תמונות בעמוד
PDF
ePub

fluvio positi, ita describit: “Est autem locus juxta murum illum ad aquilonem, quo Romani quondam ob arcendos Barbarorum impetus a mari ad mare præcinxere Britanniam, ut supra docuimus :" necnon et illa, quibus Waltowne, non procul etiam a Tina sitam, nobis designat : “ Villam regia, cujus supra" meminimus, cognominatur Ad murum: est enim juxta murum quo olim Romani Britanniam insulam præcinxere, duodecim millibus passuum a mari orientali secreta :" murum autem illum eo in loco, ubi Severus quondam vallum fecerat, fuisse collocatum, idemo antea significaverat: de hoc Severi opere, ubi rem ab eo in Britannia gestam exponit, illud insuper adjiciens: “ Receptamp partem insulæ a cæteris indomitis gentibus non muro, ut quidam æstimant, sed vallo distinguendam putavit. Murus etenim de lapidibus, vallum vero, quo ad repellendam vim hostium castra muniuntur, fit de cespitibus; quibus circumcisis e terra, velut murus extruitur altus supra terram, ita ut in ante sit fossa de qua levati sunt cespites, supra quam sudes de lignis fortissimis præfiguntur. Itaque Severus magnam fossam firmissimumque vallum, crebris insuper turribus communitum, a mari ad mare duxit.”

Verum et cespititium murum eodem ipso in loco ab Hadriano imperatore jam antea positum fuisse ; et Latinorum vallum, quemadmodum Anglorum wall et Britonum guaul inde deductum, idem quod murum valere, eruditus ille presbyter pariter ignoraverat. Nam et hanc ipsam Severi structuram, quam Eutropius et cum eo Hieronymus, Orosius atque Cassiodorus vallum, hisce omnibus antiquior Spartianus, in loco jam citato, murum appellavit: promiscue etiam ista usurpata fuisse docens, quum in ejusdem Severi vita porro adjicit, “ Post murum aut (ita enim voculam hanc recte restituit clarissimus Salmasius) vallum missum in Britannia." Unde quod in vulgata Aurelii Victoris epitome de Severo scriptum legitur: “ Hic in Britannia vallum per duo et triginta passuum millia a mari ad mare deduxit:" in Victore ab Andrea Schotto edito sic expressum invenitur: “ His majora aggressus, Britanniam, quoad ei utilis erat, pulsis hostibus muro munivit, per transversam insulam ducto utrimque ad finem oceani.” Illa tamen muri et valli fallaci distinctione deceptus Beda, Severi opus hoc non lapideum sed cespititium fuisse credidit. Deinde cum ipse oculis suis cerneret, utpote in proxima muro illi vicinia et natus et educatus (erat enim, ut in antiquo vitæ ipsius scriptore legimus,“ territorii Girwensis haud grandi oriundus viculo, quem longe inde lapsurus in oceanum perpete profundo amnis Tina præterfluit,”) eodem in loco murum firmo' de lapide positum: mutationem hanc non aliunde provenisse divinare potuit, quam ex postremo hoc de quo nunc agimus Romanorum opere. Nisi enim illud menti ejus anticipatum jam fuisset, haudquaquam alibi lapideum murum a legione Romana constructum quæsivisset, quam ubi paulo ante Britannos illum sibi tam inutilem cespititium statuisse dixerat. Nulla enim ratio suadet, ut homines suæ mentis compotes centum millia passuum retro cederent, et tantum terrarum spatium hostibus ultro concederent; relictoque loco totius insulæ angustissimo, eoque munitioni maxime accommodato, alium quærerent in quo murus triplos prope priore productior esset ex necessitate statuendus. Adde quod postremum hunc murum “ tramite a mari usque ad mare inter urbes, quæ ibidem forte ob metum hostium collocatæ fuerant, directo libratum fuisse," testetur Gildas: recto videlicet tramite; ut ipse quoque fatetur Bedat, quum alterum illum inter Tinæ et Escæ ostia non recto sed obliquo et incurvato tramite fuisse ductum, quæ adhuc supersunt illius vestigia intuentium oculis demonstrent. Accedit, quod post murum conditum decedentibus hinc Romanis, " Scotos et Pictos omnem

I Bed. histor. lib. 3. cap. 2.
n Ibid. cap. 21.
p Ibid. cap. 5.

m Ibid. cap. 22.
• Ibid. lib. 1. cap. 12.

9 Jarrow.

Supra, pag. 135. De hujusmodi clusuris, et turribus in eis constitutis, videndus P. Pithæus, adversar. lib. 1. cap. 14. in opuscul. pag. 387, 388.

i Bed. lib. 1. cap. 12.

aquilonalem extremamque insulæ partem pro indigenis ad MURUM usque capessivisse,” cum Gilda Beda' confitetur. At sinus illos duos, inter quos iste superior e cespitibus murus ab Insulanis fuerat ductus, Scotorum et Pictorum sedes et olim a Britonum, et sua etiam ætate ab Anglorum eis permistorum terris disclusisse, agnoscit idem". Unde, ut olim Hadriani illum a Severo, ita Britannorum murum cespititium a Gallione Ravennate in lapideum commutatum fuisse nunc concludimus.

Ad annum CCCCXXXI. sive Theodosii junioris, post mortem Honorii numeratum, octavum, tertiam vastationem a Gilda commemoratam referunt Beda et Ado in suis chronicis: “ Anno octavo Theodosii imperatoris,” inquit Ado, “recedente a Britannia Romano exercitu, Scoti et Picti redeunt; et totam ab aquilone insulam, vacuam prope indigenis, muro tenus capessunt:" et ante illum Beda : Anno Theodosii octavo, recedente a Britannia Romano exercitu, cognita Scoti et Picti reditus denegatione, re

deunt ipsi, et totam ab aquilone insulam pro indigenis · muro tenus capessunt. Nec mora, cæsis, captis, fugatis

custodibus muri, et ipso interrupto, etiam intra illum crudelis prædo grassatur:" Nam ut hic Witichindus Saxo annotat, “hosti acriori et ad bellandum prompto, ubi gens mollis et pigra belli resistit, nulla difficultas in destruendo opere fuit.” Sed ante hos omnes Gildas Britannus tragice calamitatem hanc ita exaggerat: “ Romanis ad sua remeantibus, emergunt certatim de curucis* quibus sunt trans Scythicam vallem evecti, quasi in alto Titane incalescenteque caumate de arctissimis foraminum caverniculis fusci vermiculorum cunei, tetri Scotorum Pictorumque greges moribus ex parte dissidentes, et una eademque sanguinis fundendi aviditate concordes, furciferosque magis vultus pilis, quam corporum pudenda pudendisque proxima vestibus tegentes: cognitaque condebitorum reversione et reditus denegatione, solito confidentiores omnem aquilonalem extremamque terræ partem pro indigenis muro tenus capessunt."

u Bed. lib. 1. cap. 12.
w Id. lib. 1. cap. 1. et 12. cum lib. 4. cap. 26.

* Cosroghes ; ita enim Hiberni vocant naviculas suas coriaceas : de quibus Plinius, lib. 7. cap. 56. “Etiam nunc in Britannico oceano vitiles corio circumsuto fiunt” : et Solinus, cap. 35. de mari quod Hiberniam et Britanniam interluit : “ Navigant vimineis alveis, quos circumdant ambitione tergorum bubalorum."

“ Statuitur ad hæc in edito arcis acies, segnis ad pugnam, inhabilis ac trementibus præcordiis inepta : quæ diebus ac noctibus stupido sedili marcebat. Interea non cessant uncinatay nudorum tela, quibus miserrimi cives de muris tracti solo allidebantur. Hoc scilicet eis proficiebat immaturæ mortis supplicium, qui tali funere rapiebantur quo fratrum pignorumque suorum miserandas imminentes pænas cito exitu devitabant. Quid plura ? Relictis civitatibus muroque celso, iterum illis fugæ ; iterum dispersiones solito desperabiliores. Item ab hoste insectationes, item strages accelerantur crudeliores : et sicut agni a lanionibus, ita deflendi cives ab inimicis discerpuntur; ut commemoratio eorum ferarum assimilaretur agrestium. Nam et ipsos mutuo nec perexigui victus brevi sustentaculo miserrimorum civium latrocinando temperabant: et augebantur externæ clades domesticis motibus, quod hujuscemodi tam crebris direptionibus vacuaretur omnis regio totius cibi baculo; excepto venatoriæ artis solatio." · Eandem historiam Fabius Ethelwerdus brevius sic exponit : “ Audito oppositum sibi exercitum domum reversum, Scoti et Picti gaudio gavisi non minimo sunt. Ast iterum arma movent, et quasi sine custode caulas invadunt lupi; vastant partem in axe aquilonis usque ad Severiam fossam. Britanni muro insistunt, defendunt armis : sed non natura, heu ! dederat fortuna gratiam belli. Tum astuta gens Scotorum, gnara quid faceret pro imminenti muro, ac sudæ profundo saltu, ferreos in mensura arte mechanica struunt aculeos; superstantesque muro deorsum trahentes avide interimunt. Victores existunt forinsecus et intus ; præda et possessio fit statu in uno : et

, Dorodrepana sc. aut falces murales. Buchanan. 2 Al. laniant et seipsos.

facta est cædes postera pejor prioribus :" et Johannes Fordonus, in Scotichronico “ Durantea famis memoratæ superius egestate, Scotorum principes et Pictorum, assumptis Hibernicis, ad ejusdem muri fines utrosque trans flumina Tyne et Eske diverso navigii genere remigantes; undique per circuitum regiones invadunt, destruunt et consumunt. Ubi modico post tempore, quibusdam indigenarum ad pacem acceptis, aliis autem fugatis, aliis interemptis ; totam a mari usque ad mare regionem sub protectione pacis suscipientes, hactenus ab inde nequaquam abigi potuerunt, &c. Obtinentes autem quæ cis citraque murum sunt regiones, inhabitare coeperunt victores : ac citato repente rurali vulgo, cum suis sarpis quilibet et ligonibus, rastris, tridentibus et fossoriis, patulas in eo rimas foraminaque crebra perfodiunt; quibus ubique promptum habeant aditum etiam et recessum. Ab illis ergo foraminibus hæc deinde maceria nomen hodiernum assumpsit; quod Anglica lingua sonat Thirlewall, Latina vero, Murus perforatus."

Thirlewall castrum adhuc cernitur, in Northumbriæ et Cumbriæ confinio positum. “ Murum Thrilwal Severum extruxisse ad amnem Tinam” Fordonus asserit : et alibi, de Oswaldi regis agens victoria : “ Est autem," inquit, “ secundum Bedam, locus pugnæ juxta murum illum qui vocatur Thrilwall ad aquilonem quo Romani quondam ob arcendos Scotorum impetus totam a mari ad mare præcinxerunt Britanniam :" Ubi notandum, et Fordonum, et Ethelwerdum et alios, in quibus et Hibernici nostri sunt chronographi, Bedam simpliciter secutos esse, qui Severi vallum et illum a Romana legione postremo constructum murum eodem in loco constituit: quum prætenturam hanc extremam non inter Tinam et Escam fluvios, sed inter fretum Edenburgicum et Dunbritannicum positam fuisse docuerimus, hodierno nomine Graham's-dike vel Grime'sdike appellatam ; a Grimo quodam, ut Fordonus ait, regis Fergusii socero, qui filio ipsius Eugenio tutor datus, “collectis undique coadjutoribus in magna potentia dictum

a Lib. 3. cap. 10.

« הקודםהמשך »