תמונות בעמוד
PDF
ePub

restituisti, et spem fecisti de valetudine pristinâ brevi recuperandâ. Cùmque ad summum adversariorum potentia (qui dixerunt, Nolumus hunc regnare) perducta esset, cùm de eventu securi spolia inter se partiti essent, omnia in vado esse existimantes, Deus (jam completâ ipsorum iniquitate) eorum linguas confudit qui Babelem ædificabant. Spiritum malum inter Abimelechum et Sychemitas immisit, arma eorum in seipsos convertit, consilia inania momento dissipavit. Ad partum eum devenerant et parere non poterant: ad portum, et in ipso portu naufragium passi sunt: exercitus eorum sine subditorum sanguine Dominus miraculosè dissipavit, prudentiâ ac fortitudine summi copiarum Ducis et Archistrategi, D. Georgii Monkii, viri in æternum celebrandi, et per incruentam victoriam, te in solio Regio collocavit. Sic ut olim cecinit vates Regius, Lapis, quem reprobaverunt ædificatores, factus, est caput anguli. A Domino factum est istud, et mirabile est in oculis nostris.

Qui verò novatorum artibus fascinati in eorum castra transierunt, tandem consiliorum suorum pertasi, et in propriis viis lassati, (detractâ libertatis et Religionis, quarum specie decepti erant, larvâ) ad sanam mentem redire incipiunt : cùm proprio damno didicerint, subditorum contra principem victorias totidem esse trophæa in propriam perniciem erecta: impossibile enim esse Religionem, leges, et libertates stabilire dum gladium ex Regis manu extorquent, sine quo hæc sarta tecta eis servari nequeunt; quod dum jugum principis lene excutiunt, pro uno quingentos sibi Dominos vel Tyrannos creant, qui durâ servitute eos opprimunt. Jam cernunt quòd qui spretis legibus divinis et humanis, et exutâ principis reverentiâ, jura Regia invaserunt, non possunt gradum sistere, sed à malis ad pejora progressi scelera sceleribus tuentur, donec (conscientiis cauteriatis) ad summum perductâ ipsorum impietate, infandum illud facinus Regicidii perpetrare non vereantur hypocritæ sanguinarii. Nunc percipere possunt, Deum successus prosperos eis permisisse, ut propriâ edocti experientiâ intelligerent qualis reformatio ex subditorum armis contra principem speranda: cùm pro Religione, omnium Hæresium et blasphemiarum illuviem, impietatem, et Atheismum; pro fixis et certis legibus, arbitraria militum et tribunorum populi placita; pro libertate, plusquàm` Ægyptiacam servitutem, introducta cernerent: quæ, si Deus eorum impetus primò compescuisset, nunquam VOL. IV. No. VIII.

G

eventura credidissent. Denique compertum jam habent quodnam sit verum servitium, quænam vera libertas: nam ut olim Poeta, Fallitur, egregio quisquis sub principe credit

Servitium: Nunquam libertas gratior extat,
Quam sub Rege pio."

Quòd itaque post tot cladium vicissitudines, post dubios præliorum eventus, Regnis tuis diuturno bello lassatis, per varios casus, per tot discrimina rerum, in justam Regnorum possessionem devenisti, lætantur fideles subditi: quibus exploratum est Principem (ut ille, esse vinculum per quod resp. cohæret; spiritum vitalem quem tot millia trahunt; nec aliud esse Remp. nisi prædam et onus, sublatâ illâ imperii mente. Maximè verò gestit Ecclesia cùm Jovem Tutelarem adventâsse videat, quem Deus nutricium ejus constituit. Omnibus enim jam palam est auctoritatem Regiam ab illâ Ecclesiæ disjungi non posse, cùm utraque ab iisdem hostibus convellatur, prout à sapientissimo post Salomonem principe Avo tuo dudum perspectum est. Qui enim excussam volunt crucem Ecclesiæ symbolum è coronâ Regiâ, ut solum lilium seculi emblema maneret, etiam et hoc tandem tollere, ipsumque diadema à Regis capite ademtum, in terram dejicere laborârunt: quique in Ecclesiæ Patrimonium ore Sacrilego diu inhiârunt, etiam sacrum Coronæ Patrimonium deglutire non horrent. Nec tutò iis fidere princeps potest, qui Ecclesiæ Hierarchiam perturbant, cùm iidem qui democratiam Ecclesiasticam moliuntur, etiam paritatem in Regnum inducere conantur: ut ipsi tanquam tribuni plebis in Regno suo dominentur: dum per fictas et in vulgus sparsas suspiciones, et concionibus tribunitiis, omnia susque deque vertunt; et pro tubâ pacis evangelicâ, Martia classica pulsant.

Etsi verò variis calamitatibus probari te passa sit providentia divina, antequàm solium ascenderes: hoc tamen in maximum tuum nostrumque commodum sapienter Dominus disposuit: ut sc. de adversâ fortunâ magnificentiùs triumphares, et casu fortior assurgeres : et ne nimiâ felicitate virtus tua marcesceret, sed sicut aurum probatum ex igne purior exires. Balsamum enim incisum liquorem fundit fragrantiorem, et Arca aquis supernatans, per fluctus et procellas altiùs et cœlum propiùs attollitur. Deus te ut olim Davidem, quem persecuti sunt inimici, sicut perdicem in montibus, ad Regni gubernacula hoc

modo aptavit, et perpolivit. Voluit etiam ut, cùm virtutum omnium Moralium, Politicarum, Theologicarum choro ornatus sis, in mundi theatro positus, eorum specimina illustriora coram omnibus ederes. Quid dicam prudentiam exquisitissimam, multo rerum usu comparatam, et adversâ fortunâ auctam? Justitiam intemeratam, ab æqui rectique tramite nunquam deflectentem ? Benignitatem incredibilem, quâ omnium animos concilias ? Clementiam summam, cùm vulnera Reip. sanaveris potiùs quàm rescideris, et coli à tuis malueris quàm timeri? Fortitudinem et patientiam admirandam, in profundo sævientis fortunæ voragine, animo excelso et verè Regio omnia constanter perferendo? quem premere tot mala potuere, at non opprimere. Temperantiam animique in quocunque statu moderationem, omnibus suspiciendam, paucis imitandam? Pietatem denique et con-, stantiam in verâ Religione nullis mersabilem undis? cùm tot difficultatibus implicatus, tot tentamentis utrinque oppugnatus, ut rupes ingens in mediis fluctibus, fixus et immobilis perstiteris. Has reliquasque virtutes, quibus coram omnibus circumfulges, res adversæ in lucem produxerunt, quæ sub continuâ felicitate fortè latuissent: illudque S. August. in te impletum probant, quod nulla infelicitas frangit, quem nulla felicitas corrumpit. Licet enim res secundæ te in posterum felicem (speramus) reddant, adversæ tamen quas animo Heroico pertulisti magnum probant.

Cùm itaque in hoc humanæ conditionis fastigio constitutus sis, ut omnium animos oculosque virtutum tuarum splendore perstringas, eas hâc dedicatione tacitè venerari volui quas pro merito celebrare non liceat. Nec enim ut de Trajano olim Panegyrites Plinius, quærendus erat patronus qui eligeretur, sed eligendus qui tot virtutibus eminebat.

Quod reliquum est, Deum Opt. Max. exoramus, ut, qui te tot signis in subditorum felicitatem antè designavit, ex tot periculis eripuit, à tot perditorum machinationibus miraculosè servavit, et incolumem nobis reddidit, omnia tibi fausta, felicia, et supra invidiam gloriosa, concedat: vitam per multos annos proroget: et tandem immarcessibilem gloriæ coronam conferat. Sic ex animo precatur,

Majestatis vestræ subditus humillimus,

Omni obsequio devotissimus,

BRIANUS WALTONUS.

362

SIR,

TO THE EDITOR OF THE CLASSICAL JOURNAL.

THE Island of Sicily, in the language of Kluver, "insula totius orbis terrarum celeberrima," is generally acknowledged to be the most interesting of classic countries. The sight, the memory, and the imagination, are constantly gratified by the opening of prospects unrivalled for their sublimity or beauty, by the recollection of events among the most interesting that have happened on the Globe, and by the fictions of the poets, who have scarcely left a hill unsung. There is no spot that exhibits such proud monuments of Grecian architecture, and the ruins of Agrigentum and Selinus have often called forth the admiration of the traveller, and exercised the pencil of the artist. During a residence of three days at Girgenti, I had full leisure for the contemplation of the stupendous remains of Agrigentum; the most conspicuous of which are certainly the fragments of the temple of the Olympian Jupiter, which have been accurately drawn aud discussed by Mr. Wilkins in his Antiquities of Græcia Magna. As I sat on one of these colossal masses, which appeared the work of Typhous and his crew, I was deeply impressed with a sense of the ingenuity of the Ancients, and with the extravagance of the Heathen nations, which could raise fabrics to Deities, to whom they ascribed degrading passions, while they neglected the true God. The indignation I experienced suggested the following Satire on the Heathen Mythology, which I inclose, hoping you will think it worthy of insertion in your Miscellany.

I am Your's, &c.

C. K.

TEMPLI JOVI OLYMPIO AB AGRIGENTINIS DICATI

DEMOLITIO.

"Η τε γὰρ τῶν ἱερῶν κατασκευὴ, καὶ μαλιστα ὁ τοῦ Διὸς νεῶς, ἐμφαίνει τὴν μεγαλοπρέπειαν τῶν τότε ἀνθρώπων.

Diodor. Sic. Bib. Histor. lib. 13.

VIDIT opus postquàm solio Saturnius alto
Perfectum, et majus quàm par mortalibus, esse,

Talia, Diîs aliis accitis, protulit ore :

[ocr errors]

Templa quòd ædificat, quòd nobis præstat honores

Insolitos, nostras quòd thure redintegrat aras,

Ille potens Acragas; pietatem laudo, Deorum

Nec regem illius Gentis meminisse pigebit.
Utcunque ingentes (nec dissimulabo) timores
Pectora concipiunt, homines ne fortè laborem
Hunc dum prospiciunt Acragantis, et ardua templa,
Conentur majora, et mox cœlestia sperent,
Stultitiâ impulsi; timeo, ne more Gigantum
In vos quid facinus, cœlestia Numina, tentet,
Et pœnas subeat misera, at dilecta, propago.
Urit enim quandoque hominum scintilla rebellis
Pectora, continuò in cœlum vota impia tollunt.
Quicquid agunt homines, sanè comœdia bella est;
Omnia subvertunt, vitant bona, quæ mala quærunt,
Fons mihi inexhaustus manat risûsque jocique-
Dum loquor, ecce ruunt binæ ad certamina turmæ,
Quamque vocant pulchram quærunt per vulnera mortem.
Quantus ubique cruor! rubrum mare! flumina rubra!
Alter erit pratis color, et color amnibus alter.
Mitia respiciant homines armenta per agros,
Nescio an hæc potius nostrum mereantur amorem ;
Namque ego, qui summi incedo moderator Olympi,
Taurus eram niveus (memini) per Gnossia rura,
Ornatus roseis incessi cornua sertis,

Et docui resonare meis mugitibus Idam ;
Nunquam, Cœlicolæ, novi jucundius ævum:
Rura pererravi placidè, me fuste bubulcus
Compulerit quamvis stabula ad Gortynia torvus.
Ast homines (genus infidum cognoscite, Divi)
Taurino quorum status est præstantior, omnes
Insulsa ambitio stimulat tentigine pravâ
Numina vesanis incendere nostra querelis.
Non est quòd timeam; Superos obtestor, et umbras,
Per Styga, per manes, sunt anxia pectora vestrî
Causâ, hominumque; gemo cùm sint contraria nostris
Consilia in terris; iterùm nocitura petuntor,

Quin moveat nostros titubans iterùm Ossa cachinnos,
In medio nutent saxa Acroceraunia cœlo,
Alpibus imbelles humeri radicibus ausint
Evulsum nixi imponere Apenninum-

Læva manus ne tantillum de fulmine promet,
Dextera dum calicem spumantem vibrat inermis,
Dum minuit curas Ganymedes dulce susurrans,
Contundam vermes, vires ridebo pusillas,
Et rursus faciles testabitur Ætna triumphos.

« הקודםהמשך »