תמונות בעמוד
PDF
ePub

Commissionarius
Postremo

Ab Anna

Felicissimæ Memoriæ Reginâ
Ad Ludovicum XIV. Galliæ Regem
Missus Anno 1711

De Pace stabilienda

(Pace etiamnum durante

Diuque ut boni jam omnes sperant duratura) Cum summa potestate Legatus Matthæus Prior Armiger

Qui

Hos omnes, quibus cumulatus est, titulos Humanitatis, ingenii, eruditionis laude Superavit

Cui enim nascenti faciles arriserant musæ. Hunc Puerum Schola hic regia perpolivit. Juvenem in collegio Sti Johannis Cantabrigia Optimis scientiis instruxit. Virum denique auxit, et perfecit Multa cum viris Principibus consuetudo Ita natus, ita institutus,

A vatum choro, avelli nunquam potuit Sed solebat sæpe rerum Civilium gravitatem, Amaniorum literarum studiis condire Et cum omne adeo Poetices genus Haud infeliciter tentaret

Tum in fabellis concinne lepideque texendis Mirus Artifex

Neminem habuit parem

Hæc liberalis animi oblectamenta Quam nullo illi labore constiterint Facile ii perspexere, quibus usus est Amici Apud quos Urbanitatum et leporum plenus Cum ad rem quæcunque forte inciderat

Aptè, variè copiosèque alluderet Interea nihil quæsitum, nihil vi expressum Videbatur

Sed omnia ultro effluere

Et quasi jugi e fonte affatim exuberare Ita suos tandem dubios reliquit Essetne in Scriptis Poeta elegantior

An in Convictu, Comes jucundior.

THE POEMS OF PRIOR

VOL. I.

B

« הקודםהמשך »