorum nomine Ungus filius Urguist cum magno exercitu consurgens, Britannicas nationes dextram illius insulæ partem inhabitantes crudelissima vastatione interficiens, postremo pervenit usque ad campum Merciæ, et ibi hyemavit. Eo tempore omnes pene totius insulæ gentes unanimo impetu venientes circumdederunt eum; volentes eum cum omni exercitu suo penitus delere. Altera autem die evenit regi prædicto cum septem comitibus amicissimis ambulare, et circumfulsit eos divina lux: et proni in facies suas, eam non valentes sustinere, ceciderunt in terram. Et ecce vox

9 Johan. cap. 1. ver. 40, 41. Matth. cap. 4. ver. 18. Marc. cap. 1. ver. 16.

Id est, australem. Vide supra, cap. 5. op. tom. 3. pag. 103.

« הקודםהמשך »